Merlinus captivus (Francia, saec. XV)
Fatidici vatis rabiem, musamque iocosam Merlini cantare paro: tu corrige carmen, Gloria pontificum, calamos moderando, Roberte! Scimus enim quia te perfudit nectare sacro
5 Philosophia suo, fecitque per omnia doctum, Ut documenta dares, dux et praeceptor in orbe. Ergo meis coeptis faveas, vatemque tueri Auspicio meliore velis, quam fecerit alter Cui modo succedis, merito promotus honori:
10 Sic etenim mores, sic vita probata genusque, Utilitasque loci, clerus populusque petebant; Unde modo felix Lincolnia fertur ad astra. Ergo te cuperem complecti carmine digno: Sed non sufficio: licet Orpheus, et Camerinus
15 Et Macer et Marius, magnique Rabirius oris Ore meo canerent, Musis comitantibus omnes: At vos consuetae mecum cantare Camenae Propositum cantemus opus, cytharamque sonate. Ergo peragratis, sub multis regibus, annis,
20 Clarus habebatur Merlinus in orbe Britannus Rex erat et vates: Demetarumque superbis Iura dabat populis, ducibusque futura canebat. Contigit interea plures certamen habere Inter se regni proceres, belloque feroci
25 Insontes populos devastavisse per urbes. Dux Venedotorum Peredurus bella gerebat Contra Guennoloum Scotiae qui regna regebat: Iamque dies aderat bello praefixa, ducesque Astabant campo, decertabantque catervae,
30 Amborum pariter miseranda caede ruentes. Venerat ad bellum Merlinus cum Pereduro Rex quoque Cumbrorum Rodarcus, saevus uterque. Caedunt obstantes invisis ensibus hostes, Tresque ducis fratres fratrem per bella secuti
35 Usque rebellantes caedunt, perimuntque phalanges; Inde per infestas cum tali munere turmas Acriter irruerant, subito cecidere perempti. Hoc viso, Merline, doles, tristesque per agmen Commisces planctus, tali quoque voce remugis:
40 «Ergone sic potuit sors importuna nocere, Ut michi surriperet tantos talesque sodales, Quos modo tot reges, tot regna remota timebant? O dubios hominum casus! mortemque propinquam! Quae penes est illos semper, stimuloque latenti
45 Percutit, et miseram pellit de corpore vitam! O iuvenile decus! quis nunc astabit in armis Nunc michi pone latus, mecumque repellet euntes In mea dampna duces, incumbentesque catervas? Audaces iuvenes! vobis audacia vestra
50 Eripuit dulces animos dulcemque iuventam. Qui modo per cuneos discurrebatis in armis, Obstantesque viros prosternebatis ubique, Nunc pulsatis humum, rubeoque cruore rubetis!» Sic inter turmas lacrimis plangebat obortis,
55 Deflebatque viros; nec cessant praelia dira: Concurrunt acies, sternuntur ab hostibus hostes: Sanguis ubique fluit: populi moriuntur utrinque. At tandem Britones revocatis undique turmis Conveniunt pariter, pariterque per arma ruentes
60 Invadunt Scotos, prosternunt vulnera dantes; Nec requieverunt donec sua terga dederunt Hostiles turmae, per devia diffugientes. Evocat e bello socios Merlinus et illis Praecipit in varia fratres sepelire capella:
65 Deplangitque viros, nec cessat fundere fletus: Pulveribus crines spargit, vestesque rescidit, Et prostratus humi nunc hac illacque volutat. Solatur Peredurus eum, proceresque ducesque; Nec vult solari nec verba precantia ferre.
70 Iam tribus emensis defleverat ille diebus, Respueratque cibos, tantus dolor usserat illum: Inde novas furias, cum tot tantisque querelis Aera complesset, cepit, furtimque recedit; Et fugit ad silvas, nec vult fugiendo videri,
75 Ingrediturque nemus, gaudetque latere sub ornis; Miraturque feras pascentes gramina saltus. Nunc has insequitur, nunc cursu praeterit illas. Utitur herbarum radicibus; utitur herbis Utitur arboreo fructu, morisque rubeti.
80 Fit silvester homo, quasi silvis editus esset, Inde per aestatem totam; nullique repertus, Oblitusque sui, cognatorumque suorum, Delituit, silvis obductus more ferino. At cum venit yems herbasque tulisset et omnes
85 Arboreos fructus, nec quo frueretur haberet; Diffudit tales miseranda voce querelas: «Coeli Christe Deus! quid agam? qua parte morari Terrarum potero? cum nil quo vescar adesse Inspicio, nec gramen humi, nec in arbore glandes.
90 Tres quater et iuges septenae poma ferentes Hic steterant mali; nunc non stant: ergo quis illas, Quis mihi surripuit? quo devenere repente? Nunc illas video, nunc non: sic fata repugnant, Sic quoque concordant cum dant prohibentque videre.
95 Deficiunt nunc poma michi, nunc cetera quaeque. Stat sine fronde nemus, sine fructu: plector utroque, Cum neque fronde tegi valeo, neque fructibus uti. Singula bruma tulit, pluviisque cadentibus auster. Invenio si forte napos tellure sub ima,
100 Concurrunt avidaeque sues aprique voraces, Eripiuntque napos michi quas de cespite vello. «Tu lupe, care comes! nemorum qui devia mecum Et saltus peragrare soles, vix praeteris arva: Et te dura fames et me languere coegit.
105 Tu prior has silvas coluisti, te prior aetas Protulit in canos; nec habes, nec scis, quid in ore Proicias: quod miror ego, cum saltus habundet Tot capreis aliisque feris quas prendere posses. Forsitan ipsa tibi tua detestanda senectus
110 Eripuit nervos, cursumque negavit habendum. Quod solum superest, comples ululatibus auras; Ac resupinus humi consumptos deicis arctus». Haec inter fructices coriletaque densa canebat; Cum sonus ad quemdam pervenit praetereuntem,
115 Qui direxit iter quo sermo loquentis in auras Exierat, reperitque locum, reperitque loquentem. Quo viso Merlinus abit, sequiturque viator, Nec retinere virum potuit sic diffugientem: Inde viator iter repetit quo coeperat ire,
120 Propositumque tenet casu commotus euntis. Ecce viatori venit obvius alter ab aula Rodarchi regis Cumbrorum, qui Ganiedam Duxerat uxorem, formosa coniuge felix. Merlini soror ista fuit, casumque dolebat
125 Fratris, et ad silvas et ad arva remota clientes Miserat, ut fratrem revocarent; ex quibus unus Obvius huic ibat, sed et hic sibi: protinus ergo Convenere simul, commiscent mutua verba. At qui missus erat Merlinum quaerere, quaerit
130 Si vidisset eum silvis aut saltibus alter. Ille virum talem se conspexisse fatetur Inter dumosos saltus nemoris Calidonis; Dumque loqui vellet secum, secumque sedere, Diffugisse virum celeri per robora cursu.
135 Haec ait: alter abit, silvasque subintrat, et imas Scrutatur valles, montes quoque praeterit altos: Quaerit ubique virum, gradiens per opaca locorum. Fons erat in summo cuiusdam vertice montis Undique praecinctus corulis densisque frutectis.
140 Illic Merlinus consederat: inde per omnes Spectabat silvas, cursusque iocosque ferarum. Nuntius hunc scandit, tacitoque per ardua gressu Incedit quaerendo virum: tum denique fontem Merlinumque videt, super herbas pone sedentem,
145 Dicentemque suas tali sermone querelas. «O qui cuncta regis! quid id est quod contigit, ut non Tempora sint eadem numeris distincta quaternis? Nunc ver iure suo flores frondesque ministrat: Dat fruges aestas, autumpnus micia poma:
150 Consequitur glacialis yemps, et cetera quaeque Devorat et vastat, pluviasque nivesque reportat, Singula quaeque suis arcet laeditque procellis; Nec permittit humum varios producere flores, Aut quercus glandes, aut malos punica mala.
155 O utinam non esset hiems aut cana pruina; Ver foret, aut aestas; cuculusque canendo rediret, Et philomena pio quae tristia pectora cantu Mitigat, et turtur conservans foedera casta; Frondibus inque novis concordi voce volucres
160 Cantarent aliae, quae me modulando foverent; Dum nova flore novo tellus spiraret odorem Gramine sub viridi, levi quoque murmure fontes Diffluerent; iuxtaque daret sub fronde columba Sompniferos gemitus, irritaretque soporem!»
165 Nuntius audierat vatem, rupitque querelas Cum modulis citharae quam secum gesserat ultro, Ut sic deciperet demulceretque furentem. Ergo movens querulas digitis et in ordine cordas, Talia, pone latens dimissa voce canebat.
170 «O diros gemitus lugubris Guendoloenae! O miseras lacrimas lacrimantis Guendoloenae! Me miseret miserae morientis Guendoloenae! Non erat in Waliis mulier formosior illa. Vincebat candore deas, foliumque ligustri
175 Vernantesque rosas, et olentia lilia prati. Gloria vernalis sola radiebat in illa; Sidereumque decus geminis gestabat ocellis, Insignesque comas auri fulgore nitentes. Hoc totum periit; periit decor omnis in illa,
180 Et color et facies, niveae quoque gloria carnis. Non est quod fuerat, multis moeroribus acta: Nescit enim quo dux abiit, vita ne fruatur An sit defunctus: languet miserabilis inde, Totaque deperiit longo liquefacta dolore.
185 Collacrimatur ei paribus Ganieda querelis, Amissumque dolet sine consolamine fratrem. Haec fratrem flet, et illa virum; communiter ambae Fletibus incumbunt, et tristia tempora ducunt. Non cibus ullus eis, nec sompnus nocte vagantes
190 Sub virgulta fovet: tantus dolor arcet utramque. Non secus indoluit Sidonia Dido, solutis Classibus Aeneae, tunc cum properaret abire. Cum non Demophoon per tempora pacta rediret, Taliter ingemuit flevitque miserrima Phillis.
195 Briseis absentem sic deploravit Achillem. Sic soror et coniux collamentantur et ardent, Funditus internis cruciatibus usque dolendo.» In fidibus querulis dicebat talia cantans Nuntius, et modulo vatis demulcerat aures,
200 Mitior ut fieret congauderetque canenti. Ocius assurgit vates, iuvenemque iocosis Affatur verbis, iterumque movere precatur Cum digitis cordas, elegosque sonare priores. Admovet ille lyrae digitos iussumque reformat
205 Carmen item, cogitque virum modulando furorem Ponere paulatim citharae dulcedine captum. Fit memor ergo sui, recolitque quod esse solebat Merlinus; furiasque suas miratur et odit. Pristina mens rediit, rediit quoque sensus in illo,
210 Et gemit ad nomen, motus pietate, sororis Uxorisque simul, mentis ratione recepta; Conducique petit Rodarchi regis ad aulam. Paruit alter ei, silvasque subinde relinquunt, Et veniunt pariter laetantes regis in urbem.
215 Ergo fratre suo gaudet regina recepto, Proque sui reditu fit coniunx leta mariti, Oscula certatim geminant, et brachia circum Colla viri flectunt, tanta pietate moventur. Rex quoque quo decuit reducem suscepit honore,
220 Totaque turba domus; proceres laetantur in urbe. At postquam tantas hominum Merlinus adesse Inspexit turmas, nec eas perferre valeret; Cepit enim furias, iterumque furore repletus Ad nemus ire cupit, furtimque recedere quaerit.
225 Tunc praecepit eum posito custode teneri Rodarchus, citharaque suos mulcere furores, Astabatque dolens, verbisque precantibus illum Orabat ratione frui, secumque manere, Nec captare nemus, nec vivere more ferino:
230 Velle sub arboribus dum regia sceptra tenere Posset, et in populos ius exercere feroces. Hinc promittit ei se plurima dona daturum; Afferrique iubet vestes, volucresque, canesque, Quadrupedesque citos, aurum, gemmasque micantes,
235 Pocula quae sculpsit Guielandus in urbe Sigeni. Singula praetendit vati Rodarchus et offert, Et monet ut maneat secum, silvasque relinquat. Talia respondens spernebat munera vates. «Ista duces habeant, sua quos confundit egestas,
240 Nec sunt contenti modico, sed maxima captant. Hiis nemus et patulas Calidonis praefero quercus, Et montes celsos, subtus [que] virentia prata. Illa michi non ista placent: tu talia tecum Rex Rodarche feras: mea me Calidonis habebit
245 Silva ferax nucibus, quam cunctis praefero rebus.» Denique cum nullo potuisset munere tristem Rex retinere virum, forti vincire cathena, Iussit; ne peteret nemorum deserta solutus. Ergo cum sensit circum se vincula vates,
250 Nec liber poterat silvas Calidonis adire; Protinus indoluit, tristisque tacensque remansit, Laeticiamque suis subtraxit vultibus omnem, Ut non proferret verbum, risumque moveret. Interea visura ducem regina per aulam
255 Ibat, et ut decuit rex applaudebat eunti; Perque manum suscepit eam, iussitque sedere, Et dabat amplexus et ad oscula labra premebat. Convertensque suos in eam per talia vultus, Vidit in illius folium pendere capellis:
260 Ergo suos digitos admovit et abstrait illud, Et proiecit humi, laetusque iocatur amanti. Flexit ad hoc oculos vates, risumque resolvit, Astantesque viros fecit convertere vultus In se, mirantes quoniam ridere negarat.
265 Rex quoque miratur, percunctaturque furentem Tam subito facti causas edicere risus, Adiecitque suis donaria plurima verbis. Ille tacet, differtque suos exponere risus. At magis atque magis precio precibusque movere
270 Instabat Rodarchus eum: tum denique vates Indignatus ei pro munere, talia fatur. «Munus avarus amat, cupidusque laborat habere: Hii faciles animos flectunt quocunque iubentur, Munere corrupti: quod habent non sufficit illis.
275 At mihi sufficiunt glandes Calidonis amoenae, Et nitidi fontes per olentia prata fluentes: Munere non capior: sua munera tollat avarus. Et nisi libertas detur, repetamque virentes Silvarum valles, risus aperire negabo.»
280 Ergo cum nullo potuisset munere vatem Flectere Rodarchus, nec cur risisset haberet; Confestim sua vincla viro dissolvere iussit, Datque potestatem nemorum deserta petendi, Ut velit optatam risus expromere causam.
285 Tunc Merlinus ait, gaudens quia possit abire: «Iccirco risi, quoniam, Rodarche, fuisti Facto culpandus simul et laudandus eodem; Dum traheres folium modo, quod regina capillis Nescia gestabat; fieresque fidelior illi
290 Quam fuit illa tibi, quando virgulta subivit Quo suus occurrit secumque coivit adulter: Dumque supina foret, sparsis in crinibus haesit Forte iacens folium, quod nescius eripuisti.» Ergo super tali Rodarchus crimine tristis
295 Fit subito, vultumque suum divertit ab illa; Dampnabatque diem qua se coniunxerat illi. Mota sed illa nichil, vultu ridente pudorem Celat, et alloquitur tali sermone maritum. «Cur tristaris amans? cur sic irasceris ab re,
300 Meque nec ex merito dampnas, credisque furenti Qui ratione carens miscet mendacia veris? Multociens qui credit ei fit stulcior illo. Excipe nunc igitur; ne sim decepta, probabo Quod sit delirus, quod non sit vera locutus.»
305 Ut plures alii, fuerat puer unus in aula: Hunc cum prospiceret convolvit protinus artem Ingeniosa novam, qua vult convincere fratrem. Inde venire iubet puerum, fratremque precatur Qua moriturus erit pueri praedicere mortem.
310 Ergo frater ei, «Soror o carissima», dixit, «Hic morietur homo de celsa rupe ruendo». Illa sub haec ridens puero praecepit abire Et quibus indutus fuerat deponere vestes, Et vestire novas, longosque recidere crines;
315 Sicque redire iubet, ut eis appareat alter. Paruit ergo puer; rediit nam talis ad illos Qualis erat iussus, mutata veste, redire. Mox iterum fratrem regina precatur et infit: «Quae mors huius erit narra dilecte sorori.»
320 Tunc Merlinus ait: «Puer hic, cum venerit aetas, Mente vagans, forti succumbet in arbore morti.» Dixerat: illa suum sic est affata maritum. «Siccine te potuit falsus pervertere vates, Ut crimen tantum me commisisse putares?
325 Ac si scire velis qua sit ratione locutus Hoc nunc de puero, censebis ficta fuisse Quae de me dixit, dum silvas possit adire. Absit ut hoc faciam! castum servabo cubile; Castaque semper ero dum flabit spiritus in me.
330 Illum convici, pueri de morte rogatum, Nunc quoque convincam: tu sedulus arbiter esto.» Haec ait, et tacite puerum secedere iussit, Vesteque feminea vestiri, sicque redire. Mox puer abscessit, iussumque subinde peregit,
335 Et sub feminea rediit quasi femina veste; Et stetit ante virum; cui sic regina iocando «Eya frater!» ait: «dic mortem virginis huius.» «Haec virgo nec ne,» dixit, «morietur in ampne.» Frater ei, movitque sua ratione cachinnum
340 Regi Rodarcho: quoniam de morte rogatus Unius pueri, tres dixerat esse futuras. Ergo putabat eum de coniuge falsa locutum, Nec credebat ei, sed contristatur, et odit Quod sibi crediderat, quod condempnarat amantem.
345 Id regina videns, veniam dat et oscula iungit, Et blanditur ei, laetum quoque reddidit illum. Cogitat interea silvas Merlinus adire Egressusque domum portas aperire iubebat, Sed soror obstabat, lacrimisque rogabat abortis
350 Ut secum remaneret adhuc, tollatque furorem. Improbus ille suis non vult desistere coeptis, Sed perstat reserare fores, et abire laborat, Et fremit et pugnat, famulosque fremando coartat. Denique cum nullus posset retinere volentem
355 Ire virum, iussit citius regina venire Eius ad abscessum, absentem Guendoloenam. Illa venit, supplexque virum remanere precatur: Spernit at ille preces, nec vult remanere, nec illam Sicut erat solitus, gaudenti cernere vultu.
360 Illa dolet, fletuque fluit, laniatque capillos Et secat ungue genas, et humi moriendo volutat. Id regina videns affatur taliter illum: «Haec tua quae moritur sic pro te, Guendoloena, Quid faciet? dabiturne viro? viduamve manere
365 Praecipis? aut tecum quocumque recesseris ire? Ibit enim, tecumque nemus nemorisque virentes Laeta colet saltus, dum te pociatur amante.» Vocibus hiis igitur respondit talia vates: «Nolo soror pecudem patulo quae fontis hiatu
370 Diffundit latices, ut virginis urna sub aestus: Nec curam mutabo meam velut Orpheus olim, Quando suos calathos pueris commisit habendos Euridice Stigias plusquam transnavit harenas. Mundus ab alterutro veneris sine labe manebo.
375 Huic igitur detur nubendi iusta facultas. Arbitrioque suo quem gestit ducere ducat: Praecaveat tamen ipse sibi qui duxerit illam, Obvius ut numquam michi sit, nec cominus astet; Sed se divertat, ne si michi congrediendi
380 Copia praestetur, vibratum sentiat ensem. Cumque dies aderit sollempni lege iugali, Diversaeque dapes convivis distribuentur, Ipsemet interero donis munitus honestis, Ditaboque datam profuse Guendoloenam.»
385 Dixerat atque «vale» gradiens subiunxit utrique, Et petiit silvas nullo prohibente cupitas. Guendoloena manet spectans in limine tristis, [Et regina, simul; casuque moventur amici;] Miranturque nimis rerum secreta furentem
390 Nosse virum, veneremque suae scivisse sororis. Mentitumque tamen pueri de morte putebant, Quam dixit ternam cum dicere debuit unam. Inde diu sua visa fuit vox vana per annos, Donec ad aetatem venit puer ille virilem;
395 Tum cunctis patefacta fuit multisque probata. Nam dum venatum canibus comitantibus iret, Aspexit cervum nemoris sub fronde latentem Dissolvitque canes, qui cervo devia viso Transcendunt, complentque suis latratibus auras.
400 Ipsemet urget equum calcaribus, insequiturque, Nunc cornu nunc ore monens, operisque ministros Increpat, atque iubet cursu citiore venire. Mons ibi celsus erat circumdatus undique saxis, Iuxta quem fluvius subtus per plana fluebat:
405 Hunc fera transcendit fugiens, dum venit in amnem, Exegitque suas solito de more latebras. Instigat iuvenis, montem quoque tramite recto Praeterit, et cervum per saxa iacentia quaerit. Contigit interea dum duceret impetus ipsum,
410 Labi quadrupedem celsa de rupe, virumque Forte per abruptum montis cecidisse sub amnem; Ut tamen haereret pes eius in arbore quadam, Et submersa forent sub flumine cetera membra: Sicque ruit, mersusque fuit, lignoque pependit,
415 Et fecit vatem per terna pericula verum. – Qui nemus ingressus fuerat, rituque ferino Vivebat, paciens concretae frigoris algae Sub nive, sub pluvia, sub iniquo flamine venti. Idque placebat ei pocius quam iura per urbes
420 Exercere suas gentesque domare feroces. Interea ducente viro labentibus annis Cum grege silvestri talem per tempora vitam, Guendoloena datur nubendi lege marito. Nox erat et nitide radiabant cornua lunae
425 Cunctaque convexi splendebant lumina coeli: Purior aer erat solito, nam frigidus atrox Expulerat nubes boreas, coelumque serenum Reddiderat, sicco detergens nubila flatu. Sidereum cursum vates spectabat ab alto
430 Monte, loquens tacite sub divo talia secum. «Quid sibi vult radius Martis? regem ne peremptum Portendit noviter rutilans, aliumque futurum? Sic equidem video: nam Constantinus obivit, Ipsiusque nepos scelerata sorte Conanus
435 Per patrui iugulum, sumpto diademate, rex est. At tu, summa Venus, quae certo tramite labens Infra Zodiacum Solem comitaris euntem, Quid tibi cum radio qui duplex aethera findit? Discidium ne mei sectus portendit amoris?
440 Talis enim radius divisos signat amores. Forsitan absentem me Guendoloena reliquit, Alteriusque viri gaudens complexibus haeret. Sic igitur vincor: sic alter fungitur illa: Sic mea iura michi, dum demoror, eripiuntur:
445 Sic equidem nam segnis amans superatur ab illo Qui non est segnis, nec abest, sed cominus instat. At non invideo: nubat nunc omine dextro, Utaturque novo, me permittente, marito. Crastina cumque dies illuxerit, ibo, feramque
450 Mecum munus ei promissum quando recessi.» Dixerat; et silvas et saltus circuit omnes; Cervorumque greges agmen collegit in unum, Et damas capreasque simul; cervoque resedit; Et veniente die, compellens agmina prae se,
455 Festinans vadit quo nubit Guendoloena. Postquam venit eo, patienter stare coegit Cervos ante fores, proclamans: «Guendoloena! Guendoloena veni! te talia munera spectant.» Ocius ergo venit subridens Guendoloena,
460 Gestarique virum cervo miratur, et illum Sic parere viro, tantum quoque posse ferarum Uniri numerum, quas prae se solus agebat Sicut pastor oves quas ducere suevit ad herbas. Stabat ab excelsa sponsus spectando fenestra,
465 In solio mirans equitem, risumque movebat. Ast ubi vidit eum vates, animoque quis esset Calluit, extemplo divulsit cornua cervo Quo gestabatur, vibrataque iecit in illum, Et caput illius penitus contrivit, eumque
470 Reddidit exanimem, vitamque fugavit in auras. Ocius inde suum talorum verbere cervum Diffugiens egit, silvasque redire paravit. Egrediuntur ad haec ex omni parte clientes, Et celeri cursu vatem per rura sequuntur.
475 Ille quidem velox sic praecurrebat, ut isset Ad nemus intactus, nisi praevius amnis obesset: Nam dum torrentem fera prosiliendo mearet, Elapsus, rapida cecidit Merlinus in unda. Circueunt ripas famuli, capiuntque natantem,
480 Adducuntque domum, vinctumque dedere sorori. Captus item vates fit tristis, et optat abire Ad silvas, pugnatque suos dissolvere nexus, Et ridere negat, potumque cibumque refutat, Tristitiaque sua tristem facit esse sororem.
485 Ergo videns illum Rodarchus pellere cunctam Laeticiam, nec velle dapes libare paratas; Educi praecepit eum miseratus in urbem Per fora, per populos, ut laetior esset eundo, Resque videndo novas quae vendebantur ibidem.
490 Ergo vir eductus, dum progrederetur ab aula, Inspicit ante fores famulum sub paupere cultu, Qui servabat eas, poscentem praetereuntes Ore tremente viros, ad vestes munus emendas. Mox stetit et risit vates, miratus egentem.
495 Illinc progressus nova calciamenta tenentem Spectabat iuvenem, commercantemque tacones: Tunc iterum risit, renuitque diutius ire Per fora, spectandus populis quos inspiciebat. At nemus optabat, quod crebro respiciebat,
500 Quo nitebatur vetitos divertere gressus. Inde domum famuli redeunt, ipsumque cachinnum Bis movisse ferunt, silvas quoque velle redire. Ocius ergo volens Rodarchus scire quid esset Quod portendisset risu, dissolvere nexus
505 Ilico iussit, ei concedens posse reverti Ad solitas silvas, si risus exposuisset. Laetior assistens respondit talia vates: «Ianitor ante fores tenui sub veste sedebat, Et velut esset inops, rogitabat praetereuntes
510 Ut largirentur sibi quo vestes emerentur: Ipsemet interea, subter se denariorum Occultos cumulos, occultus dives habebat. Illud ergo risi: tu terram verte sub ipso. Nummos invenies servatos tempore longo.
515 Illinc ulterius versus fora ductus, ementem Calciamenta virum vidi, pariterque tacones; Ut postquam dissuta forent, usuque forata, Illa resarciret, primosque pararet ad usus. Illud item risi, quoniam nec calciamentis
520 Nec superaddet eis miser ille taconibus uti Postmodo compos erit; quia iam submersus in undis Fluctuat ad ripas: tu vade videre, videbis!» Dicta probare viri cupiens Rodarchus ad ampnem Circumquaque suos iubet ocius ire clientes,
525 Ut si forte virum per proxima littora talem Demersum videant, festina voce renarrent. Iussa ducis peragunt: nam flumina circumeuntes Submersum iuvenem squalentes inter harenas Inveniunt; redeuntque domum, regique renarrant.
530 At rex interea, forium custode remoto, Suffodit, et vertit terram, reperitque sub ipsa Thesaurum positum, vatemque iocosus adorat. His igitur gestis, vates properabat abire Ad solitas silvas, populos exosus in urbe.
535 Praecipiebat ei secum regina manere, Optatumque nemus postponere, donec abirent Quae tunc instabant candentis frigora brumae; Atque rediret item teneris cum fructibus aestas, Unde frui posset dum tempora sole calerent.
540 Ille repugnabat, verbis quoque talibus illam Alloquitur, cupiens secedere, frigore spreto: «O dilecta soror, quid me retinere laboras? Non me bruma suis poterit terrere procellis, Non gelidus boreas, cum flatu saevit iniquo
545 Balantumque greges subita cum grandine laedit: Non conturbat aquas diffusis imbribus auster, Quin nemorum deserta petam, saltusque virentes; Contentus modico potero perferre pruinam. Illic arboreis sub frondibus inter olentes
550 Herbarum flores, aestate iacere iuvabit. Ne tamen esca mihi brumali tempore desit, In silvis compone domos, adhibeque clientes, Obsequiumque mihi facient, escasque parabunt, Cum tellus gramen, fructumque negaverit arbor.
555 Ante domos alias, unam compone remotam; Cui sex dena decem dabis hostia totque fenestras, Per quas ignivomum videam cum Venere Phoebum, Inspiciamque polo labentia sydera noctu, Quae me de populo regni ventura docebunt.
560 Totque notatores quae dicam scribere docti Assint, et studeant carmen mandare tabellis. Tu quoque saepe veni, soror o dilecta, meamque Tunc poteris relevare famem, potuque ciboque.» Dixit, et ad silvas festinis gressibus ivit.
565 Paruit ergo soror, nam iussam condidit aulam Atque domos alias, et quicquid iusserat illi. Ille quidem dum poma manent, Phoebusque per astra Altius ascendit, gaudet sub fronde manere Ac peragrare nemus, zephiris mulcentibus ornos.
570 Tunc veniebat yems rigidis hirsuta procellis, Quae nemus et terras fructu spoliabat ab omni; Deficeretque sibi pluviis instantibus esca, Tristis et esuriens dictam veniebat ad aulam. Illic multotiens aderat regina, dapesque
575 Et potum pariter fratri gavisa ferebat; Qui, postquam variis sese recreaverat escis, Mox assurgebat complaudebatque sorori; Deinde domum peragrans ad sidera respiciebat, Talia dum caneret quae tunc ventura sciebat:
580 «O rabiem Britonum, quos copia divitiarum Usque superveniens ultra quam debeat effert! Nolunt pace frui, stimulis agitantur herinis. Civiles acies, cognataque praelia miscent. Ecclesias Domini patiuntur habere ruinam,
585 Pontificesque sacros ad regna remota repellunt. Cornubiensis apri conturbant quaeque nepotes; Insidias sibimet ponentes, ense nephando Interimunt sese, nec regno iure potiri Expectare volunt, regni diademate rapto.
590 Illic quartus erit crudelior asperiorque. «Hunc lupus aequoreus debellans vincet et ultra Sabrinam, victum per barbara regna fugabit, Idem Kaerkeii circumdabit obsidione Passeribusque domos et moenia trudet ad imum.
595 Classe petet Gallos, sed telo Regis obibit. Rodarchus moritur postquam discordia longa Scotos et Cumbros per longum tempus habebit, Donec crescenti tribuatur Cumbria denti. Cambri gemissos post illos Cornubienses
600 Afficient bello, nec eos lex ulla domabit. Kambria gaudebit suffuso sanguine, semper Gens inimica Deo, quid gaudes sanguine fuso? Kambria compellet fratres committere pugnas, Et dampnare suos scelerata morte nepotes.
605 «Scotorum cunei trans Humbrum saepius ibunt, Obstantesque viros periment, pietate remota; Non impune tamen, nam caesus ductor obibit. Nomen habebit equi, qui fiet saevus in illo. Finibus ex nostris haeres expulsus abibit.
610 Scote, reconde tuos quos nudas ocius enses: Vis tibi dispar erit nostra cum gente feroci. «Corruet urbs Acelud, nec eam reparabit in aevum Rex aliquis, donec subdatur Scottus apello. «Urbs Sigeni et turres et magna palatia plangent
615 Diruta, donec eant ad pristina praedia Cambri. Kaeptis in portu sua maenia rupta videbit, Donec eam locuples cum vulpis dente reformet. «Urbs Loel spoliata suo pastore vacabit, Donec reddat ei cambucam virga leonis.
620 «Urbs Rutupi portus in littora strata iacebit; Restaurabit eam galeata nave Rutenus. Moenia Meneviae reparabit quintus ab illo, Per quem palla sibi reddetur dempta per annos: Inque tuo Sabrina sinu cadet urbs Legionum,
625 Amittetque suos cives per tempora longa: Hos sibi reddet item cum venerit ursus in agno. Saxonici reges, expulsis civibus, urbes Rura domosque simul, per tempora longa tenebunt: Ex hiis gestabunt ter tres diadema dracones.
630 Ducenti monachi perimentur in urbe Leyri, Et duce depulso vacuabit moenia Saxo: Qui prior ex Anglis erit in diademate Bruti Restaurabit item vacuatam caedibus urbem. Gens fera per patriam prohibebit crisma sacrare,
635 Inque Dei domibus ponet simulachra deorum. Postmodo Roma Deum reddet, mediante cuculla, Rotabitque domos sacro sacer imbre sacerdos, Quas renovabit item pastoribus intro locatis. Legis divinae servabunt iussa subinde
640 Plures ex illis, et coelo iure fruentur. Id violabit item gens impia plena veneno, Miscebitque simul violentur fasque nephasque: Vendet in extremos fines trans aequora natos Cognatosque suos, iramque Tonantis inibit.
645 O scelus infandum! quem Conditor orbis honore Coeli dignatus, cum libertate creavit, Illum more bovis vendi, ducique ligatum! Cessabis miserande Deo, qui proditor olim In Dominum fueras, cum primum regna subisti.
650 Classe supervenient Daci, populoque subacto Regnabunt breviter, propulsatique redibunt. His duo iura dabunt, quos laedet acumine caudae Foederis oblitus pro sceptri stem[m]ate serpens. Indeque Neustrenses ligno trans aequora vecti,
655 Vultus ante suos et vultus retro ferentes, Ferratis tunicis et acutis ensibus Anglos Acriter invadent, periment, campoque fruentur, Plurima regna sibi submittent, atque domabunt Externas gentes per tempora, donec erinus
660 Circumquaque volans virus diffundet in ipsos. Tum pax atque fides et virtus omnis abibit: Undique per patrias committent praelia cives, Virque virum prodet: non invenietur amicus: Coniuge despecta, meretrices sponsus adibit;
665 Sponsaque cui cupiet, despecto coniuge, nubet. Non honor ecclesiis servabitur; ordo peribit; Pontifices tunc arma ferent, tunc castra sequentur, In tellure sacra turres et moenia ponent, Militibusque dabunt quod deberetur egenis.
670 Divitiis rapti mundano tramite current, Eripientque Deo quod sacra tyara vetabit. Tres diadema ferent per quos favor ille novorum. Quartus erit sceptris, pietas cui laeva nocebit, Donec sit genitore suo vestitus, ut apri
675 Dentibus accinctus galeati transeat umbram. Quatuor ungentur vice versa summa petentes, Et duo succedent, quia sic diadema rotabunt Ut moneant Gallos in se fera bella movere. Sextus Hibernenses et eorum nomina vertet;
680 Qui pius et prudens populos renovabit et urbes. «Haec Vortigerno cecini prolixius olim, Exponendo duum sibi mistica bella draconum In ripa stagni quando consedimus hausti. At tu vade domum morientem visere regem,
685 O dilecta soror! Thelgesinoque venire Praecipe; namque loqui desidero plurima secum. Venit enim noviter de partibus Armoricanis Dulcia quo didicit sapientis dogmata Gildae.» It Ganieda domum, Thelgesinumque reversum,
690 Defunctumque ducem reperit, tristesque clients. Ergo fluens lacrimis collabitur inter amicos, Et laniat crines, et profert talia dicens: – «Funera Rodarchi, mulieres, plangite mecum! Ac deflete virum qualem non protulit orbis
695 Hactenus, in nostro quantum discernimus aevo. Pacis amator erat:, populo nam iura feroci Sic dabat ut nulli vis inferretur ab ullo: Tractabat sanctum iusto moderamine clerum: Iure regi populo summos humilesque sinebat.
700 Largus erat; nam multa dabat, vix quid retinebat: Omnibus omnis erat, faciens quodcumque decebat. Flos equitum, regumque decor, regnique columpna (Heu michi!) qui fueras, inopinis vermibus esca Nunc datus es, corpusque tuum putrescit in urna!
705 Sicne cubile tibi post serica pulcra paratur? Siccine sub gelido, caro candida, regia membra Condentur saxo; nec eris nisi pulvis et ossa? Sic equidem, nam sors hominum miseranda per aevum Ducitur, ut nequeant ad pristina iura reduci.
710 Ergo nichil prodest pereuntis gloria mundi, Quae fugit atque redit, fallit laeditque potentes. Melle suo delinit apes quod postmodo pungit; Sic quos demulsit divertens gloria mundi, Fallit, et ingratae collidit verbe caudae.
715 Fit breve quod praestat, quod habet durabile non est: More fluentis aquae transit quodcumque ministrat. Quid rosa si rutilet, si candida lilia vernent, Si sit pulcher homo, vel equus, vel caetera plura? Ista Creatori non mundo sunt referenda.
720 Felices igitur qui perstant corde piato, Obsequiumque Deo faciunt, mundumque relinquunt: Illis perpetuo fungi concedet honore, Qui sine fine regit, Christus, qui cuncta creavit. Vos igitur proceres, vos moenia celsa, laresque,
725 Vos nati dulces, mundanaque cuncta relinquo; Et cum fratre meo silvas habitabo, Deumque Laeta mente colam, nigri cum tegmine pepli.» Haec ait; atque suo persolvit iusta marito; Signavitque suam cum tali carmine tumbam:
730 Rodarchus largus, quo largior alter in orbe Non erat, hic modica magnus requiescit in urna. Venerat interea Merlinum visere vatem Tunc Telgesinus, qui discere missus ab illo. Quid ventus nimbusve foret; nam mixtus uterque
735 Tunc simul instabat et nubila conficiebant. Haec documenta dabat socia dictante Minerva: «Quatuor ex nichilo produxit Conditor orbis, Ut fierent rebus praecedens causa creandis, Materiesque simul, concordi pace iugata.
740 Coelum quod stellis depinxit, et altius extat, Et quasi testa nucem circumdans omnia claudit: Aera deinde dedit, formandis vocibus aptum, Quo mediante dies et noctes sidera praestant: Et mare, quod terras cingit, validoque recursu
745 Quatuor amfractus faciens, sic aera pulsat Ut generet ventos, qui quatuor esse feruntur. Vique sua stantem nec se levitate moventem Supposuit terram, partes in quinque resectam; Quarum quae media [est] non est habitanda calore,
750 Extremaeque duae prae frigore diffugiuntur. Temperiem reliquis permisit habere duabus: Has homines habitant, volucresque gregesque ferarum. Utque darent subitas pluvias, quo crescere fructus Arboris et terrae facerent aspergine miti,
755 Adiecit coelo nubes; quae sole ministro, Sicut utres fluviis occulta lege replentur: Inde per excelsum scandentes aethera, sumptos Diffundunt latices, ventorum viribus actae Hinc fiunt imbres, hinc nix, hinc grando rotunda,
760 Cum gelidus madidus movet sua flamina ventus, Qui nubes penetrans quales facit egerit amnes, Naturamque suam zonarum proximitate, Ventorum sibi quisque trahit dum nascitur illuc. «Post firmamentum quo lucida sidera fixit,
765 Aethereum coelum posuit, tribuitque colendum Coetibus angelicis, quos contemplatio digna Ac dulcedo Dei reficit miranda per aevum. Hoc quoque depinxit stellis et sole chorusco, Indicens legem quae certo limite stella
770 Per sibi commissum posset discurrere coelum. Postmodo supposuit lunari corpore fulgens Aerium coelum, quod per loca celsa redundat Spirituum cuneis, qui nobis compatiuntur Et collaetantur dum sic aliterve movemur:
775 Suntque preces hominum soliti perferre per auras, Atque rogare Deum quod sit placabilis illis; Affectumque Dei sompno vel voce referre, Vel signis aliis, ut fiant inde scientes. «At cacodaemonibus post lunam subtus habundat,
780 Qui nos decipiunt et temptant, fallere docti; Et sibi multotiens ex aere corpore sumpto Nobis apparent, et plurima saepe sequuntur Quin etiam coitu mulieres agrediuntur Et faciunt gravidas, generantes more prophano.
785 Sic igitur coelos habitatos ordine terno Spirituum fecit, foveant ut singula quaeque, Ac renovet mundum renovato germine rerum. «Et mare per species varias distinxit, ut ex se Proferret rerum formas generando per aevum.
790 Pars etenim fervet, pars friget, et una duabus Temperiem sumens nobis alimenta ministrat. Ast ea quae fervet, baratrum cum gentibus acris Circuit, et terrae diversis fluctibus orbem Secernit refluens, ignes ex ignibus augens.
795 Illic descendunt qui leges transgrediuntur. Postpositoque Deo, quo vult perversa voluntas Incedunt, avidi corrumpere quod prohibentur. Trux ibi stat iudex aequali lance rependens, Cumque suum meritum condignaque debita solvit.
800 «Altera, quae friget, praetonsas volvit harenas Quas secum gignit vicino prima vapore Quando suos radios inmiscet stella Diones. Hanc perhibent Arabes gemmas generare micantes, Dum peragrat pisces, dum respicit aequora flammis;
805 Haec virtute sua populis gestantibus ipsas Prosunt, et multos reddunt servantque salubres: Has quoque per species distinxit (ut omnia) Factor, Ut discernamus per formas perque colores, Cuius sint generis, cuius virtutis apertae.
810 «Tertia forma maris quae nostram circuit orbem, Proximitate sua nobis bona multa ministrat. Nutrit enim pisces et sal producit habunda, Fertque refertque rates commercia nostra ferentes, Unde suo lucro subito fit dives egenus.
815 Vicinam faecundat humum, pascitque volucres, Quas perhibent ortas illinc cum piscibus esse, Dissimilique tamen naturae iure moventur; Plus etenim dominatur eis quam piscibus aequor, Unde leves excelsa petunt per inane volantes.
820 «At pisces suus humor agit reprimitque sub undis, Nec sinit ut vivant dum sicca luce fruuntur. Hos quoque per species distinxit factor eorum, Naturamque dedit distinctis, unde per aevum Mirandi fierent, aegrotantique salubres.
825 Nempe ferunt nullum cohibere libidinis aestum, Sed reddit coecos iugiter vescentis ocellos: At qui nomen habet timeos de flore timallus, Sic quoniam redolet, vescentem saepius illo Protrahit, ut tales oleat per flumina pisces.
830 «Femineo sexu subtracto iure muraenas Esse ferunt cunctas, coeunt tamen ac renovantur, Multiplicantque suos alieno germine foetus. Conveniunt etenim per littora saepius angues Quo degunt, faciuntque sonos ac sibila grati,
835 Et sic eductis coeunt ex more muraenis. «Est quoque mirandum quod semipedalis echinus, Haerens cui fuerit fixam quasi litore navem Detinet in ponto, nec eam permittet abire Donec discedat; tali virtute timendus.
840 Quemque vocant gladium, quia rostro laedit acuto, Saepius hunc nantem metuunt accedere navi; Nam si sumptus erit confestim perforat illam, Et mergit sectam subito cum gurgite navem. Fitque suis cristis metuendus serra carinis,
845 Quas infigit eis dum subnatat, atque secatas Deicit in fluctus, crista velut ense timendus. «Aequoreusque draco qui fertur habere venenum Sub pennis, metuendus erit capientibus illum; Et quociens pungit, laedit, fundendo venenum.
850 «Ast alias clades torpedo fertur habere; Nam qui tangit eam viventem, protinus illi Brachia cum pedibus torpent, et caetera membra, Officioque suo quasi mortua destituuntur: Sic solet esse nocens illius corporis aura.
855 «Hiis Deus, ac aliis ditavit piscibus aequor; Adiecitque suis plures in fructibus orbes, Quos habitant homines pro fertilitate reperta, Quam producit ibi foecundo cespite tellus. Quarum prima quidem meliorque Britannia fertur,
860 Ubertate sua producens singula rerum: Fert etenim segetes quae nobile munus odoris Usibus humanis tribuunt, reddendo per annum; Silvas et saltus, et ab hiis stillantia mella, Aerios montes, lateque virentia prata,
865 Fontes et fluvios, pisces, pecudesque, ferasque, Arboreos fructus, gemmas, preciosa metalla, Et quicquid praestare solet natura creatrix Praeterea fontes unda fervente salubres, Quae fovet aegrotos et balnea grata ministrat,
870 At subito sanos pellit, languore repulso. Sic ac blandus eos regni dum sceptra teneret Constituit nomenque suae consortis Alaron. Utilis ad plures laticis medicamine morbos, Sed mage femineos, ut saepius unda probavit.
875 «Adiacet huic Thanatos, quae multis rebus habundat; Mortifero serpente caret, tollitque venenum Si sua cum vino tellus commixta bibatur. «Orchades a nobis nostrum quoque dividit aequor, Hae tres ter denae seiuncto flumine fiunt:
880 Bis denae cultore carent, aliaeque coluntur. Ultima quae Ytilie nomen de sole recepit Propter solsticium, quod sol aestivus ibidem Dum facit, avertit radium, ne luceat ultra; Abducitque dies ut semper nocte perhenni
885 Aer agat tenebras, faciat quoque frigore pontum Concretum pigrumque simul, ratibusque negatum. «Insula post nostram praestantior omnibus esse Fertur Hibernensis, felici fertilitate. Est etiam maior, nec apes, nec aves nisi raras
890 Educit, penitusque negat generare colubres. Unde fit ut tellus illinc avecta lapisve Si superaddatur, serpentes tollat apesque. «Gadibus Herculeis adiungitur insula Gades: Nascitur hic arbor cuius de cortice gummi
895 Stillat, quo gemmae fiunt super illisa iura. Hesperides vigilem perhibentur habere draconem, Quem servare ferunt sub frondibus aurea poma. Gorgades habitant mulieres corprois hirci, Quae celeri cursu lepores superare feruntur.
900 Argirae Crissaeque gerunt ut dicitur aurum. Argentumque simul ceu vilia saxa Corinthus. «Taprobana viret foecundo cespite grata; Bis etenim segetes anno producit in uno, Bis gerit aestatem, bis ver, bis coligit uvas
905 Et fructus alios; nitidis gratissima gemmis Atilis aeterno producit vere virentes Flores et frondes, per tempora cuncta virendo. Insula pomorum quae Fortunata vocatur, Ex re nomen habet, quia per se singula profert:
910 Non opus est illi sulcantibus arva colonis; Omnis abest cultus nisi quem natura ministrat: Ultro foecundas segetes producit et uvas, Nataque poma suis praetonso germine silvis; Omnia gignit humus vice graminis ultro redundans.
915 Annis centenis aut ultra viviter illic, Illic iura novem geniali lege sorores Dant his qui veniunt nostris ex partibus ad se: Quarum quae prior est fit doctior arte medendi; Exceditque suas forma praestante sorores;
920 Morgen ei nomen, didicitque quid utilitatis Gramina cuncta ferant, ut languida corpora curet; Ars quoque nota sibi qua scit mutare figuram, Et resecare novis quasi Daedalus aera pennis; Cum vult est Bristi, Carnoti, sive Papiae
925 Cum vult in nostris ex aere labitur horis. Hancque mathematicam dicunt didicisse sorores. Moronoe, Mazoe, Gliten, Glitonea, Gliton, Tironoe, Thiten, cithara notissima Thiten. Illuc, post bellum Camblani vulnere laesum
930 Duximus Arcturum, nos conducente Barintho, Aequora cui fuerant et coeli sydera nota. Hoc rectore ratis, cum principe venimus illuc, Et nos quo decuit Morgen suscepit honore, Inque suis talamis posuit super aurea regem
935 Stulta manuque sibi detexit vulnus honesta, Inspexitque diu; tandemque redire salutem Posse sibi dixit, si secum tempore longo Esset, et ipsius vellet medicamine fungi. Gaudentes igitur regem commisimus illi,
940 Et dedimus ventis redeundo vela secundis.» Tunc Merlinus ad haec ait: «O! dilecte sodalis, Postmodo quanta tulit violato foedere regnum, Ut modo quod fuerat non sit! nam sorte sinistra Subducti proceres ac in sua viscera versi,
945 Omnia turbarunt, ut copia diviciarum Fugerit ex patria bonitasque recesserit omnis, Et desolati vacuent sua moenia cives. Insuper incumbit gens Saxona marte feroci, Quae nos et nostras iterum crudeliter urbes
950 Subvertet, legemque Dei violabit et aedes. Nempe deus nobis ut corrigat insipientes Has patitur clades, ob crimina nostra, venire.» Non dum desierat cum talia protulit alter: «Ergo necesse foret populo transmittere quemdam,
955 Et mandare duci festina nave redire, Si iam convaluit; solitis ut viribus hostes Arceat, et cives antiqua pace reformet.» «Non» Merlinus ait «Non sic gens illa recedet, Ut semel in nostris ungues infixerit ortis:
960 Regnum namque prius populosque iugabit et urbes, Viribus atque suis multis dominabitur annis. Tres tamen ex nostris magna virtute resistent, Et multos periment, et eos in fine domabunt: Sed non perficient, quia sic sententia summi
965 Iudicis existit, Britones ut nobile regnum Temporibus multis amittant debilitate, Donec ab Armorico veniet temone Conanus, Et Cadwalladrus Cambrorum dum venerandus; Qui pariter Scotos, Cumbros, et Cornubienses,
970 Armoricosque viros sociabunt foedere firmo; Amissumque suis reddent diadema colonis, Hostibus expulsis, renovato tempore Bruti, Tractabuntque suas sacratis legibus urbes. Incipient reges iterum superare remotos,
975 Et sua regna sibi certamine subdere forti.» «Nemo superstes erit tunc ex hiis qui modo vivunt,» Telgesinus ait, «nec tot fera praelia quemquam Inter concives, quot te vidisse putamus&.raquo; «Sic equidem,» Merlinus ait, «nam tempore multo
980 Vixi multa videns, et de nostratibus in se, Et de barbarica turbanti singula gente. «Crimen quod memini cum Constans proditus esset, Et defugissent parvi trans aequora fratres Uter et Ambrosius, coeperunt ilico bella
985 Per regnum fieri quod tunc rectore carebat. Vortigernus enim consul Gewissus in omnes Agmina ducebat patrias, ut duceret illas, Laedens innocuos miseranda clade colones: Denique vi subita rapuit diadema, peremptis
990 Nobilibus multis et regni cuncta subegit. Ast hii qui fuerant cognato sanguine iuncti Fratribus, id graviter tolerantes, igne cremare Coeperunt cunctas infausti principis urbes, Et turbare suum crudeli milite regnum,
995 Nec permiserunt illum cum pace potiri. Anxius ergo manens, cum non abstare rebelli Quivisset populo, parat invitare remotos Ad sua bella viros, quibus obvius iret in hostes. Mox ex diversis venerunt partibus orbis
1000 Pugnaces turmae, quas excipiebat honore. Saxona gens etiam, curvis advecta carinis, Eius ad obsequium galeato milite venit; Huic duo praefuerant audaci pectore fratres Horsus et Hengistus, qui proditione nefanda
1005 Postmodo laeserunt populos, laesereque urbes. Postquam namque ducem famulatus sedulitate Attraxere sibi, cives quoque lite propinqua Viderunt motos leviter quo subdere regem Possent; in populos verterunt arma feroces,
1010 Ruperuntque fidem proceres quoque praemeditatos Fraude necaverunt sedentes ferme vocatos Insimul, ut pacem secum foedusque iugarent, Truseruntque ducem nivei trans ardua montis: Quae sibi de regno coepi cantare futura.
1015 Inde domos patriae peragrantes igne cremabant, Et nitebantur sibimet submittere cuncta. At Vortimerus cum causa pericula regni Expulsumque patrem Bruti vidisset ab aula; Assensu populi sumpsit diadema, feramque
1020 Invasit gentem concives dilaniantem, Atque coegit eam per plurima bella redire In Thanatum, qua classis erat quae vexarat illam. Sed dum diffugerent, bellator corruit Horsus, Et plures alii, nostris perimentibus illos.
1025 Inde secutus eos circumdedit obsidione Ilico rex, Tanathum terra marique resistens: Sed non praevaluit: subito nam classe potiti, Vi magna fecere viam, ductique per aequor Exegere suam festino remige terram.
1030 «Ergo triumphato bellis victricibus hoste, Fit Vortimerus rector venerandus in orbe, Attrectando suum iusto moderamine regnum. Sed soror Hengisti successus Renua tales Indignando ferens, protectaque fraude venenum
1035 Miscuit, existens pro fratre maligna noverca, Et dedit ut biberet, fecitque perire bibentem: Confestimque suo mandavit trans freta fratri, Ut remearet item cum tot tantisque catervis Quot sibi pugnaces posset submittere cives.
1040 Sic igitur fecit; nam tantus in agmina nostra Venit, ut eriperet cunctis sua praedia praegnans, Et loca per patrias penitus combureret igne.
«Haec ita dum fierent in finibus Armoricanis Uter et Ambrosius fuerant cum rege Biduco:
1045 Iam gladio fiunt cuncti belloque probati, Et sibi diversas sociabant undique turmas, Ut peterent natale solum, gentesque fugarent Quod tunc instabant patriam vastare paternam. Ergo dedere suas vento marique carinas,
1050 Praesidioque suis concivibus applicuerunt: Nam Vortigernum per Cambrica regna fugatum, Inclusumque, sua pariter cum turre cremarunt. Enses inde suos vertere recenter in Anglos Congressique simul vincebant saepius illos,
1055 Et vice transversa devincebantur ab illis. Denique consertis magno conamine dextris Instant nostrates, et laedunt acriter hostes, Hengistumque necant, Christoque volente triumphant. «Hiis igitur gestis, cleri populique favore
1060 Ambrosio regnumque datur, regnique corona, Postmodo quam gessit tractando singula iuste. Emensis autem per lustra quaterna diebus, Proditur a medico, moriturque bibendo venenum. Mox germanus ei succesit iunior Uter,
1065 Nec primum potuit regnum cum pace tueri: Perfida gens etenim demum consueta redire, Venerat, et solita vastabat cuncta phalange. Oppugnavit eam saevis congressibus Uter, Et pepulit victam trans aequora, remige verso.
1070 Mox reformavit posito certamine pacem, Progenuitque sibi natum, qui postmodo talis Exstitit, ut nulli fieret probitate secundus. Arturus sibi nomen erat; regnumque per annos Obtinuit multos, postquam pater Uter obivit:
1075 Idque dolore gravi gestum fuit atque labore, Et nece multorum per plurima bella virorum. Nam dum praedictus princeps langueret, ab Angla Venerat infidus populos, cunctasque per enses Trans Humbrum patrias submiserat ac periones;
1080 Et puer Arturus fuerat, nec debilitate Aetatis poterat tantas compescere turmas. Ergo consilio cleri populique recepto, Armorico regi mittens, mandavit Hoeli Ut sibi praesidio festina classe rediret:
1085 Sanguis enim communis eos sociabat amorque, Alter ut alterius deberet dampna levare. Mox igitur collegit Hoel ad bella feroces Circumquaque viros, et multis milibus ad nos Venit, et Arturo sociatus, pertulit hostes
1090 Saepius agrediens, et stragem fecit acerbam. Hoc socio securus erat fortisque per omnes Arturus turmas dum progrederetur in hostes, Quos tandem vicit patriamque redire coegit, Composuitque suum legum moderamine regnum.
1095 Mox quoque submisit post haec certamina Scotos, Ac Hibernenses, convertens bella, feroces Supposuit patrias illatis viribus omnes: Et Norwegenses trans aequora lata remotos Subdidit, et Dacos invisa classe petitos.
1100 Gallorum populos caeso Frollone subegit, Cui curam patriae dederat Romana potestas: Romanos etiam bello sua regna petentes Obpugnans vicit, procuratore perempto Hybero Lucio, qui tunc collegaque Legnis
1105 Induperatoris fuerat, iussuque Senatus Venerat ut fines Gallorum demeret illi. «Coeperat interea nostrum sibi subdere regnum Infidus iustos Modredus desipiensque: Illicitam venerem cum coniuge regis agebat:
1110 Rex etenim transire volens, ut fertur, in hostes, Reginam regnumque suum commiserat illi Ast ut fama mali tanti sibi venit ad aures Distulit hanc belli curam, patriamque revertens Applicuit multis cum milibus, atque nepotem
1115 Obpugnans pepulit trans aequora diffugientem. Illic collectis vir plenus proditione Undique Saxonibus, coepit committere pugnam Cum duce, sed cecidit, deceptus gente prophana In qua confisus tantos inceperat actus.
1120 O quantas hominum strages matrumque dolores Quarum conciderant illic per praelia nati! Illic rex etiam letali vulnere laesus Deseruit regnum, tecumque per aequora vectus, Ut praedixisti, nimpharum venit ad aulam.
1125 Ilico Modredi duo nati regna volentes Subdere quisque sibi, coeperunt bella movere, Alternaque suos prosternere caede propinquos. Deinde nepos regis dux Constantinus in illos Acriter insurgens, populos laniavit et urbes,
1130 Prostratisque simul crudeli morte duobus, Iura dedit populo, regni diademate sumpto. Nec cum pace fuit, quoniam cognatus in illum Praelia dira movens violavit cuncta Conanus; Proripuitque sibi regiones, rege perempto,
1135 Quas nunc debiliter nec cum ratione gubernat.» Haec illo dicente, cito venere clientes, Et dixere sibi fontem sub montibus illis Erupisse novum, laticesque refundere puros, Qui iam manantes longe per concava vallis
1140 Girabant saltus refluo cum murmure lapsu. Mox igitur spectare novum consurgit uterque Festinus fontem, visoque, resedit in herba Merlinus, laudatque locum limphasque fluentes, Et miratur eas de cespite taliter ortas.
1145 Moxque siti captus se proclinavit in amnes, Potavitque libens, et tempora proluit unda: Utque per internos alvi stomachique meatus Humor iit laticis, subsedavitque vaporem Corporis interni, confestim mente recepta
1150 Sese cognovit, rabiem quoque perdidit omnem; Et qui torpuerat per longum tempus in illo Sensus item rediit, mansitque quod ante manebat Sanus et incolumis rursus, ratione recepta. Ergo Deum laudans vultus ad sidera tollit,
1155 Edidit et voces devoto famine tales. «O rex! siderea quo constant machina coeli, Quo mare, quo tellus laeto cum grammine foetus Dantque foventque suos, crebroque iuvamine prosunt Humano generi profusa fertilitate;
1160 Quo sensus rediit mentisque revanuit error! Raptus eram michimet; quasi spiritus acta sciebam Praeteriti populi praedicebamque futura; Tunc rerum secreta sciens, volucrumque volatus, Stellarumque vagos motus, lapsusque natantum.
1165 Id me vexabat, naturalemque negabat Humane menti districta lege quietem: Nunc in me redii, videorque vigore moveri Quo vegetare meos animus consueverat artus. Ergo, Summe Pater, tibi sic obnoxius esse
1170 Debeo, condignas ut digno pectore laudes Dicam, semper agens laetus libamina laeta. Bis etenim tua larga manus mihi profuit uni, Munere dando novum viridi de cespite fontem: Nam modo possideo latices quibus ante carebam,
1175 Et reducem capitis sumpsi potando salutem. – Ista sed inde venit bis, o dilecte sodalis, Ut fons iste novus sic effluit, atque reformet Me mihi, qui fueram quasi vecors hactenus ex me?» Telgesinus ait: «Rerum Moderator opimus
1180 Flumina per species divisit, et addidit ultro Cuique suas vires ut prosint saepius aegris. Sunt etenim fontes, fluviique lacusque per orbem, Qui virtute sua multis et saepe medentur. Albula namque rapax Romae fluit amne salubri,
1185 Quem sanare ferunt certo medicamine vulnus. Manat in Italia fons alter, qui Ciceronis Dicitur; hic oculos ex omni vulnere curat. Aethiopes etiam stagnum perhibentur habere Quo velut ex oleo facies perfusa nitescit.
1190 Affrica fert fontem qui vulgo Zema vocatur; Potus dat voces subita virtute canoras. Dat lacus Italiae Dictonus taedia vini; Qui de fonte Chios potant perhibentur habere. Fertur habere duos tellus Boetica fontes;
1195 Hic facit immemores, memores facit ille bibentes. Continent ipsa lacum tam dira peste nocivum, Ut generet furias nimiaeque libidinis aestum. Fons Syticus venerem, venerisque repellit amorem. Campana regione fluunt, ut dicitur, amnes
1200 Qui faciunt steriles foecundas flumine poto: Idem dicuntur furias abolere virorum. Aethiopum tellus fert rubro flumine fontem; Qui bibit ex illo limphaticus inde redibit. Fons Lentus fieri numquam permittit abortum.
1205 Sunt duo Sycilia fontes; steriles facit alter, Alter foecundans geniali lege puellas. Flumina Thessaliae duo sunt virtutis opimae; Hoc potans nigrescit ovis, candescit ab illo; Ast ab utroque bibens variato vellere degit.
1210 Clitumnus lacus est, quem continet Umbrica tellus; Hic aliquando boves fertur producere magnos: Inque Reatina fit aequorum dura palude Ungula confestim dum progrediuntur arenas. Asphaltite lacu Iudaeae, corpora mergi
1215 Nequaquam possunt, vegetat dum spiritus illa. At contra stagnum Sygen fert Indica tellus, Quo res nulla natat, sed mergitur ilico fundo: Et lacus est Aloe quo res non mergitur ulla, Omnia sed fluitant quamvis sint plumbea saxa;
1220 Fons quoque Marsidiae compellit saxa natare, Stix fluvius de rupe fluit, perimitque bibentes; Hac clades eius testatur Achadia tellus. Fons Ydumeus quater inmutando diebus, Mira lege, suos fertur variare colores;
1225 Pulverulentus enim, viridisque fit, ordine verso, Fit quoque sanguineus, fit limpidus amne decoro: Ex hiis per ternos unum retinere colorem Asseritur menses semper volventibus annis. Rogotis lacus est, eius quoque profluit unda:
1230 Ter fit amara die, ter dulci grata sapore. Epiri de fonte faces ardere feruntur Extinctae, rursusque suum deponere lumen. Sic algere die perhibetur fons Garamantum, Et, vice transversa, tota fervescere nocte.
1235 Ut neget accessum prae frigore praeque calore. Sunt et aquae calide multos fervore minantes, Fervoremque trahunt, dum perlabuntur alumen Aut sulphur, quibus est vis ignea grata medendi. His aliisque Deus ditavit viribus amnes,
1240 Ut fierent aegris subitae medicina salutis, Et manifestarent quanta virtute Creator Praemineat rebus, dum sic operatur in illis. Hos etiam latices summa ratione salubres Esse reor, subitamque reor conferre medelam,
1245 Nunc potuere novo sic erumpendo liquore. Hii modo sub terra per concava coeca fluebant, Ut plures alii qui submanare feruntur; Forsitan excursus illorum praepediente Obice, vel saxi, vel terrae pondere lapsae.
1250 Retrogradum cursum facientes arbitror illos Paulatim penetrasse solum fontemque dedisse. Sic plures manare vides, iterumque redire Sub terram, rursusque suas tenuisse cavernas.» Haec ita dum gererent, rumor discurrit ubique
1255 In Calidone novum silvis erumpere fontem, Sanatumque virum postquam potavit ab illo, Tempore qui multo rabie corruptus, et isdem Extiterat silvis ritu vivendo ferarum. Mox igitur venere duces proceresque videre,
1260 Et collaetari curato flumine vati. Cumque statum patriae per singula notificassent, Atque rogaretur sua sceptra resumere rursus Et tractare suam solito moderamine gentem; Sic ait: «O iuvenes! mea non hoc exigit aetas
1265 In senium vergens, quae sic michi corripit artus Ut vix praeteream laxatis viribus arva. Iam satis exegi longaevo tempore laetos Glorificando dies, michi dum rideret habundans Copia magnarum profuse diviciarum.
1270 Roboris annosi silva stat quercus in ista, Quam sic exegit consumens cuncta vetustas Ut sibi deficiat succus, penitusque putrescat. Hanc ego cum primum coepisset crescere vidi, Et glandem de qua processit forte cadentem
1275 Dum super astaret picus ramumque videret, Hic illam crevisse suo iam pene sedebam Singula prospiciens, tunc et verebar in istis Saltibus atque locum memori cum mente notavi. Ergo diu vixi, mea me gravitate senectus
1280 Detinuit dudum, rursus regnare recuso. Me Calidonis opes viridi sub fronde manentem Delectant pocius quam quas fert India gemmae, Quam quod habere Tagus per littora dicitur aurum, Quam segetes Siculae, quam dulcis Methidis uvae,
1285 Aut celsae turres aut cinctae moenibus urbes, Aut fraglascentes Tirio medicamine vestes. Res mihi nulla placet me quae divellere possit Ex Calidone mea, me iudice, semper amoena. Hic ero dum vivam pomis contentus et herbis;
1290 Et mundabo meam pia per ieiunia carnem, Ut valeam fungi vita sine fine perhenni.» Haec dum dicebat, proceres super aethera cernunt, Agmina longa gruum, flexo per inane volatu Ordine girantes per littora certa videre
1295 Posset in exstructa liquido super aere turma. Haec admirantes, Merlinum dicere poscunt Quid certe fuerat quod tali more volerant. Mox Merlinus eis: «Volucres, ut caetera plura, Natura propria ditavit Conditor orbis;
1300 Sic didici multis silvis habitando diebus. Est igitur natura gruum dum celsa pererrant Si plures assint, ut earum saepe volatu Aut hanc aut aliam videamus inesse figuram: Una modo clamando monet servare volando,
1305 Turbatus solitis ne discrepet ordo figuris: Aut dum raucescit subit altera deficienti. Excubias noctis faciunt, custosque lapillum Sustinet in digitis dum vult expellere sompnos: Cumque vident aliquos, subito clamore citantur.
1310 Penne nigrescunt cunctarum quando senescunt. «Ast aquilae, quae nomen habent ab acumine visus, Obtuitus tanti prae cunctis esse feruntur, Ut perferre queant, non flexo lumine, solem; Ad radium pullos suspendunt scire volentes
1315 Illo vitato ne degener exstet in illis In montis sublime manent super aequora pennis, Aspirantque suas imo sub gurgite praedas; Ilico descendunt rapido per inane volatu, Et rapiunt pisces ut poscit origo natantis.
1320 «Postposito coitu, sine semine saepe mariti Concipit et generat (dictu mirabile) vultur: Haec per celsa volans aquilarum more, cadaver Naribus elatis longe trans aequora sentit, Quod quamvis tardo non horret adire volatu
1325 Ut sese valeat praeda saciare cupita. Idem centenis robustus vivit in annis. «Nuntia veris avis crepitante ciconia rostro, Dicta fovere suos in tantum sedula natos, Exuat ut proprias nudato pectore plumas:
1330 Haec cum bruma venit, fertur vitare procellas, Et fines Asiae ductu cornicis adire. Pascit eam pullus senio cum deficit aetas, Quod depavit eum iam debuit ipsa diebus. «Excedit volucres dulci modulamine cunctas,
1335 Cum moritur, cignus nautis gratissimus ales. Hunc in Hiperboreo perhibent accedere tractu, Ad cantum citharae per littora forte sonantis. «Strucio quae ponit sub pulvere deserit ova, Ut foveantur ibi dum negligat ipsa fovere:
1340 Inde creantur aves radio pro matre cubante. «Ardea cum pluvias tempestatesque perhorret, Evolat ad nubes ut tanta pericula vitet. Hinc illam subitos dicunt portendere nimbos, Sublimem quociens spectant super aethera nautae.
1345 «Unica semper avis divino munere phoenix In terris Arabum redivivo corpore surgit: Cumque senescit adit loca fervidiora calore Solis, et ingentes ab aromate iungit acervos, Componitque rogum, quem crebris motibus alae
1350 Succendit, ferturque super, penitusque crematur. Producit volucrem pulvis de corpore facta, Et fit item phoenix hac lege novata per aevum. «Nidificare volens fert cinnom [on] cinomolgus, Aedificatque suum pro cero robore nidum:
1355 Illinc pennatis homines abducere telis Moverunt cumulum soliti transmittere venum. «Alcion avis est quae stagna marina frequentat, Aedificatque suos hiemali tempore nidos: Dum cubat, aequora sunt septem tranquilla diebus,
1360 Et venti cessant, tempestatesque remissae Inpendunt, placidam volucri famulando quietem. «Psitacus humanam proprio (o) modulamine vocem Dum non spectatur prorsus proferre putatur: Intermiscet «ave» verbis et «chaere» iocosis.
1365 «Est pelicanus avis pullos consueta necare, Et confusa tribus lugere dolore diebus. Et scindens venas educit sanguinis undas, Et vitae reduces reddit rorando volucres. Dum Diomedeae lacrimosa voce resultant,
1370 Et faciunt planctus, subitam portendere mortem Dicuntur regum, vel magna pericula regni: Cumque vident aliquem, discernunt ilico quis sit, Barbarus an Graecus; nam Graecum plausibus alae Et blandimentis adeunt, laetaeque resultant;
1375 Circueunt alios, pennisque feruntur iniquis, Horrentique sono velut hostes agrediuntur. «Mennonides quinto semper dicuntur in anno Mennonis ad tumulum longo remeare volatu, Et deflere ducem Troiano marte peremptum.
1380 «Fert quoque mirandam splendens circinea pennam, Nocte sub obscuraque fulget ut ignea lampas, Atque ministrat iter si praeportetur eunti. «Quando nidificat, divellit ab arbore picus Claveos et cuneos quos non divelleret ullus;
1385 Cuius ab impulsu vicinia tota resultant.» His igitur dictis, quidam vesanus ad illos Accessit subito, seu sors conduxerat illum; Terrifico clamore nemus complebat et auras, Denique supposito laniat sua corpora rostro,
1390 Et quasi saevus aper spumabat, bella minando. Ocius ergo virum capiunt, secumque sedere Cogunt, ut moveat risusque iocosque loquendo. Inspiciens igitur vates attentius illum, Quis fuerit recolit, gemitumque reducit ab imo
1395 Pectore, sic dicens: «Non haec fuit eius ymago Olim, dum nobis iuvenilis floruit aetas: Pulcher enim fortis fuerat tunc tempore miles, Et quem nobilitas regumque ferebat origo! Hunc mecum pluresque simul tunc dives habebam,
1400 Totque bonis sociis felix censebar eramque. Accidit interea dum venaremur in altis Montibus Argustli nos devenisse sub una Quae patulis ramis surgebat in aera quercu. Fons ibi manabat viridi circumdatus herba
1405 Cuius erant latices humanis haustibus apti; Ergo siti pariter correpti, sedimus illic, Et fontis puros avide libavimus amnes. Deinde super teneras solito conspeximus herbas In rivo fontis redolentia poma iacere:
1410 Mox ea collegit qui primus adhaeserat iste, Porrexitque michi, subito pro munere ridens, Ergo distribui data poma sodalibus, et me Expertem feci, quia non suffecit acervus. Riserunt alii quibus impertita fuerunt,
1415 Meque vocant largum, cupidis quoque faucibus illa Agrediendo vorant, et pauca fuisse queruntur. Nec mora: corripuit rabies miserabilis istum Et cunctos alios, qui mox ratione carentes More canum sese lacerant mordendo vicissim;
1420 Strident et spumant, et humi sine mente volutant. Denique digressi sunt illinc, more lupino, Complentes vacuas miseris ululatibus auras. Haec mihi non illis, velut aestimo, poma dabantur; Postmodo seu didici; nam tunc in partibus illis
1425 Una fuit mulier, quae me dilexerat ante Et mecum multis venerem saciaverat annis: Hanc postquam sprevi secumque coire negavi, Ut me dampnaret rapuit mox laeva voluntas. Cumque monens aditus alios reperire nequiret,
1430 Apposuit fonti super illita dona veneni, Quo rediturus eram, meditans hac arte nocere Si fruerer pomis in gramine forte repertis. At me sors melior sic conservavit ab illis Ut modo praedixi: sed eum compellere quaeso
1435 Hoc de fonte novo limphas potare salubres, Ut, si forte suam possit rehabere salutem, Se cognoscat item, mecumque laboret in istis Saltibus in Domino dum postera vita manebit.» Sic igitur fecere duces; sumptoque liquore
1440 Redditur ille sibi qui vecors venerat illuc, Cognovitque suos subito curatus amicos. Tunc Merlinus ait: «Tibi nunc constanter eundum Est in agone Dei, qui te tibi reddidit, ut nunc Ipsemet inspectas qui per deserta tot annis
1445 Ut fera vixisti sine sensu turpis eundo; Ne modo diffugias fructices, ratione recepta, Aut virides saltus quos iam limphando colebas, Sed mecum maneas; ut quos tibi surripiebat Vis verunca dies, iterum reparare labores
1450 Obsequio Domini, quod erit per singula mecum Ex hoc nunc commune tibi, dum vivit uterque.» Ergo sub hoc Maeldinus ait, nam nomine tali Dictus erat: «Non hoc, pater o venerande, recuso! Laetus enim tecum silvas habitabo, Deumque
1455 Tota mente colam, tremulos dum rexerit artus Spiritus iste meos, quem te doctore piabo.» «Sic et ego faciam vobiscum tertius auctus;» Telgesinus ait: «Despecto themate mundi! Iam satis exegi vivendo tempora vane,
1460 Et nunc tempus adest quo me mihi te duce reddam. Vos sed abite duces urbes defendere vestras: Non decet ut nostram vestro sermone quietem A modo turbetis: satis applausistis amico.» Discedunt proceres, remanent tres et Ganieda
1465 Quarta, soror vatis, sumpta quoque denique vita Ducebat vitam regis post fata pudicam, Quae modo tot populos indicto iure regebat Nunc cum fratre sibi silvis nil dulcius exstat. Hanc etiam quandoque suis rapiebat ad alta
1470 Spiritus, ut caneret de regno saepe futura. Ergo die quadam cum fratris staret in aula, Inspiceretque domos radiantes sole fenestra, Edidit has dubias dubio de pectore voces: «Cerno Ridichenam galeatis gentibus urbem
1475 Impletam, sacrosque viros, sacrasque tyaras Nexibus addictos, sic consiliante iuventa, Pastor in excelsa mirabitur edita turris, Et reserare sui cogetur fictile dampni. «Cerno Kaerloyctoyc vallatam milite saevo
1480 Inclusosque duos quorum divelliter alter Ut redeat cum gente fera, cum principe vallis, Et vincat rapto saevam rectore catervam. Heu quantum scelus est, capiant ut sidera solem! Cui sullabuntur nec vi nec marte coacta.
1485 Inspicio binas prope Kaerwen in aere lunas, Gestarique duos nimia feritate leones. Inque duos homines unus miratur, et alter In totidem, pugnamque parant et cominus astant: Insurgunt alii, quartumque ferocibus armis
1490 Acriter obpugnant, nec praevalet ullus eorum, Perstat enim clipeumque movet telisque repugnat, Et victor ternos confestim proterit hostes, Impellitque duos trans frigida regna Boetes, Dans alii veniam qui postulat, ergo per omnes
1495 Diffugiunt partes tocius sidera campi. Armoricanus aper quercu protectus avita, Abducit lunam gladiis post terga rotatis. Sidera bina feris video committere pugnam Colle sub Urgenio quo convenire Deyri
1500 Gewissique simul, magno regnante Cohelo. O quanto sudore viri tellusque cruore Manat, in externas dum dantur vulnera gentes. Considit in latebras collisum sydere sidus, Absconditque suum renovato lumine lumen.
1505 «Heu quam dira fames incumbit, ut arceat alvos Evacuatque suos populorum viribus arctus! Incipit a Kambris, peragratque cacumina regni, Et miseras gentes aequor transire cohercet. Diffugiunt vituli consueti vivere lacte
1510 Vaccarum Scotiae morientum clade nephanda. Iteque, Neustrenses! cessate diutius arma Ferre per ingenium violento milite regnum. Non est unde gulam valeatis pascere vestram, Consumpsistis enim quicquid natura creatrix
1515 Fertilitate bona dudum produxit in illa. Christe! tuo populo fer opem: compesce leones Da regno placidam, bello cessante, quietem.» Non super hoc tacuit, commiranturque sodales, Germanusque suus, qui mox accessit ad illam,
1520 Hocque modo verbis applaudens fertur amicis: «Tene soror voluit res praecantare futuras Spiritus, osque meum compescuit atque libellum? Ergo tibi labor iste datur; laeteris in illo, Auspiciisque meis devote singula dicas.»
1525 Duximus ad metam carmen: vos ergo Britanni Laurea serta date Gaufrido de Monumeta. Est etenim vester: nam quondam praelia vestra Vestrorumque ducum cecinit scripsitque libellum Quem nunc Gesta vocant Britonum celebrata per orbem.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html |