|
 |
HONORIUS AUGUSTODUNENSIS - IMAGO MUNDI
| Incipit epistola cuiusdam ad Honorium solitarium septiformi spiritu in trina fide illustrato ac septenis rivis trifarie philosophie inundato Christianus post septimanam huius vite septem beatitudinibus laureari et in octava trinitatem in unitate comtemplari. quia ignorans cum ignorantibus ignorantie tenebris involvor idcirco mestam lugubremque vitam ut cecus ducere videor. qua re quia te inmensa sapientie luce circumfusum cognosco cum multis aliis deposco quatenus aliquam scintillulam tue flammivome scientie cum tibi non minuatur nobis impertias et positionem orbis quasi in tabella nobis describas. miserum enim videtur res propter nos factas cotidie spectare et cum iumentis insipientibus quid sint penitus ignorare.
incipit prologus solitarii Christiano sapientie alumno abdita diligenter scrutanti in scientie profundo Honorius utriusque hominis salute nunc vigere post in Sion dominum in quo omnes thesauri sapientie et scientie sunt absconditi oculo ad oculum videre. cum iugiter lectioni studiosus incumbas ac totius scripture medullam sitibundus exsugas poscis a me amicissime ut quemadmodum vulgo dicitur quod ovis aut capra petierit lanam totius orbis tibi depingi formulam in qua sic oculum corporis valeas reficere sicut visum cordis soles in machina universitatis depascere. quod negotium sudore plenum ipse melius nosti quam sit laboriosum quamque periculosum. laboriosum quidem mihi in aliis occupato et multis ut scis animi molestiis pregravato periculosum autem propter invidos qui cuncta que nequeunt imitari non cessant calumpniari et que assequi non poterunt venenoso dente ut setiger hircus lacerare non omittunt. et ea que publice arguunt furtive intente legunt atque de labore nostro sibi scientiam usurpant que ut sues margaritas pedibus proculcant. enim vero cum non solum laborem meum sed et meipsum tibi debeam praesertim cum me non mihi soli sed toti mundo genitum intelligam omittens invidos tabescentes non me sed scipsos livido corde corrodentes ardua aggrediar molimina quia inprobus labor immo karitas vincit omnia. ad instructionem itaque multorum quibus deest copia librorum hic libellus edatur. nomenque ei Imago Mundi indatur eo quod dispositio totius orbis in eo quasi in speculo conspiciatur in quo etiam nostre amicicie pignus posteris relinquatur. nichil autem in eo pono nisi quod maiorum commendat traditio. explicit prologus.
Incipit liber Honorii inclusi de Imagine Mundi
Liber I
1. De forma mundi. mundus dicitur quasi undique motus. est enim in perpetuo motu. huius figura est in modum pile rotunda sed instar ovi elementis distincta. ovum quippe exterius testa undique ambitur teste albumen albumini vitellum vitello gutta pinguedinis includitur. sic mundus undique celo ut testa circumdatur celo vero purus ether ut albumen etheri turbidus aer ut vitellum acri terra ut pinguedinis gutta includitur.
2. de creatione mundi. creatio mundi .v. modis scribitur .i. quo ante tempora secularia universitas mundi in mente divina concipitur. que conceptio archetipus mundus dicitur. unde scribitur quod est factum in ipso vita erat (Joh 1,3-4) secundo cum ad exemplar archetipi hic sensi(bi)lis mundus in materia creatur sicut legitur qui manet in eternum creavit omnia insimul. (Eccl 18,1) tercio cum per species et formas sex diebus hic mundus formatur sicut scribitur sex diebus fecit deus opera sua bona valde. quarto cum unum ab alio ut puta homo ab homine pecus a pecude arbore unumquodque de semine sui generis nascitur sicut dicitur pater meus usque modo operatur. (Joh 6,17) quinto cum adhuc mundus innovabitur sicut scribitur ecce nova facio omnia. (Apoc 21,5)
3. de elementis. elemente dicitur quasi yle ligamenta. yle autem est materia. sunt autem .iiii. elementa ex quibus constant omnia scilicet ignis aer aqua terra que in modum circuli in se rovolvuntur dum ignis in aerem aer in aquam aqua in terram convertitur rursus terra in aquam aqua in aerem aer in ignem commutatur. hec singula propriis qualitatibus quasi quibusdam brachiis in se invicem tenent et discordem sui naturam concordi federe vicissim commiscent. nam terra arida et frigida frigide aque conectitur aqua frigida et humida humido aeri astringitur aer humidus et calidus calido igni associatur ignis calidus et aridus aride terre copulatur. ex his terra ut puta gravissima imum ignis ut puta levissimus supremum optinet locum alia duo medium quasi quoddam soliditatis vinculum quorum aqua gravior terre proximum aer levior igni proximum possidet locum. deputantur vero terre gradientia aque natantia aeri volantia igni radiantia.
4. de .vii. nominibus terre. imum elementum .vii. nominibus denotatur quia terra tellus humus arida sicca solum ops nuncupatur. terra a terendo dicitur et totum elementum intelligitur. tellus quasi tollens fructus que est frugibus apta vel vinetis fructiferisque arboribus consita. humus ab humore que est palustris et inarabilis. arida inaquosa que semper fervore solis aret ut Libia. sicca que aliquando compluta cito exsiccatur ut Iudea. solum a soliditate ut sunt montana. ops ab opibus ubi divitie scilicet aurum et gemme habundant ut India.
5. de forma terre. terre forma est rotunda unde et orbis est dicta. si enim quis in aere positus eam desuper inspiceret tota enormitas montium et concavitas vallium minus in ea appareret quam digitus alicuius si pilam pregrandem in manu teneret. circuitus autem terre .clxxx. milibus stadiorum mensuratur quod .xii. mille miliaria et .lii. computatur. hec centrum in medio mundo ut punctus in medio circuli equaliter collocatur et nullis fulcris sed divina potentia sustentatur ut legitur non limetis me ait dominus qui suspendi terram in nichilo. fundata est enim super stabilitatem suam (Ps. 103,5) sicut aliud elementum occupans sue qualitatis metam. hec in circuitu oceano ut limbo cingitur ut scribitur abissus sicut vestimentum amictus eius (Psalm 103,6). interius meatibus aquarum ut corpus venis sanguinis penetratur quibus ariditas ipsius ubique irrigatur. unde ubicumque terre infoditur aqua reperitur.
6. de .v. zonis. quinque autem zonis id est .v. circulis terra distinguitur. quorum .ii. extremi sunt inhabitabiles algore medius inhabitabilis calore a quo sol numquam recedit ad illos numquam accedit. medii .ii. habitabiles hinc ardore inde frigore temperati. verbi gratia. si ignis in hieme sub divo accenditur .v. lineas efficitur scitur .i. in medio fervidam .ii. circum gelidas .ii. inter has temperatas. qui si ut sol circumiret nimirum .v. circulos redderet. ex his circulis .i. septentrionalis .ii. solsticialis .iii. equinoctialis .iiii. brumalis .v. australis nominatur sed solus solsticialis inhabitari a nobis noscitur.
7. de .iii. partibus. habitabilis zona que a nobis incolitur in tres partes Mediterraneo mari dirimitur quarum una Asia altera Europa tercia Affrica dicitur. Asia a septentrione per orientem usque ad meridiem Europa ab occidente usque ad septentrionem Affrica a meridie usque ad occidentem extenditur.
8. de paradiso. Asia a regina eiusdem nominis appellatur. huius prima regio in oriente est paradisus locus videlicet omni amenitate conspicuus inadibilis hominibus quia igneo muro usque ad celum est cinctus. In hoc est lignum vite videlicet arbor de cuius fructu qui comederit semper in uno statu immortalis permanebit. in hoc etiam fons oritur qui in .iiii. flumina dividitur. que quidem flumina infra paradisum terra conduntur. sed in aliis longe regionibus funduntur.
9. de .iiii. fluminibus. nam Phison qui et Ganges in India de monte Orcobares nascitur et contra orientem fluens oceano excipitur Geon qui et Nilus iuxta montem Atlantem surgens mox a terra absorbetur per quam occulto meatu currens in litore Rubri Maris denuo funditur Ethiopiam circuiens per Egiptum labitur in septem ostia divisus magnum mare iuxta Alexandriam ingreditur Tigris autem et Eufrates in Armenia de monte Parchaotra funduntur et contra meridiem vergentes Mediterraneo Mari inmerguntur. post paradisum sunt loca multa deserta et invia ob diversa serpentium et ferarum animalia.
10. de India. deinde est India ab Indo flumine dicta. qui ad septentrionem de monte Caucaso nascitur et ad meridiem cursum suum dirigens a Rubro Mari excipitur. hoc India ab occidente clauditur et ab hoc Indicus oceanus dicitur. in quo est sita Taprobanes insula .x. civitatibus inclita. hec .ii. estates et .ii. hiemes uno anno habet et omni tempore viret. in hoc sunt etiam Crisa et Argere insule auro et argento fecunde et semper floride. ibi sunt et montes Aurei qui propter dracones et griphes non possunt adiri. in India est mons Caspius a quo Caspium mare vocatur. Inter quem et mare Gog et Magog gentes ferocissime a magno Alexandro incluse feruntur que humanis carnibus vel crudis bestiis vescuntur. India habet .xliiii. regiones populos multos Garmanos Orestas Coatras quorum silve tangunt ethera. in montanis Pigmeos .ii. cubitorum homines quibus bellum est contra grues qui tercio anno pariunt octavo senescunt. apud hos crescit piper colore quidem albo sed cum ipsi serpentes qui ibi habundant flamma fugant nigrum colorem trahit de incendio. item Macrobios .xii. cubitorum longos qui bellant contra griphes. qui corpora leonum alas et ungulas proferunt aquilarum. item Agroctas et Bragmannos qui se ultro in ignem mittunt amore alterius vite. sunt alii qui parentes iam senio confectos mactant et eorum carnes ad epulandum parant isque impius iudicatur qui hoc facere abnegat. sunt alii qui pisces ita crudos edunt et salsum mare bibunt.
11. de monstris. sunt ibi quedam monstra que quidam hominibus quidam ascribitur bestiis ut sunt hi qui advorsas habent plantas et octonos in pedibus digitos et alii qui habent canina capita et ungues aduncos quibus est vestis pellis pecudum et vox latratus canum. ibi etiam quedam matres semel pariunt canos partus edunt qui in senectute nigrescunt et longa nostre etatis tempora excedunt. sunt alie que quinquennes pariunt sed partus octavum annum non excedunt. ibi sunt et Monoculi qui et Arimaspi et Ciclopes. sunt et Scenopode qui uno tantum fulti pede auram cursu vincunt et in terra positi umbram sibi planta pedis erecta faciunt. sunt alii absque capite quibus oculi sunt in humeris pro naso et ore duo foramina in pectore setas habent ut bestie. sunt alii iuxta fontem Gangis fluvii qui solo odore cuiusdam pomi vivunt. qui si longius eunt pomum secum ferunt moriuntur enim si pravum odorem trahunt.
12. de bestiis. sunt ibi serpentes tam vasti ut cervos devorent et ipsum etiam oceanum transnatent. ibi est etiam bestia Ceucocrota cuius corpus asini clunes cervi pectus et crura leonis pedes equi ingens cornu bisulcum vastus oris hiatus usque ad aures in loco dentium os solidum vox pene hominis. ibi est alia bestia Eale cuius corpus equi maxilla apri cauda elephantis cubitalia cornua habens quorum unum post tergum reflectit cum alio pugnat illo obtuso aliud ad certamen vibrat. nigro colore horret in aqua et in terra equaliter valet. ibi sunt fulvi tauri versis setis horridi grande caput oris rictus ab aure ad aurem patet. hi etiam cornua vicissim ad pugnam producunt vel deponunt omne missile duro tergo respuunt. qui si fuerunt capti nulla possunt arte domari. ibi quoquo Mantichora bestia facie homo triplex in dentibus ordo corpore leo cauda scorpio oculis glauca colore sanguinea vox sibilis serpentium fingens discrimina vocum velocior cursu quam avis volatu humanas carnes habens in usu. ibi sunt etiam boves tricornes pedes equinos habentes. ibi quoque Monoceros cuius corpus equi caput cervi pedes elephantis cauda suis .i. cornu in media fronte armatum .iiii. pedum longum splendens et mire acutum. hec bestia nimis ferox diros habet mugitus omne quod obstat cornu transverberat captum potest perimi non potest domari. in Gange quoque sunt anguille tricenorum pedum longe. ibi etiam quidam vermes qui instar cancri bina habent brachia .vi. cubitorum longa quibus elephantes corripiunt et undi immergunt. indicum quoque mare gignit testudines de quarum testis capacia hospicia sibi faciunt homines. India quoque magnetem lapidem gignit qui ferrum rapit adamantem etiam qui non nisi hircino sanguine frangi poterit.
13. de Parthia. ab Indo flumine usque ad Tigrim est Parthia .xxxiii. regionibus distenta. dicitur autem Parthia a Parthis venientibus a Scithia. est in ea regio Aracusia ab oppido Aracusa dicta. est in ea etiam Assiria ab Assur filio Sem qui eam primus incoluit nominata. est in ea quoque Media a Medo rege dicta qui civitatem construens Mediam nominavit de qua et regio nomen mutuavit. in ea etiam Persida a Perseo rege dicta qui civitatem Persepolim edificavit de qua et regio nomen accepit. in hac primum orta est ars magica. Persida lapidem piritem mittit qui manum prementis urit et sinelitem cuius candor cum luna crescit et deficit.
14. de Mesopotamia. a Tigri flumine usque ad Eufrate est Mesopotamia a .ii. fluviis Grece ita dicta quod in medio ii. fluminum sit constituta. in hac est civitas Ninive itinere .iii. dierum a Nino rege constructa et nominata. in hac etiam regio Babilonia a civitate Babilone nominata. hanc Nemroth gigas fundavit sed Semiramis regina reparavit. cuius muri latitudo est .i. cubitorum altitudo .cc. cubitorum ambitus civitatis .ccce.lxxx. stadiorum .c. portis ereis firmata fluvio Eufrate per medium eius currente irrigua. huius arx Babel .IIII. passum alta scribitur. in ea est quoque Chaldea in qua primum inventa est astronomia. in ea et Arabia quo etiam Saba dicitur a Saba filio Chus. in hac thus colligitur et in hac est mons Sina qui et Oreb in quo lex a Moyse scribitur iuxta quem urbs Madian fuit in qua lethro sacerdos prefuit. in ea sunt gentes multe Moabite Ammonite Idumei Sarraceni Madianite et alie multe.
15. de Siria. ab Eufrate usque ad mare Mediterraneum est Siria a quodam Siro rege dicta in qua est Damascus a Damasco Abrahe liberto constructa et dicta ibi et Antiochia ab Antiocho rege cognominata olim Reblata vocata. est in ea Comagena provincia est et Fenicia a fenice ave que sola in hac terra invenitur sive a Fenice rege filio Agenoris dicta. in hac sunt Tirus que et Sor et Sidon civitates site. in hac etiam est mons Libanus ad cuius radices oritur Jordanis fluvius. est in ea etiam Palestina a civitate Palestin que nunc Ascalon vocatur dicta. est in ea etiam Iudea a Iuda filio Iacob de cuius tribu reges erant nuncupati. hec etiam Chananea a Chanaan filio Cham est dicta. in hac est Jerusalem quam Sem fllius Noe construens Salem nominavit sed Iebuseus filius Chanaan inhabibitavit. unde a Iebus et Salem dedit ei nomen rex David Ierusalem quasi Iebusalem. quam Salomon filius eius auro et gemmis decoravit Ierosolimam quasi Ierusalemonam appellavit. quam a Babiloniis subversam Zorobabel reedificavit sed Romanus exercitus funditus delevit. hanc postmodum Helius Adrianus imperator reparavit Heliamque nominavit.
16. de Palestina. est etiam in Palestina regio Samaria a civitate Samaria dicta que nunc Sebastia est nuncupata olim Sicima a Sichem vocata. in hac est quoque Galilea in qua est Nazareth civitas iuxta montem Thabor sita. in hac est et Pentapolis regio a .v. civitatibus dicta in qua olim fuit Sodoma et Gomorra. in hac est Mare Mortuum quo fluenta Iordanis absorbentur. in hac quoque Sarraceni a Sarra dicti qui et Agareni a Agar idem Ismahelite ab Ismahel nuncupati in hac et Nabathei a Nabaioth filio Ismahel dicti quorum gentes sunt .xii.
17. De Egypto. hec superius dicte regiones ab oriente incipientes recta linea ad Mediterraneum mare extenduntur quibus versus Austrum Egyptus connectitur in qua .xxiiii. gentes esse feruntur. hec in oriente a Rubro mari surgit terminum suum versus occidentem in Libia figit. hec prius Euxia dicta id est bona copia postea ab Egypto vel Sio rege fratre Danai Egyptus est vocata. hec fluvio Nilo undique cincta in modum Delte littere est formata milibus villarum inclita. hanc nubes non obscurant pluvie non irrigant sed Nilus inundans eam fecundat. in hac est provincia Thebaida a civitate Thebe cognominata. quam Cathmus Agenoris filius in Egyptum veniens edificavit Thebas secundum illam quam in Boetia construxit nominavit regioque nomen ab illa mutuavit. in hac Mauricius principabatur et ab hac Thebei dicuntur. huic adiacet maxima solitudo in qua olim conversabatur monachorum multitudo. Cambises rex Egiptum superans civitatem condidit cui nomen Babilon indidit que nunc caput illius regni existit. in hac etiam victor Alexander civitatem edificavit quam ex suo nomine Alexandriam nuncupavit.
18. de regionibus orientis. suprascriptis regionibus versus aquilonem annectuntur he regiones. mons Caucasus a Caspio mari orientis attollitur et per aquilonem vergens pene usque ad Europam porrigitur. hunc inhabitant Amazones femine videlicet ut viri preliantes. his cohabitant Massagete et Cholei et Sarmate. Seres est oppidum orientis a quo Serica regio et gens et vestis est dicta. post hanc est Bactria a Bactrio amne vocata. huic coniungitur Hircanis ab Hircanis silva nominata in qua sunt aves quarum penne splendent per noctes. huic coniungitur Scithia et Hunia quarum gentes sunt .xliiii. Ibi sunt Iperborei montes. hanc sequitur Albania a candore populi dicta eo quod albo crine ibi nascuntur. cui connectitur Armenia in qua est mons Ararath super quem arca Noe post diluvium requievit cuius usque hodie ligna ibi videntur. huic copulatur Iberia illi vero Capadocia a civitate eiusdem nominis dicta. in hac equi a vento concipiunt sed fetus non amplius triennio vivunt.
19. de Asia Minor. Asia Minor post hanc constituitur que pene mari undique cingitur. in hac est Ephesus civitas ab Amazonibus constructa in qua requiescit Iohannes Evangelista. prima provincia Asie Minoris est Bithinia prius Berica post Migdonia mox a Bithinio rege est Bithinia appellata in qua est civitas eiusdem nominis. in hac est etiam civitas Nicea in qua magna sinodus est facta. in hac est etiam civitas Nicomedia a Nicomede rege constructa et dicta.
20. de regionibus Asie. Bithinia quoque dicitur Maior Frigia in qua est civitas Smirna a Theseo constructa. huic iungitur Calatia a Callis dicta quos Bithinus rex in auxilium evocavit et post victoriam eis terram divisit. hanc sequitur Frigia a filia Europe Frigia nominata. hec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta. Est in ea civitas eiusdem nominis ab eodem constructa. in hac est etiam civitas Troia a Troo rege constructa et nominata hec et Ilium ab Ilio rege est dicta huius menia dicuntur Pergama. huic adiacent Licaonia et Cana ubi fuit Hermi fluvius aureis harenis famosus. inde est Lidia a Lidio rege fratre Tirreni appellata. in hac est Thiatira. deinde est Isauria ab aura qua undique perflatur dicta. post hanc est Cilicia a civitate eiusdem nominis nuncupata quam Cilix filius Agenoris construxit et ab illa regio nomen accepit. in hac est mons Amana qui et Thaurus in hac et Tharsus civitas a Perseo constructa Pauli apostoli inhabitatione gloriosa. deinde est Licia et Psidia et Pamphilia. Exin Pontus regio multarum gentium a qua et Ponticum mare appellatur in quo Ovidius et postea Clemens exilio relegantur. post decursam Asiam transeamus ad Europam.
21. De Europa. Europa ab Europe rege vel ab Europa filia Agenoris est nominata. in qua inprimis versus septentrionem sunt Rifei montes et Tanais fluvius a Tanai rege dictus et Meotides paludes magno mari iuxta Theodosiam urbem seiungentes.
22. De Scithia. a Tanai fluvio est Scithia inferior que versus meridiem usque ad Danubium porrigitur. in hac sunt iste provincie Alania Dacia Gothia.
23. De Germania Superior. a Danubio usque ad Alpes est Germania Superior qui a germinando populos dicitur versus oceanum Rheno versus aquilonem Albia fluvio terminatur. in hac est regio Suevia a monte Suevo dicta. hec et Alemannia a Lemanno lacu appellata. hec et Retia dicta. in hac Danubius nascitur et .lx. precipuis fluviis augetur et in .vii. ostia ut Nilus divisus Ponticum mare ingreditur. est in ea Noricus que et Bawaria in qua est civitas Ratispona. est et Orientalis Francia cui coniungitur Turingia quam sequitur Saxonia.
24. de Germania Inferiore. ab Albia est Germania Inferior que versus aquilonem oceano excipitur. in hac est Dania et Norweia. a Danubio immo circa Danubium versus orientem usque ad Mediterraneum mare est Messia a messium proventu dicta. deinde Pannonia Inferior et Vulgaria. inde Tracia a Tiras filio Iafeth dicta. hec habet Hebrum fluvium et urbem Constantinopolum a Constantino imperatore constructam et dictam.
25. de Grecia. a Mediterraneo mari est Grecia a Greco rege dicta terra Cethim olim vocata et versus austrum magno mari terminatur qui etiam Iliricus nominatur. est in ea provincia Dalmacia a Dalma civitate vocata. est et Epirus a filio Achillis Pirro sic dicta. in Epiro est fons in quo faces accense extinguuntur et iterum exstincte accenduntur. est et Chaonia a civitate eiusdem nominis appellata quam Helenus frater Hectoris edificavit et ob amorem fratris sui Chaonis Chaoniam nominavit. hec et Molosia a civitate Molosia dicta quam Molosus filius Pira construxit et a nomine suo Molosiam vocavit. est ibi et Alladia ab Ellada rege filio Deucalionis et Pirre dicta. ipsa est et Attica ab Atthi rege ipsa etil vera Grecia. in hac est civitas Athene a Cecrope rege constructa. ibi est Boetia a bove dicta quia Cathmus filius Agenoris illo veniens bovem repperit quem diis immolans Thebas construxit provinciam Boetiam nuncupavit. de hac dicuntur Thebani de alia Thebei. eadem provincia dicitur etiam Aonia a fonte Aon Musis consecrato. ibi est et Peloponensis a Pelope rege et civitas eiusdem nominis dicta. ibi et Thessalia a rege Thessalo dicta. ibi et Macedonia a Macedone rege appellata hec et Emathia ab Ematho rege vocata. in hac est mons Olimpus qui excedit nubes. in hac est et Thessalonica a Thessalo rege filio Greci constructa. ibi est et Achaia et ab Acheo rege et a civitate eiusdem nominis dicta. in hac est Corinthus a Corintho filio Orestis dicta. ibi et Archadia que et Sitionia a Sitione rege nuncupata. Archadia Arbeston lapidem mittit qui semel accensus extingui non poterit. deinde est Pannonia superior usque ad Appeninum montem. ad aquilonem eius Histria ab Histro amne qui et Danubius nominata.
26. de Italia. Italia olim Magna Grecia est dicta postea a Saturno est Saturnia appellata mox Latium eo quod Saturnus pulsus a Iove ibi latuit dicta deinde Ausonia ab Ausone rege vocata tandem ab Italo rege Siculorum Italia nominata. hec ab alpibus surgit et in magno mari finit. in hac est urbs Roma a Romulo constructa et sic dicta. antiqui civitates secundum precipuas feras ob significationem formabant. unde Roma formam leonis habet qui ceteris bestiis quasi rex preest. huius caput est urbs a Romulo constructa latera vero edificia utrobique disposita unde et Lateranis dicitur. Brundusium autem formam cervi Cartago bovis Troia equi figuram habuit. est in Italia Tuscia provincia a thure et sacrificiis dicta. est et Campania a Capua civitate dicta a Capi rege constructa. ibi est et Apulia est et Imbria inde dicta quod imbribus tempore diluvii superfuit. est et Etruria ab Etrusco rege dicta. est et Longobardia a longis barbis dicta. Padus qui et Eridanus Italie fluvius ab Apenninis montibus oritur ac mari inmergitur. Venecia a Beneto rege prius Benetia dicta deinde Venetia dicta. Gallia a candore populi dicitur. Gala enim Grece lac dicitur. Rhenus ab Alpibus nascitur et contra aquilonem vergens sinu oceani excipitur.
27. Gallia. a flumine Rheno est Gallia Belgica a civitate Belgis dicta. hec a monte lovis surgit et versus aquilonem Britannicum oceanum incidit. hec et Francia a Franco rege est dicta qui de Troia cum Enea veniens Troiam iuxta Rhenum condidit terram Franciam cognominavit. hanc versus occidentem excipit Lugdunensis Gallia que et Comata ob longas comas est dicta que et Togata a longis vestibus dicta. que versus austrum habet Narbonensem Galliam a civitate Narbona dictam versus occidentem Aquitaniam ab aquis Rhodano et Ligere dictam.
28. Hispania. inde est Hispania ab Hispano rege dicta prius Hiberia ab Hibero flumine et Hesperia ab Hespero rege nominata. hec versus occasum oceano terminatur. sunt in ea .vi. provincie Terracona Kartago Lusitania Galicia Betica Tinguitania a propriis civitatibus dicte.
29. Britannia. contra Hispaniam versus occasum sunt in oceano hec insule Britannia Anglia Hibernia Tanatos cuius terra quovis gentium portata serpentes perimit. insole in qua fit solstitium Orcades .xxxiii. Scotia Thile cuius arbores numquam folia deponunt et in qua vi. mensibus videlicet estivis est continuus dies .vi. hibernis continua nox. ultra hanc versus aquilonem est mare congelatum et frigus perpetuum. Europam perambulavimus ad Affricam transmigremus.
30. Affrica. Affrica ab Afer uno de posteris Abrahe est dicta. hec in oriente Indi fluminis surgit et per meridiem vergens in occidentem tendit. huius prima provincia est Libia a regina eiusdem nominis dicta. hec a Parethonio civitate et montibus Catabathmon inicium sumit et in aris Philenorum finit. de hac Libicum mare dicitur. inde est Cirenaica a Cirone civitate nominata sed a regina eiusdem nominis constructa et dicta. hec et Pentapolis a .v. civitatibus est dicta scilicet Berenice Arsinoe Ptolomaide Apollonia Cirene a propriis conditoribus ita dicte. inde est Tripolis a .iii. civitatibus dicta que sunt Occasa Berete et Leptis Magna. post hanc Bisace a .ii. urbibus dicta id est Adromeus et Bizancium.
31. Kartago. deinde est Zeusis in qua est magna Kartago a Didone que et Elissa constructa et Kartada a Karttha nominata sed a Romanis deleta et denuo reedificata Kartago est appellata. huius muri latitudo fuit .xvii. cubitorum. post hanc est Getulia inde Numidia in qua regnavit Iugurta. in hac est civitas Ippone in qua fuit Augustinus episcopus. inde est Mauritania a nigredine dicta. in hac est provincia Stifensis a Stifi oppido alia Cesariensis a civitate Cesaria dicta tercia Tinguitania a Tingui civitate nuncupata.
32. Ethiopia. versus meridiem vero est Ethiopia ab Etham dicta una in oriente in qua est urbs Saba de qua fuit illa regina altera in occidente inter quas sunt Caramantes a Carama civitate dicti. apud quos est fons tam frigidus diebus ut non bibatur tam fervidus noctibus ut non tangatur. quibus versus occidentem cohabitant Trogodite qui celeri cursu feras capiunt. ultra Ethiopiam sunt maxima loca deserta ob solis ardorem et diversi generis serpentia hominibus incognita. deinde est maximus oceanus qui solis calore dicitur fervere ut cacabus. in extremis finibus Africe versus occidentem est urbs Gades a Fenicibus constructa de qua Gaditanum mare dicitur. in ipso vero oceano est mons Athlas altissimus unde Athlanticum nominatur Athlas autem erat rex Affrice frater Promethei a quo mons nomen accepit quia in eo residens astrologiam descripsit. unde et celum sustinere dicitur. Peragratis Africe finibus ad insulas maris tendamus.
33. de insulis. insule sunt dicte quasi in salo site. in Mediterraneo mari est Ciprus insula contra Siriam a Cipro civitate dicta. hec et Paphus a civitate eiusdem nominis. Creta a Creto rege dicitur. Hec et Centapolis. a .c. urbibus nuncupata. hec sita est contra Libicum mare quod et Adriaticum ab Adria civitate dicitur. Avidos est insula in Ellesponto in Europa. Ellespontum ab Elle civitate dicitur. Cohos insula Athice. Ciclades dicuntur quod in rotundo sint posite ciclon enim orbis dicitur. sunt autem .liiii. contra Asiam posite harum prima Rhodos a civitate eiusdem nominis dicta ad orientem est posita. in hac fuit olim ereus colosus .lxx. cubitorum altus. Tenedos ad septentrionem eius posita a civitate Tene et eius constructore eiusdem nominis dicta. Carpathos ad meridiem ipsius contra Egiptum posita unde Carpacium mare et Carpacie naves. Citheria ad occasum eius sita Cithero monte dicta. hec et Porfiris dicitur. Delos in medio Cicladum est sita a civitate eiusdem nominis dicta. hec tempore diluvii sub Ogigio facti prima apparuit unde et Delos nomen accepit quia delos manifestum sonat. hec et Ortiga dicitur ab Ortigometris id est coturnicibus que primum ibi vise sunt. Icaria insula a puero Cretensi naufrago est dicta a qua Icareum mare dicitur. Naxon insula Dionisii qui et Bachus. Melos que et Storia rotunda insula. Paron a civitate eiusdem nominis dicta a Paro Iasonis nepote constructa. he gignit marmor candidissimum quod Parium dicitur et Sardium lapidem. Cidon est insula. In hac mastix nascitur. Samos insula a Samo civitate dicta in eo mare est sita. de hac fuit Sibilla et Phitagoras in hac vasa fictilia sunt reperta.
34. Sicilia.
Sicilia a Siculo rege fratre Itali dicta
 prius Sicania a Sicano rege cognominata contra Italiam sita.
hec et Trinacria a . iii. montibus dicitur. In hac est mons Ethna
 cuius sulphurea exestuant incendia.
in huius freto est Scilla et Caribdis.
 In hac erant olim Ciclopes.
in hac inventa est comodia. Eolie insule ab Eolo rege dicte iuxta Siciliam posite.
 hec et Vulcanie quia incendio sunt plene.
sunt enim .viiii. Stecades insule
 contra Massiliam site.
35. Sardinia.
Sardinia a Sardino rege Herculis filio dicta
 contra Numidiam est sita.
in hac nec serpens
  nec lupus gignitur. in ea est solifuga
   animal ut aranea
 morsu homines perimens.
in ea est etiam herba similis apiastro que comedentibus rictus contrahit
 et quasi ridentes interimit.
in hac sunt fontes calidi infirmis medelam
 furibus inferentes cecitatem.
Corsica a Corsa muliere dicta
 contra Liguriam sita
que primitus thaurum suum questitura illuc venit
 et referens loci fertilitatem a Liguribus inhabitari cepit.
hec et Cirine a Cirino Herculis filio est dicta
 quia ab eo est inhabitata.
Ebosus insula contra Hispaniam. hanc fugiunt serpentes.
 ibi est etiam Colubria plena anguibus.
ibi et Baleares insule
 in his invente sunt funde.
Gorgones insule in oceano iuxta Athlantem.
 In his olim habitaverunt Gorgones.
iuxta has Hesperide
 ab Hesperide civitate dicte.
in his oves albi velleris habundabant
 que ad purpuram optime valebant.
unde dicitur fabulose mala aurea habuisse malon onim ovis dicitur.
 ultra has fuit illa magna insula que Platone scribente cum populo est submersa
que Africam et Europam vicit sua magnitudine
 ubi est nunc Concretum Mare.
Meroe insula est in Nilo flumine in capite ethiopie
 in qua absumitur umbra in estate.
  in hac est lignum ebenum.
iuxta quam est civitas Siene in qua est puteus
 a philosophis factus . lx. eubitorum altus
in cuius fundum splendet sol recto radio
 in mense Iunio.
est quedam oceani insula dicta Perdita
 amenitate et fertilitate omnium rerum precunctis terris longe prestantissima
hominibus incognita
 que aliquando casu invente postea quesita non est reperta
  et ideo dicitur Perdita.
ad hanc fertur Brendanus venisse. insulas circuimus
 tunc inferna etiam petamus.
36. de inferno.
infernus ideo dicitur inferus
 quia inferius est positus.
sicut enim terra est in medio aere
 ita est infernus in medio terre.
  unde et novissima terra dicitur.
est autem locus
 igne et sulphure horridus
inferius dilatatus
 superius coangustatus.
hic lacus vel terra mortis dicitur
 quia anime illuc descendentes veraciter moriuntur.
37. de nominibus inferni.
hic et stagnum ignis dicitur
 quia ut lapis mari ita anime illic inmerguntur.
hic trra tenebrosa vocatur
 quia fumo et fetoris ncbula obscuratur.
hic terra oblivionis nuncupatur
 quia sicut ipsi obliti sunt Dei ita eorum obliviscitur
Deus misereri.
 hic et tartarus dicitur ab horrore et tremore quia ibi
  est fletus et stridor dentium. (Matth 8,12)
hic et gehenna terra ignis nominatur.
 Ge enim terra dicitur.
  cuius ignis noster ignis umbra esse perhibetur.
huius profunditas et recessus dicitur erobus
 draconibus et igneis vermibus plenus.
huius patens dicitur baratrum
 quasi atra vorago.
huius loca fetorem exhalantia dicuntur achoronta
 id est spiracula
scilicet immundos spiritus omittencia.
 hic etiam stix dicitur quod Grece sonat tristicia.
Flegeton est fluvius infernalis
 ob vicinitatem ignis et sulphuris fetore et odore horribilis.
sunt et alia multa loca sive in terris seu in insulis
 penalia aut frigore et ventis
sive horrencia
 aut igne et sulphure iugiter fervencia.
ignea inferni loca inspeximus
 ad refrigerium aquarum confugiamus.
38. de aqua.
aqua que secundum elementum ponitur
 ab equalitate dicitur.
  unde et equor quod sit planum.
hec in mari colligitur
 in flumina diffunditur
in fontes dividitur
 per amnes connectitur
per terras dissipatur
 per aera attenuatur.
totam terram cingit
 omnes regiones et provincias dividit.
huius inmensa profunditas dicitur abissus
 quasi abest fundus.
habet tamen fundum
 quamvis nimis profundum.
39. de oceano.
Oceanus dicitur quasi ocior amnis
 vel quasi zonarum limbus.
  quinque enim zonas mundi in modum limbi ambit.
40. de estu. estus oceani id est accessus et recessus lunam sequitur
 cuius aspiratione retro trahitur
eius inpulsu refunditur.
 cottidie autem bis effluere et remeare videtur.
cum luna crescente crescit
 cum decrescente decrescit.
cum luna est in equinoctio
  maioris oceani fluctus surgunt ob vicinitatem lune
 cum in solstitio
   mitior est ob longinquitatem eius.
per .xviiii. annos ad principia motus
 et paria incrementa ut luna revertitur.
41. de voragine.
ampotis quoque id est vorago in oceano
 in exortu lune maiori estu
fluctus involvit
 et revomit.
hec autem vorago que totas aquas et naves absorbet et revomit
 hinc fit.
est in terra
 abissus profundissima
  de qua scribitur
   rupti sunt omnes fontes abissi magne (Gen 7,11).
iuxta hanc sunt cavernosa loca
 et spelunce late patentes.
in his venti de spiramine aquarum concipiuntur
 qui etiam spiritus procellarum dicuntur.
et hi suo spiramine aquas maris per patentes terrarum cavernas introrsus in abissum attrahunt
 et ea exundante iterum magno impetu repellunt.
42. de terre motu.
de his ventis fit etiam terre motus.
 Nam venti concavis locis inclusi dum erumpere gestiunt
terram horribili fremore concutiunt
 eamque tremefaciunt.
43. de hiatu.
hinc etiam fit terre hiatus dum loca cava
 et continuis aquis fragilia
ventis concussa rumpuntur
 et introrsus cadentia in hiatum aperiuntur
de quibus et multe civitates devorate leguntur.
 hoc est autem in terra tremor
quod in nube tonitruum.
 hic hiatus quod ibi fulmen.
fiunt autem cum terre motu inundationes maris
 eodem videlicet spiritu infusi
  vel residentis sinu recepti.
44. de Sicilia.
unde tellus Sicilie
 que cavernosa et sulphure
ac bitumine strata
 ventis pene tota
et ignibus patet spiritu introrsus cum igne concertante
 multis sepe locis fumum vel vapores vel flammas eructat
vel etiam vento acrius intumbente
 harenarum lapidumve moles egerit.
45. de Ethna.
inde montis Ethne
 ad exemplum gehenne
ignium tam diutinum
 durat incondium
quod insularum Eolidum dicunt undis nutriri dum aquarum concursus
 spiritum in imum profundum secum rapiens tamdiu suffocat
donec venis terre diffusus
 fomenta ignis accendat.
46. de Scilla.
hinc cillei canes latrare finguntur
 dum procul navigantes undarum fremore terrerentur
  quas sorbente voragine collidit estus.
simili de causa in aliis terris incendium surgit
 et gehennam preostendit.
47. de frigore.
sicut calor de igne
 ita frigus nascitur de aqua.
unde extreme partes oceani rigido gelu et perpetuo frigore horrent
 quia calore solis carent.
pars autem oceani que medium orbem dividit ideo iugiter calore fervet
 quia solis iter super se habet.
48. de dulcibus aquis.
Oceanus fluviorum occursu non augetur
 quia fluenta dulcia partim salsis vadis consumuntur
vel ventis aut vapore solis arripiuntur
 partim per occultos meatus in suos amnes revertuntur.
49. de amaris.
idcirco perduret salsus
 tot fluminibus ac pluviis irrigatus
quia exhausto a sole dulci tenuique liquore
 quem facilius ignea vis trahit omnis asperior
  crassiorque linquitur.
ideo summa maris unde est dulcior
 profunda amarior.
lune autem alimentum est in dulcibus aquis
 solis vero in amaris.
50. de Mari Rubro.
Mare Rubrum de oceano exit
 sed roseum colorem de terre trahit
que tota sanguineo colore rubet
 ac vicina littora inficit.
51. de mari.
mare dicitur
 quod sit amarum.
hoc per venas terre occulto meatu discurrit
 amaritudinem in terre deponit
dulce in fontibus erumpit
 in seipsum iterum refluit
ut scribitur
 ad locum unde eunt flumina
  revertuniur ut iterum fluant.
 omnia flumina intrant in mare
  et mare non redundat. (Ecclesiastes 1,7).
52. de gemine nature aquarum.
dicitur tamen quod aque natura sit duplex
 scilicet salsa et dulcis.
salsa maris et gravior
 dulcis fontium vel fluminum et levior.
et cum legatur quod deus fontem in paradiso produxerit
 et in .iiii. dividens totam terram in .iiii. partibus mundi rigare preceperit.
dicitur quod eruptio
 omnium fontium vel fluviorum dulcis aque
de illo fonte vel fluviis decurrat
 et in abissum matricem eiusdem fontis refluat.
que licet universa mare influat
 amaris tamen aquis non commiscetur
sed ut puta levis super graves aquas labitur
 et in occultum cursum suum revertitur.
hinc est quod mare non redundat
 cum omnia flumina illud intrent.
sic et suprema maris unda non est adeo amara
 quam ea que in imo est posita.
quod fontes in hieme sunt calidi
 in estate autem frigidi
hec causa est. in estate calor aeris repellit frigus in terram
 et inde fit aqua frigida.
in hieme vero frigus aeris pellit calorem in terram
 et inde fit aqua calida.
53. de aqua calida.
et cum omnis aqua aut dulcis sit aut salsa
 videndum unde quedam erumpat calida vel putida.
sunt quidam specus subterrenei
 naturaliter sulphure pleni.
in his cum ventus concipitur
 eius afflatu sulphur accenditur.
quod incendium etiam eructant quedam loca
 ut fit in Sicilia.
cum ergo aqua per hec ignea currit
 calorem et putorem inde trahit.
et si prope hunc locum erumpit
 flammivoma ebullit.
si autem longius recesserit vix tepescit
 deinde penitus frigescit.
54. de mortifera aqua.
sunt alia loca serpentibus plena
 qui vicinam aquam inficiunt veneno.
que dum de terra exsurgit
 bibentes interimit ut fons Stix facit.
55. de Mortuo Mari.
quod aqua Maris Mortui e ventis non movetur
 et in se nichil vivere patitur
fit ex fontibus bituminis
 quibus edificata est Babel turris.
bituminis autem natura resistit aque
 et non dividitur nisi menstruo sanguine.
56. de animalibus aquarum.
pisces et aves ideo in aquis commorantur
 quia his facta leguntur.
quod autem aves in aere volant
 et in terra habitant
ideo fit quia aer est humidus ut aqua
 et terra est aqua permixta.
quod vero quedem animalia
 de terra creata
in aquis possunt morari
 ut sunt corcodrilli et ipotami
hoc ideo fit quia aqua
 est valde terris permixta.
57. de signis.
cum in nocturna navigatione scintillat ad remos tempestas erit.
 et cum delphini undis sepius exiliunt quo illi feruntur inde ventus exsurgit
  et unde nubes discusse celum aperiunt.
de profundis aquarum emergamus
 et scriptoria penna in aere suspendamus.
de profundis aquarum emergamus
 et scriptoria penna in aere suspendamus.
58. de aere.
aer est omne quod inani simile a terra usque ad lunam conspicitur
 de quo vitalis spiritus hauritur.
et quia est humidus ideo volant in eo aves
 ut in aqua natant pisces.
in hoc commorantur demones
 cum tormento diem iudicii prestolantes.
ex quo sibi corpora sumunt
 dum hominibus apparent.
59. de vento.
de hoc procreantur venti. ventus enim est aer commotus et agitatus
 et nichil aliud quam aeris fluctus
qui in .xii. dividitur
 et quisque proprium vocabulum sortitur.
de quibus sunt .iiii. cardinales
 alii illorum collaterales.
60. de cardinalibus.
primus cardinalis Septentrio qui et Aparcias
 faciens frigora et nubes.
huius dexter Circius qui et Tracias
 faciens nives et grandines.
eius sinister Aquilo qui et Boreas
 constringens nubes.
secundus cardinalis Subsolanus
 qui et Afeliotes temperatus.
cuius dexter Vulturnus qui et Calcias cuncta desicans.
 eius sinister Eurus nubes generans.
tercius cardinalis Auster qui et Nothus
 humorem calorem atque fulmina gignens.
huius dexter Euroauster calidus.
 eius sinister Euronothus temperatus.
Australes venti faciunt maiores tempestates
 in mari quia est humili flant.
quartus cardinalis Zephirus
 qui et Fabonius
hiemem resolvens
 floresque producens.
huius dexter Africus qui et Libs tempestatem tonitrua generans et fulmina.
 Eius sinister Chorus qui et Argestes in oriente nubila in India faciens serena.
extra hos sunt .ii. venti Aura et Altanus
 Aura in terra Altanus in pelago.
61. de nubibus.
venti suo spiramine aquas in aera trahunt
 que conglobate in nubes densantur.
dicuntur autem nubes
 quasi nimborum naves.
62. de tonitruo et fulgure.
quibus dum venti inclusi erumpere nituntur
 magno murmure concrepant et nubibus collisis ignem terribilem excutiunt.
crepitus ergo nubium et ventorum est tonitruus
 ignis inde excussus est fulgur.
qui ignis ideo queque penetrat que tangit quia et nostro est subtilior
 et magna ventorum vi impellitur.
ab Aquilone fulgur
 et ab Euro tonitruus tempestatem
  et ab Austro flatus estum portendit.
63. de iri.
arcus in aere quadricolor
 ex sole et nubibus formatur
dum radius solis cave nubi inmissus
 repulsa acie in solem refringitur
sicut dum sol in vas aqua plenum fulgit
 splendor in tectum redditur.
de celo igneum
 de aqua purpureum
de aere iacinctinum
 de terra trahit colorem gramineum.
64. de pluvia.
imber ex nubibus descendit.
dum enim guttule in maiores guttas coeunt
 aeris amplius natura non ferente
  nunc vento impellente
   nunc sole dissolvente
 ad terras dilabuntur.
lenta autem et iugis defluxio pluvia
 repentina et preceps nimbus vel imber vocatur.
que licet de amaris aquis maris sit hausta
 de solis igne in aere decocta dulcescit
  ut marina aqua humo infusa dulcem saporem sumit.
65. de grandine.
stille pluvie ventis et frigore conglatiate in aere coagulantur
 et in lapillos grandinis mutantur.
66. de nive.
nix aquarum vapore necdum densato in guttas
 sed gelu preripiente formatur
  que in alto mari non cadit.
67. de rore et pluvia.
ros de aere venit
 quando aquis gravatus rigore noctis
  et lune splendore distillat.
 si vehementius frigus est noctis
  ros in pruinam versus
   candidior gelu inalbescit.
68. de nebula.
nebula fit dum humide exalationes vaporaliter in aera trahuntur
 vel radus solis ad terram repelluntur.
69. de fumo.
fumus etiam ascendit de aqua.
 Omne namque corpus constat ex .iiii. elementis.
lignum autem est corpus. quod igni iniectum
 ignis materies que ei inest ardet
terre vero materies vertitur in cinerem
 aeris et aque materies per fumum evanescit in aerem.
ideo autem est amarus quia natura aque est salsa
 sive quia terra permixta.
70. de igniculo.
quod in nocte videntur stelle cadere
 non sunt stelle sed igniculi
afflatu ventorum ab ethere in aerem tracti
 et mox in madido aere exstincti.
71. de pestilentis.
pestilentia nascitur aere siccitate
 vel calore vel tempestate corrupto.
qui spirando vel edendo perceptus
 luem mortemque generat.
hoc totum quod dixi infra lunam in aere fit
 superius vero semper serenum existit.
aerem transvolavimus
 iam etheris ignem conscendamus.
72. de igne.
ignis qui quartum elementum scribitur
 quasi non gignens dicitur
et a luna usque ad firmamentum extenditur.
 Is tantum est aere subtilior
quantum aer aque tenuior
 aqua terre rarior.
hic etiam ether quod purus aer dicitur nominatur
 et perpetuo splendore letatur. de hoc angeli corpora sumunt
 cum ad homines missi veniunt.
73. de planetis.
in hoc .vii. stelle singulis circulis contra mundum feruntur
 et ob vagum cursum planete id est erratice nominantur.
hec inmensa celeritate firmamenti ab oriente in occidentem raptantur
 tamen naturali cursu contra mundum ire comprobantur
sicut musca si in rota molendini circumferretur
 ipsa tamen proprio motu contra revolutionem eius ire videretur.
he nunc inferius
 nunc superius
propter obliquitatem signiferi vagantes
 radiis autem solis prepedite
  anomale
   vel retrograde
    vel stationarie fiunt.
74. de Luna.
Luna est primus planetarum
 et minima stellarum.
sed ideo maior ceteris videtur
 quia proxima terre in primo circulo fertur.
huius corpus globosum est natura igneum
 sed aqua permixtum.
unde et proprium lumen non habet sed in modum speculi a Sole illuminatur
 et ideo Luna quasi lucina id est a luce nata nominatur.
quod autem quasi nubecula in ea videtur
 ex aque natura creditur.
dicitur enim si aqua permixta non esset terram ut sol illustraret
 immo ob vicinitatem maximo ardore vastaret. globus namque eius multo terre est amplior
 licet ob altitudinem circuli sui videatur vix modii fundo maior.
Luna ea parte lucet qua soli est opposita
 ea autem parte est obscura qua a sole est aversa.
a Sole vero longius remota
 lucet tota.
non enim crescit nec minuitur
 sed obiectu terre lumine quod a sole accipit viduatur.
hec licet cottidie violentis firmamenti ab oriente in occidentem feratur
 tamen contra mundum nitens omnia zodiaci signa .xxvii. diebus pervagatur
  circulum autem suum . xviiii. annis perambulare affirmatur.
Luna quarta si rubeat quasi aurum ventos ostendit.
 si in summo corniculo maculis nigrescit
pluvidum mensis exordium.
 si in medio plenilunium serenum.
75. de Mercurio.
secundus planeta est Mercurius
 qui et Stilbon forma globosus natura igneus
lunam magnitudine vincens
 lumen accipiens a sole
  signiferum .ccc.xxx.viiii. diebus percurrens.
76. de Venere.
tertius planeta est Venus
 qui et Hesperus Lucifer et Vesper rotundus igneus
contra mundum nitens ut Mercurius
 signiferum percurrit .ccc.xl.viii. diebus.
77. de Sole. quartus planeta est Sol inde dictus quod solus luceat
 ceteris stellis obscuratis vel quod sit super omnia lucens. sphericus natura igneus magnitudine octies terram vincens
 omnibus stellis lumen prebens.
hic ab oriente in occidentem impetu firmamenti fertur
 sed contra mundum nitens per totum zodiacum .ccc.lxv. diebus graditur
  circulum autem suum .xxviii. annis perambulare traditur.
huius presentia diem
 absentia vero eius efficit noctem.
sicut enim tota die super terram
 sic tota nocte lucet sub terra
aquilonalem partem celi peragrans facit nobis longos dies et estatem
 australem vero percurrens inducit nobis breves et hiemem.
78. de signis.
Sol in ortu maculosus vel sub nube latens
 pluvialem diem presagit.
si palleat
 tempestuosum
si concavus videtur ita ut in medio fulgens radios ad austrum et ad aquilonem emittat
 tempestatem humidam et ventuosam.
si pallidas in nigras nubes occidat
 aquilonem ventum.
79. de Marte.
quintus planeta est Mars qui et Pirois
 globosus igne fervidus percurrit signiferum .ii. annis.
80. de Iove.
sextus planeta est Iovis
 qui et Phenon rotundus temperatus zodiacum peragrans .xii. annis.
81. de Saturno.
septimus planeta est Saturnus
 qui et Pheton spericus gelidus
contra mundum ut superiores gradiens
 signiferum .xxx. annis percurrens.
in exortu ilhus post .xxx. annos qui imaginem de ere fuderit
 loqui ut hominem probabit.
omnes autem post .d.xxx.ii. annos circulos suos peragunt
 et eosdem ut prius repetunt.
82. de absidibus.
a terre centro absides id est circuli planetarum altissime sunt.
 Saturno in Scorpione
 Iovi in Virgine
 Marti in Leone
 Soli in Geminis
 Veneri in Sagittario
 Mercurio in Capricorno
 Lune in Ariete
mediis omnium partibus et e contrario ad terre centrum humillime
  atque proxime.
83. de colore.
suus cuique color est
 Saturno candidus
 Iovi clarus
 Marti igneus
 Lucifero gaudens
 Vespero refulgens
 Mercurio radians
 Lune blandus
 Soli ardens.
mutant autem colores a propinquis circulis.
 nam frigidior in pallorem
  ardentior in ruborem
   ventosus in horrorem
    a terra in obscuritatem.
84. de via illorum.
signifer id est circulus .xii. signorum dividitur
 in .xii. partes perlatum.
sub his feruntur .vii. planete
 Sol sub mediis tantum duabus
 Luna per totam latitudinem
 Venus excedens eum binis partibus
 Mercurius sub .viii. partibus .ii. in medio .iiii. supra .ii. infra
 Mars sub .iiii. mediis
 Iovis sub media et supra eam duabus
 Saturnus sub duabus mediis ut Sol.
85. de sono illorum.
hi .vii. orbes cum dulcisona harmonia volvuntur
 ac suavissimi concentus eorum circuitione efficiuntur.
qui sonus ideo ad nostras aures non pervenit
 quia ultra aerem fit
  et eius magnitudo nostrum angustum auditum excedit.
nullus enim sonus a nobis percipitur
 nisi qui in hoc aere efficitur.
a terra autem usque ad firmamentum celestis musica mensuratur
 ad cuius exemplar nostra inventa affirmatur.
86. celestis musica.
in Terra namque si Gamma
 in Luna A
 in Mercurio B
 in Venere C
 in Sole D
 in Marte E
 in Iove F
 in Saturno G ponitur
perfecto mensura musice invenitur.
 unde a terra usque ad firmamentum
.vii. toni reperiuntur.
 a terra enim usque ad Lunam est tonus.
 a Luna usque ad Mercurium semitonium.
 a Mercurio usque ad Venerem semitonium.
 inde usque ad Solem tria semitonia.
 a Sole usque ad Martem tonus.
 inde ad Iovem semitonium.
 inde ad Saturnum semitonium.
 inde ad signiferum tria semitonia.
que simul iuncta
 .vii. tonos efficiunt.
tonus autem habet .XV.dc xxv. milliaria.
 semitonium vero .VII.dccc xii. milliaria et semissem.
unde et philosophi .viiii. musas finxerunt
 quia a terra usque ad celum .viiii. consonantias deprehenderunt
  quas homini naturaliter insitas invenerunt.
87. de homine.
sicut enim hic mundus .vii. tonis et nostra musica .vii. vocibus distinguitur
 sic compago nostri corporis .vii. modis coniungitur
dum corpus . iiii. elementis anima .iii. viribus copulantur
 que musica arte naturaliter reconciliantur. unde et homo microcosmus id est minor mundus dicitur
 dum sic consono numero celesti musice par cognoscitur.
88. de mensura.
a terra autem usque ad Lunam sunt .CXXVI. stadiorum
 quod sunt .XV.dc.xxv. milliaria.
 a luna ad Mercurium .VII.dccc.xii. milliaria et semisse.
 inde ad Venerem tantum.
 inde ad solem .XXII.cccc.xxxvi. milliaria et semisse.
 a sole ad Martem .XV.dc.xxv. milliaria.
 inde ad Iovem .VII.dccc.xii. milliaria et semisse.
 inde ad Saturnum tantum.
 inde ad firmamentum .XXIII.cccc.xxxvii. milliaria.
sunt itaque a terra usque ad celum
 .CVIIII.ccc.lxxv. milliaria.
ignem per globos planetarum transcendimus
 nunc celestia penetremus.
89. de celo. celum dicitur quasi casa Elios id est domus Solis
 vel quasi vas celatum quia est stellis insignitum.
est autem celum suptilis igneeque nature rotundum
 et a centro terre equis spaciis undique collectum.
unde et convexum mediumque ubique cernitur
 et inerrabili celeritate cottidie circumagitur. celum si vespere rubet serenum diem
 si mane tempestuosum significat.
90. de ianuis.
due sunt ianue celi
 oriens qua sol exit
  occidens qua sol intrat.
91. de climatibus.
climata id est plage celi
 sunt .iiii.
orientalis ab ortu solsticiali ad brumalem
 australis inde ad occasum brumalem
  occidentalis ex hinc usque ad solsticialem
   septentrionalis ab occasu solsticiali usque ad ortum eiusdem.
92. de plagis.
Oriens ab ortu solis
 Occidens ab occasu eius dicitur.
Meridies quasi medidies vocatur.
 Septentrio autem a .vii. stellis appellatur.
Trion dicitur bos quasi terion
 inde septentriones quasi .vii. teriones id est boves.
he plage Grece dicuntur Anathole Disis Arcton Mesembria
 de quibus nomen ADAM qui est minor mundus componitur.
93. de firmamento.
Superius celum dicitur firmamentum
 eo quod sit inter medias aquas firmatum.
Hoc est forma spericum natura aqueum
 stellis undique versum ornatum.
Est autem ex aquis instar glaciei immo christalli solidatum
 unde et firmamentum dicitur.
94. de axe.
in hoc sunt duo poli
 a poliendo dicti
unus borealis qui a nobis semper videtur
 alter australis qui nunquam a nobis cernitur
quia in divexo orbis positi terre tumore impedimur.
 In his celum ut rota in axe volvitur.
95. de stellis.
celum undique est stellatum sed ideo in die non apparent
 quia fulgore solis victe latent
  sicut sol nube tectus non lucet.
stella quasi stans luna dicitur.
 stant enim stelle firmamento infixe
  et non cadunt eo mira celeritate currente.
una autem dicitur stella
 multe simul astrum vel sidus.
96. de sideribus.
sidera dicuntur a considero
 eo quod navigantes vel itinerantes ea considerent.
sunt autem omnes stelle rotunde
 et ignee.
quarum dispositio soli Deo est cognita qui stellas numerat
 quarum nomina solus signa potestates cursus loca tempora novit.
sapientes vero mundi nomina animalium vel hominum eis imposuerunt
 ut ab hominibus dinosci possint.
97. de zodiaco.
in medio firmamenti sunt .xii. signa
 per transversum disposita
equaliter per circuitum distincta.
 horum dispositio dicitur Grece zodiacus Latine signifer
eo quod fert sigus que animahum habent nomina.
 Zodin enim dicitur animal.
98. de signis. Aries.
primum signum est Aries
 constans ex pluribus stellis.
secundum fabulam is qui aureo vellere
 Phrixum et Hellen trans mare ad Colchos vexit
  qui inter sidera translatus est.
pro signo autem ponitur
 quia sicut Aries tota estate in dextro latere
ac tota hieme in sinistro cubat
 sic sol sub illo signo gradiens dextram partem celi perambulat.
99. Taurus.
secundum est Taurus
 ob id quod Iupiter in raptu Europe in Taurum est versus
  et inter sidera translatus.
ob significationem autem quod sol sub illo signo positus
 radios suos ut cornua fortius exerit
  et terram arabilem reddit.
100. Gemini.
tercium sunt Gemini
 scilicet Castor et Pollux filii Iovis a Troia reversi
  inter sidera translati.
pro signo autem ponuntur
 quia sol sub hoc signo .ii. diebus amplius quam sub aliis moratur.
101. Cancer.
quartum est Cancer qui maximum Herculem percussit
 dum ydram Nereis occidit et ideo sidera promeruit.
significat autem quod sicut cancer retrocedit
 sic sol ad illud signum veniens cursus suum retroflectit.
102. Leo.
quintum est Leo qui maximus ab Hercule occisus
 inter sidera est translatus.
designat autem quod sicut leo in anteriore parte calide nature
 in posteriore est frigide
ita sol in illo signo Augustum mensem prius facit calidum
 ad postremum tepidum.
103. Virgo.
sextum est Virgo
 scilicet Erigone filia Icari sacerdotis inter astra rapta.
ob signum autem ponitur quod sicut virgo non parit
 sic September illius signi mensis nihil gignit.
104. Libra.
septimum est Libra quam tenet Virgo scilicet Blance Astrei regis filia
 ob equitatem Iusticia dicta et inter sidera translata
merita hominum pensat
 et in libra Iovi representat.
  Hec pro superiore virgine ponitur.
signat autem quod sol equinoctium faciat
 cum sub illo signo ambulat.
105. Scorpius.
octavum est Scorpius qui maximus Orionem percussit
 dum bestias terre occidit
  et ob terre gratiam astra promeruit.
pro signo autem grandinum ponitur
 quia illo mense videlicet Novembri in quibusdam terris crebrius fiunt.
106. Sagittarius.
nonum est Sagittarius
 qui at Arcitenens scilicet Alcon Cretensis
qui scorpionem qui filium suum rapuit sagittavit
 nec filium tetigit
  et ideo sidera meruit.
designat autem crebros fulminum ictus
 qui in Decembre contingunt in aliquibus locis.
quod inferina membra desinit
 significat quod tunc sol infera petit.
107. Capricornus.
decimum est Capricornus Iovem parvulum a patre proiectum capra clam aluit
 quam ipse post inter sidera transtulit.
est autem significatio quod sicut capra alta petit
 ita tunc sol ad alta celi conscendit.
extrema pars eius desinit in piscem
 designans finem illius mensis esse pluvialem.
108. Aquarius.
undecimum est Aquarius
 scilicet Ganimades Troili regis filius
Iovis amasius ab ipso inter astra locatus
 et pincerna deorum factus.
significat autem quod solutis nivibus
 undosum est illud tempus.
109. Pisces.
duodecimum sunt Pisces.
 cum dii Tipheum gigantem insequentem fugerent in Egyptum
Venus et Cupido filius versi in pisces
 latuerunt in aquis.
cumque homines diu pisces devitarent
 ne forte deos devorarent
illi duo translati sunt inter sidera.
 designat vero illud tempus esse pluviale.
111. Pliades. Pliades dicuntur quasi plures. Pliron enim est plura. sunt namque .vii. stelle in genu Thauri. fuerunt autem filie Athlantis regis et Plaie a patre ergo Athlantides a matre Pliades quasi Plaides ab insula Hesperides. he etiam Vergelie dicuntur quia verno tempore oriuntur. ex his una fuit Maia mater Mercurii.
112. Arcton. a dextris zodiaci versus aquilonem sunt hec signa. iuxta axem Arcton scilicet plaustrum quod sidus etiam Septentrio at Elice nominatur cuius stelle maiores traduntur. fuit autem Calisto Licaonis regine filia a Iove oppressa sed a Iunone in ursam versa a Iove vero rapta inter astra.
113. Artophilax. sequitur sidus Bootes id est custos plaustri quod et Artophilax. erat autam Calisto filius a Iove inter sidera positus.
114. Arcturus. deinde est Arcturus scilicet minus plaustrum quod et Cinosura dicitur. hec atiam a Iove oppressa a Iunone in ursam versa a Iove inter astra translata est.
115. Phiton. inter duo plaustra est serpens Phiton quem maximum Apollo post diluvium Latone a Iunone inmissum occidit et ob insigne inter sidera transtulit.
116. Corona. iuxta est Corona a Vulcano facta a Bacho vero Adriagne Minois et Pasiphe filie data et inter astra locata.
117. Hercules. inde Hercules sidus. cum gigantes contra deos pugnarent diis in unam partem celi venientibus celum ruere voluit. sed Hercules hoc cum Athlante sustinuit ideo celum promeruit.
118. Lira. huic iuxta est Lira a Mercurio inventa.
119. Cignus. prope hanc Cignus Iupiter ob amorem Lede regine in cignum est versus et inter sidera raptus.
120. Cepheus et Casiepea. huic coniungitur Cepheus rex et Casiepea uxor eius.
121. Perseus et Andromeda. cui associatur Perseus filius Iovis et Danes habens iuxta se sidus Andromede uxoris eius filie Cephei regis.
122. Deltoton. quibus admiscetur Deltoton quod et triangulum videlicet forma Egipti quia servavit deos a facie Tiphei.
123. Serpentarius. iuxta quod locatur Serpentarius scilicet Ericthonius qui et auriga qui primus quadrigam iunxit eo quod serpentinos pedes habuit. Unde et Grece Ophiuchus dicitur. Ophis enim est serpens.
124. Pegasus. huic iuxta ponitur Pegasus scilicet equus elatus et cornutus igneum halitum et ferreos pedes habens a sanguine Gorgonis creatus.
125. Delfin. cui coniungitur Delfin qui Neptuno Amphitritem in coniugium adduxit et ideo sidera promeruit.
126. Aquila. deinde est Aquila. Iupiter in aquilam versus Ganimedem rapuit quam inter sidera transtulit.
127. Sagitta. huic subest Sagitta ab Hercule Philocteti data per quam expugnata est Troia. a sinistris zodiaci versus austrum sunt hec signa.
128. Ydra. Ydra que habuit .l. capita ab Hercule occisa et ob insigne inter sidera translata.
129. Crater. super hanc Crater in quo Tagaton id est summus deus pastam commiscuit de quo animas fecit de quo adhuc anime Letheum poculum bibunt cum corpora introeunt.
130. Corvus. super hanc etiam Corvus ab Apolline dilectus et inter astra raptus.
131. Orion. inde est Orion qui ab Urina natus inter sidera translatus est. huius stelle si fulgent serenum erit si obscurantur tempestas.
132. Anticanis. iuxta hunc Prochion qui et Anticanis dicitur qui canis Orionis fertur et ob insigne meritum inter sidera locatur.
133. Canis. huic connectitur Canicula que et Sirius dicitur et ab hac dies caniculares nominantur. fuit autem canis Erigones filie Ichari sacerdotis que dolens patrem necatum laqueo se suspendit dum eum canis ducatu invenit. ambo autem inter sidera rapti.
134. Lepus. deinde est Lepus qui a Ganimede agitatus a Iove inter astra est translatus.
135. Eridanus. sequitur Eridanus fluvius qui et Padus. erat autem Pheton Phebi filius qui currum patris regere mundum inscius incendit et ideo fulmine Iovis in hoc flumine periit. qui in Eridanum mutatus inter sidera est translatus.
136. Cetus. cui associatur Cetus quem Perseus occidit dum Andromedam devorare voluit quem Iupiter ob insigne filii inter astra locavit.
137. Centaurus. iuxta hunc est Centaurus scilicet Kiron magister Achillis ob nimiam virtutem in celo locatus.
138. Ara. sacrarium etiam id est altare in quo dii iuraverunt cum Saturnus et Iupiter contra se pugnaverunt.
139. Argo. inde est Argo videlicet prima navis apud Argos civitatem a Tiphi facta et in celum rapta.
140. Pistrix. ad extremum est Pistrix sive Kimera que bestia capite leo media capra draco fuit cauda a Bellorofon occisa et inter sidera est translata.
141. Canopus. est et Canopus sidus Egipti preclarum quod a nobis minime videtur sicut nec a Trogoditis iuxta Egiptum septentrio.
142. Hemisperium. ex his signis semper dimidia pars super terram dimidia set sub terra. et pars celi que super terram apparet hemisperium vocatur id est dimidium celum.
143. Lactea via. Lactea autem zona ideo set candida quia omnes stelle fundunt in ea sua lumina.
144. de cometa. comete sunt stelle flammis crinite in Lactea zona versus Aquilonem apparentes regni mutationem aut pestilentiam aut bella vel ventos estusve portendentes. cernuntur autem .vii. diebus si diutius .lxxx. sidera fabulis involuta immo polluta perlustravimus altius scandentes astra matutina solemque solis inspiciamus.
145. aqueum celum. super firmamentum sunt aque instar nebule suspense que celum in circuitu ambire traduntur unde et aqueum celum dicitur.
146. spiritale celum. iuper quod est spiritale celum hominibus incognitum ubi est habitatio angelorum per .viiii. ordines dispositorum. In hoc est paradisus paradisorum in quo recipiuntur anime sanctorum. hoc est celum quod in principio legitur cum terra creatum.
147. celum celi. huic longe supereminere dicitur celum celorum in quo habitat rex angelorum.
explicit liber primus. incipit liber secundus.
Liber II priori libello globum totius mundi oculis corporis representavimus sequenti iam tempus in quo volvitur oculis cordis anteponamus.
1. evum. evum est ante mundum cum mundo post mundum. hoc ad solum deum pertinet qui non fuit nec erit sed semper est.
2. tempora eterna. tempora eterna sub evo sunt et hec ad archetipum mundum et angelos pertinent qui ante mundum esse ceperunt et cum mundo sunt et post mundo erunt.
3. de tempore. tempus autem mundi est umbra evi. hoc cum mundo incipit et cum mundo desinet. veluti si funis ab oriente in occidentem extenderetur qui cottidie plicando collectus tandem totus absumeretur. per hunc extenduntur saecula sub hoc universa in hoc mundo currunt posita. hoc uniusquisque vita mensuratur. hoc series dierum et annorum terminatur. tempus autem a temperamento dicitur et nichil aliud quam vicissitudo rerum intelligitur. hocque in athomos ostenta momenta partes minuta punctos horas quadrantes dies ebdomadas menses vicissitudines annos ciclos etates secula dividitur.
4. de athomo. athomus dicitur insecabile est enim minus quam illud quod volat in sole. est autem minimum temporis spacium sicut motio palpebre oculi quod et ictus oculi dicitur et est .ccc.lxxvi. pars unius ostenti.
5. de ostento. ostentum est quod aliquid ostendit aspicientibus. est autem .lx. pars unius hore habens in se .ccc.lxxvi. athomos.
6. de momento. momentum est motus siderum unde et dicitur et est .xl. pars hore continens ostentum et dimidium.
7. de partibus. partes a partitione zodiaci dicuntur qui in tricenos dies per singulos menses partitur. est autem .xv. pars hore habens in se .ii. momenta et .ii. partes momenti. 8. de minutis. minutum est minus intervallum in horologio. est autem .x.pars hore continens partem unam et dimidiam. 9. de punctis. punctus est parvus transcensus puncti in horologio. est autem .iiii. pars in luna aliquando .v. hore habens .ii.minuta et dimidium.
10. de hora. hora est terminus cuiusque rei. est autem hora quandiu stans aqua a iactu lapidis movetur et est .xii. pars diei constans ex .iiii.punctis minutis .x. partibus .xv. momentis .xl. ostentis .lx. athomis .xxii.d.lx. hora autem dicitur series vel umbra et dicitur ab horologio et est certus limes temporis in horologio.
11. de quadrante. quadrans est .iiii. pars diei habens tres horas naturalis autem diei .vi.horas.
12. de die. dies est .vii.pars abdomade vulgaris continens .xii.horas naturalis autem .xxiiii. dicitur autem dies a discernendo eo quod lucem ac tenabras discernet. est autem dies aer sole illustratus. cum enim est sol super terram est hic dies cum sub terra est ibi dies.
13. longi dies et breves. cum aquilonalem partem celi circuit nobis in divexo terre positis citius surgit et tardius occidit et ideo longiores dies facit. cum vero australem perambulat nobis tardius surgere et citius occidere videtur quia tumor medie terre que rotunda est visui nostro obicitur. et tunc quidem nobis dies breviores illi autem parti longissimos facit.
14. de zodiacis signis sole et diebus. zodiacus namque ex .xii.signis constans ab aquilone in austrum porrectus flexuoso lapsu celum cingit sub quo sol currens mundum in .viii.parallelos id est circulos dividit quibus singulis diversum diem fecit. longitudo autem zodiaci in .ccc.lx. partes secatur latitudo eius in .xii.dividitur. partium autem sectio nichil aliud est quem solis unius diei progressio. unum quodque ergo signum per .il. horas oritur per .ii.occidit et in unoquoque sol .xxx.diebus inmoratur. qui dum flexuoso draconis meatu sub signis obliqui zodiaci currit mundum in .viii.circulis distinguit.
15. primus circulus. primus circulus ab India versus austrum per Mare Rubrum et Affricam ad columnas Herculis pervenit. Hercules enim orbem pertransiens ibi columnes fixit ubi finem mundi esse putavit. in hoc ergo circulo equinoctii die medio gnomen id est radius horologii .vii.pedum umbram .iiii.pedum longam reddit. dies longissimus .xliii.horas equinoctiales habet.
16. secundus circulus. secundus ab occasu Indie per Medos vadit et Perses Arabiam Siriam Ciprum Cretam Lilibeum Montem Sicilie et septentrionalia Africe pertingit. umbilicus equinoctio .xxxv.pedum umbrem xxiii. pedum longam reddit. dies maxima est .xiiii.horarum et .v.parte unius hore.
17. tertius circulus. tertius oritur ab Indis Imavo proximus et per Caspias portas Thaurum Pamphiliam Rhodum Cicladas Siracusas Catinam et per Gades tendit. gnomines cuncte umbram .xxxviii. unciarum faciunt. longissima dies horerum .xiiii.et dimidie ac trigesima unius hore.
18. quartus circulus. quartus ab altero latere Imavi per Ephesum Mare Cicladum septentrionalia Sicilie Narbonensis Gallie exortiva Africe maritima tendit ad occasum. gnomen .xxv.pedum facit umbram .xx.pedum. longissima dies habet .xiiii.horas et tercias duas unius hore.
19. quintus circulus. quinto circulo ab introitu Caspii maris continentur Bactria Armenia Macedonia Tarentum Tuscum mare Hispania Media. gnomen .vii. pedum umbram .vi.reddit. maximus dies horarum .xv.
20. sextus circulus. sextus amplectitur Caspias gentes Caucasum Sautraciam Illiricos Campaniam Etruriem Massiliam Hispaniam Terraconensem Mediam et inde per Lusitaniam vadit. gnomini pedes .viiii. umbre .viiii.. longissima dies horis .xv.ac nona parte hore.
21. septimus circulus. septimus ab altera Caspii maris hora incipit et per traciem aversa Venetiam Cremonam Ravennam transalpinam Galliam Pireneum Celtiberium vadit. gnomini .xxxv.pedum umbre .xxxvi. amplissime dies horarum .xv.et quintarum partium hore trium.
22. octavus circulus. octavus a Tanai per Meotium lacum et Sarmatas Dacos partemque Germanie Gallias ingreditur. longissima dies horarum .xvi. gnomen ut supra.
23. quatuor circuli. extra hos facit sol .iiii.circulos .ii.in austro et ii.in aquilone. unum in austro per insulam Meroen et Ptholomaidam Rubri Maris urbem ubi longissima dies est horarum .xii. dimidia hora amplior alterum per Syenem Egypti qui est horarum .xiii. unum in aquilone per Yperboreos montes et Brittanniam horarum .xvii. alterum Cyticum a Ripheis iugis in Thilien in quo .vi.mensibus est dies .vi.aliis nox.
24. de varia umbra dierum. adhuc in aliis terrarum locis variat sol umbram. nam umbilici qui gnomen dicitur umbra in Egypto equinoctiali die meridie paulo plus quam dimidiam gnominis mensuram efficit. in Roma none pars gnominis deest umbra. in Ancuna superest quinta tricesime. in Venetia hisdem horis umbra gnomini par fit. in Syene solsticiali die medio nulle fit umbre ibique puteus e philosophis ad hoc ipsum factus totus interius illuminatur. in meridie sunt populi Fiscii dicti qui umbram ex utroque latere mittunt. in India super flumen Hypesim in solsticiali die umbra absumitur. apud Trogoditas .xlv.diebus ante solsticium et totidem postea umbra penitus absumitur et his .xc.diebus umbra in meridiem iacitur. in Meroe insule Nili bis in anno absumitur umbra cum sol est in .xii.parte tauri et in .xiiii. leonis. in India sunt loca Ascia dicta ibi non sunt umbre et septentrio ibi non videtur.
25. de orizonte. orizon est quantum aspectus cuiusque in circuitu circumscribit et celum undique terre immire putatur quod in lato mari melius dinosci potest ubi nullum obstaculum se offert. extenditur autem orizon in spacium longitudinis .ccc.lx. stadiorum. centum enim et .lxxx.stadia non excedit acies contra videntis sed visus cum ad hoc spacium venerit deficiens in rotunditatem recurvatur. hic numerus geminatus in ante et retro orizontem efficit.
26. de tribus divisionibus diei. dies vulgaris habet tres divisiones mane meridiem supremum. mane ab ortu solis usque ad quartam horam dictum a mano quod est bonum nichil enim melius luce vel e manibus id est diis infemalibus qui diem tota nocte inclusum mane emittunt. meridies est media dies et dicitur quasi mera id est pura dies. supremum ab hora nona usque ad solis occasum. et dicitur inde quod supprimat solis cursum. Hebrei Chaldei et Perse diem a mane inchoantes in mane finiunt. Egyptii ab occasu usque ad occasum. Romani a medio noctis usque in medium. Umbri et Athenienses a meridie usque in meridiem. Christiani a vespera usque in vesperam.
27. de nominibus dierum. sic autem hebrei nominabant dies. una sabbati vel sabbatorum vel prima sabbati. secunda sabbati tertia sabbati quarta sabbati quinta sabbati sexta sabbati. sabbatum. pagani vero sic. dies Solis dies Lune dies Martis dies Mercurii dies Iovis dies Veneris dies Satumi. sed cum hec nomina a planetis habeant videndum cur non eundem ordinem servent. sed hec causa est. dies naturalis dividitur in .xxiiil.horas. ex quibus si unicuique planete per circuitum ter una hora tribuitur expensis omnibus cui planete prima iterum obvenerit huic et nomen diei ascribitur. Christiani autem sic dies nominant. dominica dies secunda feria tertia feria quarta feria quinta feria sexta feria sabbatum.
28. de nocte. nox dicitur a nocendo eo quod noceat oculis. est autem nox solis absentia terre umbra. fit autem umbra a corpore et luce. dum enim lux solis est sub terra corpus terre umbram superius parit que usque ad lunam pertingit. dicitur autem umbra quasi ob radium scilicet solis. ubi lux par est corpori par est et umbra. ubi lux maior corpore ibi umbra deficit. ubi lux corpore exilior ibi umbra in infinitum crescit. cum sol australem celi plagam perlustrat nobis noctem prolonget. cum vero aquilonalem eam nobis breviat.
29. de eclipsi. cum luna umbram noctis incidit a luce deficit et hic defectus eclipsis dicitur. sol vero obiectu lune eclipsin patitur dum videlicet luna sub sole in eadem linea graditur.
30. de .vii.temporibus noctis. habet autem nox .vii.tempora videlicet crepusculum vesperum conticinium intempestum gallicinium matutinum diluculum. crepusculum est dubia lux creperum enim dicitur dubium. est autem inter tenebras et lucem. vesperum a stella que Vesper nominatur. conticinium cum omnia conticent id est silent. intempestum media nox cum non est tempus operandi. gallicinium cum galli cantant. matutinum cum mane aurora adventat. diluculum incipiens diei lux.
31. de ebdomada. ebdomada est .iiii.pars lunaris mensis. dicitur autem Grece e septenario numero. epta enim dicitur .vii. latine autem dicitur septimana quasi .vii.manes id est .vii.dies. hec habet .vii. species. prima ebdomada est divina in qua deus .vi.diebus cuncta condidit et in .vii. requievit. secunda est in qua hic mundus volvitur in qua nos exemplo Dei .vi.diebus operamur in .vii.requiescimus. tercia est .vii. ebdomada insimul post quas Pentecostes celebretur. in quo lex Iudeis Spiritus sanctus Christianis datur. quarta est .vii.mensium post quos festivitas tabemaculorum servabatur. quinta est .vii. annorum post quos annus remissionis agabatur in quo populus ab opere cessare iubebetur. sexta est septies .vii. annorum post quos Iubileus annus feriabatur. septima est septuagies .vii.annorum post quos Christus nasci Daniele immo ab angalo promittebatur.
32. de mensibus. mensis est .xii.pars anni. dicitur autem a mensura vel a Mene quod est Luna. lunaris autem mensis .xxviiii.diebus et .xii.horis impletur. solaris vero .xxx.diebus ac .x. semis horis.
33. lunaris mensis. lunaris mensis est a nova luna usque ed novam. Luna autem pervolat zodiacum .xxix. diebus et .xii.horis. bis .xii.sunt .xxiiii.quod est integer dies. hic quia non potest dividi uno mensi ascribitur. inde est quod unus mensis habet tricesimam alter vicesimam nonam luna.
34. solaris. solaris mensis est unius signi progressio. Sol in unoquoque signo moratur .xxx. diebus et dimidium qui dimidius in duobus signis efficit integrum diem. hic quia non potest in .ii. partiri uni ascribitur mensi. et ideo habet unus mensis .xxxi diem alter .xxx.
35. de nominibus mensium. hebrei auctore Moyse sic menses nominant incipientes ab Aprili in qua Pascha celebrant. Nisan Iar Siuan Thamul Dab Elul Thesseri Maresuan Casleu Thebet Sabath Adar. Egyptii vero auctore Abraham menses a Septembri computant sicque eos vocant. Thoth Faosi Athir Choeac Tybi Mechir Femenoth Farmuthi Pachom Paudi Episi Mesori. Greci autem Foroneo auctore a Decembri menses inchoant quos sic appellant. Apuleios Cydinios Pytios Distros Xanticus Artemesios Deseos Panemos Loos Gorpieos Hyperbetheos Dios.
36. de mensibus Romanorum. Romulus Romanis .x.menses ordinavit quorum primum Martium a Marte qui in hoc mense in frigia natus est nominavit cuius se filium falso predicavit. decimus vera Decembrem appellavit. Numa vero Pompilius .ii. Ianuarium scilicet et Februarium adiecit. sunt autem menses Romanorum ab idolis a rebus a regibus a numeris dicti.
37. Ianuarius. primus Ianuarius dicitur a Iano deo principii eo quod hic mensis est principium anni. dicitur et a Ianua eo quod per eum intret annus.
38. Februarius. secundus Februarius a Februo id est Plutone deo infernali cui hoc mense sacrificabant dum civitatem in eius honore luminibus lustrabant. dicitur etiam a febre id est a frigore quia frigidum est illud tempus.
39. Martius. tertius Martius a Marte deo belli Patre Romuli auctoris Romane gentis cui Marti milites hoc mense sacrificabant. dicitur etiam a maribus eo quod cuncta animantia tunc mares desiderent.
40. Aprilis. quartus Aprilis ab Afrodisi vel Afrili id est Venere dea amoris cui consecratus erat hic mensis. dicitur etiam quasi aperilis eo quod aperiat terram in flores.
41. Maius. quintus Maius a Maio id est Iove quasi a maiestate sive a Maia matre Mercurii cui mercatores hoc mense sacrificabant. dicitur etiam a maioribus scilicet principibus Romanorum qui hoc mense Iovi immolabant.
42. Iunius. sextus est Iunius a Iunone dea regni dictus cui erat consecratus. dicitur etiam a iunioribus qui armis Romam defendebant et regni fastigium a Iunone affectabant.
43. Iulius. septimus est Iulius a Iulio Cesare qui in hoc mense imperator creatus et in deum est relatus. hic prius Quintilis dicebatur eo quod quintus esset a Martio qui primus erat institutus a Romulo.
44. Augustus. octavus Augustus ab Augusto Cesare qui in hoc mense victor exstitit et Romanum imperium adauxit ideoque deitatem promeruit. hic prius Sextilis est dictus eo quod a primo Martio esset sextus.
45. September. nonus September quasi septimus imber.
46. October. decimus October quasi octavus imber.
47. November. undecimus November quasi nonus imber.
48. December. duodecimus December quasi decimus imber. sunt enim hi menses pluviales et ideo nomen a numero et imbre habentes.
49. de kalendis. kalende a verbo kalo quod est voco dicuntur. pontifex namque novam lunam regi nuntiare debuit post cuius sacrificium kalo quinquies vel sexies clamavit. per hocque signum populum in curiam ob hoc Calabriam dictam ad sacrificium convocavit. et ab hoc verbo kalo primam diem mensis kalendas vocari placuit.
50. de nonis. inde post .viiii. dies vulgus de rure convacatum in urbem Romam convenit et ibi feriarum servendarum scita a rege vel pontifice accepit. et inde none dicuntur. dicuntur etiam a nundinis id est mercimoniis que vel in urbem deferebant vel ibidem emebant.
51. de idibus. idus dicuntur dies qui menses dividunt ab iduare quod est dividere. dicuntur etiam ab idea quod est species quia lunam plenam sui speciem in medio mense monstrat. Hebrei et Egyptii et Greci nec kalendas nec nonas nec idus observant sed tantum dies a nova luna ed novam computant.
52. de vicissitudine. vicissitudo in .iiii.tempora dividitur et unumquodque tribus mensibus distinguitur. dicta autem vicissitudo quia vices mutat in mundo.
53. ver. ver est quarta pars anni constans tribus mensibus. dicitur autem a vernando quia tunc prata virent silve frondent. hoc est humidum et calidum et in hoc fit equinoctium.
54. estas. estas est quarta pars anni constans tribus mensibus et dicitur ab estu id est calore. hec est calida et sicca. hec et messis vocatur et in hac solsticium celebratur.
55. autumnus. autumnus est quarta pars anni habens tres menses. et dicitur ab autumno id est colligo scilicet fructus terre. hic est siccus et frigidus. hic etiam vindemia nominatur et in hoc equinoctium libra equatur.
56. hiemps. hiemps quarta pars anni tribus mensibus perficitur. et a rigore vel a sterilitate dicitur. est enim frigida et humida. et in hac agitur solsticialis dies.
57. inequalitas temporis. hec autem vicissitudo in nostris tantum partibus agitur. in India vero ubi sunt alii ortus siderum sunt bine in anno estates. bine messes in medio hiemps placida. in Egypto quaque natura media hieme campus herbis floribus silve frondibus vestitur queque arbor pomis onustatur.
58. elementa et tempora. quatuor quoque elementa qualitatibus .iiii. temporum connectuntur. terre namque sicce et frigida autumno aqua frigideaet humida hiemi aer humidus et calidus veri ignis calidus et siccus estati colligatur.
59. de homine microcosmo. hisdem qualitatibus est humanum corpus temperatum unde et microcosmus id est minor mundus appellatur. sanguis namque qui vere crescit est humidus et calidus. et hic viget in infantibus. colera rubea crescens in estate est calida et sicca. et hec habundat in iuvenibus. melancolia id est colera nigra crescens autumno in provectioribus. flegmata que hieme dominantur in senibus.
60. quatuor qualitates. in quibus sanguis pollet sunt hilares misericordes ridentes loquaces. in quibus colera rubea sunt macilenti voraces veloces audaces iracundi agiles. in quibus nigra colera stabiles graves compositi moribus et dolosi sunt. in quibus flegmata tardi somnolenti obliviosi sunt.
61. de anno. annus dicitur ab innovando eo quod cuncta transeuntia innovat. dicitur etiam annus quasi anulus quod in se revolvitur ut circulus. annus autem multis modis accipitur.
62. lunaris. primo lunaris quinquefarie dicitur. primus lunaris annus est cum luna omnia signe zodiaci pervolat qui .xxvii.diebus et .viii.horis constat. secundus .ii.diebus et .iiii.horis prolixior post quos luna a sole reaccenditur qui proprie mensis nominatur.
63. communis. tertius qui dicitur communis qui .xii. huiusmodi mensibus in .ccc.liiii.diebus conficitur. quartus qui embolismalis dicitur id est superaugmentum et habet .xiii.menses et dies .ccc.lxxxiiii. qui uterque apud Hebreos a Pascali mense incipit ibique finit. a Romanis autem a Ianuario luna inchoatur ibique terminatur. quintus est lunaris sive decennovenalis cum luna post .xviiii.annos ad easdem recurrit etates.
64. solaris. sextus est solaris cum sol omnia zodiaci signa perlustrat qui .ccc.lxv.diebus et .vi.horis constat.
65. bissextilis. septimus est bissextilis dum quarto anno bissextus item inseritur et uno die longior priori cognoscitur.
66. solaris. octavus est item solaris cum post .xxviii.annos circulum concurrentium complet.
67. Mercurius. nonus est mercurius qui .ccc.xxxix.diebus completur.
68. Venus. decimus est Veneris qui .ccc.xlviii.diebus perficitur.
69. Mars undecimus est Martis qui .ii.solaribus annis constat.
70. Iovis. duodocimus ost Iovis qui .xii.annis exstat.
71. Saturnus. tertius decimus Satumi qui .xxx.annis expletur. quartus decimus qui vocatur magnus annus qui .d.xxxii. annis revolvitur. extra hos sunt .ii. legales anni unus qui dicitur remissionis annus habens curricula .vii. annorum. alter iubileus .l. annorum.
72. de varis annis. annum civilem id est solarem Hebrei ab equinoctio verno Greci a solsticia Egiptii ab autumno Romani a bruma incipiunt. apud Indos unus mensis apud Egiptios vero olim erat annus .iiii. mensium apud Acarnanas .vi. mensium apud Lavinos .xiii. mensium apud quosdam unumquodque tempus scilicet ver et alia pro anno computabatur. unde et Plato ponit .viiii. milia annorum Tullius .xv. milia annorum.
73. de bissexto. annus solaris ut in horoscopo horologii est investigatum .ccc.lxv. diebus et quadrante conficitur. quadrans autem est quarta pars diei scilicet .vi.hore. in .iiii.autem annis .iiii.quadrantes .xxiiii.horas conficiunt quod est integer dies. hic ergo dies in quarto anno .vi. kalendis Martii interkalatur et bissextus nominatur. hunc Iulius Cesar interposuit et totius compoti errorem per hunc correxit. hunc Egiptii et Greci in fine anni subponunt Romani autem in Februario eo quod ceteris brevior est interserunt. ideo autem non post finem mensis sed infra mensem quia olim integer mensis interkalabatur. ideo vero non ante .vi. kalendas Martii quia .vii. kalendis Martii magno tripudio civitatem lustrabant et nichil eis incipere ante transactam festivitatem licebat.
74. de cicla. ciclus bissextilis .iiii. impletur annis. ciclus indictionalis ab Octobri incipiens xv. annis. ciclus decennovenalis a Paschali luna incipiens .xviiii. annis. ciclus lunaris a Ianuario inchoans .xviiii. annis. ciclus solaris a Martio inchoans .xxviii. annis. ciclus magnus .d.xxxii.annis perficitur.
75. de olimpiade. olimpias sunt .iiii.anni. apud Elidem civitatem Grecie est institutum post .iiii. annos ad Olimpium montem convenire et ibi palestrales ludos agere et inde dicuntur olimpiades.
76. de lustris. lustrum vero sunt .v. anni. Romanis enim ab omnibus gentibus solvebatur tributum .v. annis es .v. argentum .v. aurum. et semper post quinquennium ad Romam veniebant et urbem lustrabant. et unumquodque quinquennium lustrum dicitur.
77. de Indictionibus. omnes autem simul indictiones ab indicendo dicuntur quia semper post .xv.annos ad primum censum id est es revertebatur.
78. de etate. etas vel generatio est vita uniuscuiusque hominis vel .c. anni. est etiam etas cum nullus superfuerit qui nunc vivit. sunt quoque .vi. etates hominis. prima infantia ad .vii. annos. secunda puericia ad .xiiii. annos. tercia adolescentia ad .xxi. annum. quarta iuventus ad .l. annum. quinta senectus ad .lxx.annum. sexta decrepita ad .c. annos vel usque ad mortem. sunt nichilominus .vi. etates mundi. prima ab Adam ad Noe. secunda a Noe ad Abraham. tercia ab Abraham ad David. quarta a David ad transmigrationem Babilonis. quinta inde ad Christum. sexta usque in finem mundi.
79. de seculis. seculum sunt mille anni. dicitur autem seculum quod se sequitur. inde seculum seculi. seculum tempus Grece seculi tempus legis. inde et secula seculorum. secula tempora Christianorum seculorum Iudeorum et paganorum. est et seculi seculum regnum celorum quod sequitur istud seculum sicut scribitur beati qui habitant in domo tua in seculum seculi laudabunt te (Ps 83,5).
80. ciclus decennovenalis. deconnovenalis ciclus dicitur quasi .xviiii. annorum circulus. per tot enim annos peragit luna cursum suum nitens contra firmamentum. dividitur autem in .ii. in .xii. communes et .vii. embolismales annos.
81. communes. communes dicuntur cum .ii. equales scilicet .xii. mensium lunarium a Pascha ad aliud Pascha concurrunt.
82. embolismus. embolismus qui supercrescens dicitur est is qui a Pascha ad aliud Pascha .xiii. menses id est .xiii. novas lunas habet. hoc totum ideo fit quia Pascha ante equinoctium et ante .xiiii. lunam Aprilis qui apud Hebreos primus est agi non licet.
83. ogdoas et endecas. dividitur adhuc in ii. in ogdoadem et endecadem. ogdoas sunt .viii. anni. endecas .xi. duo enim communes semper precedunt tercium embolismum. in octavo autem loco precedit unus communis embolismum et hic numerus ogdoas appellatur. deinde iterum .ii. communes preerunt tercium embolismum. in undecimo quinto loco unus tantum precedit embolismum et hic numerus endecas vocitatur.
84. solaris ciclus. solaris autem ciclus .xxviii. annis peragitur propter .vii. bissextos oportet enim ut bissextus singulos dies septimane tangat et sic per eosdem recurrat. septies autem .iiii. fiunt .xxviii. bissextus enim in quarto tantum anno interponitur.
85. de numero articulorum. lunarem cursum sic in articulis adiunctis unguibus computabis. a radice pollicis leve manus inipe et per singulos articulos et ungues numera et in fine minimi digiti novemdecimum annum habebis. solarem autem sic in articulis utriusque manus absque unguibus computabis. a minimo digite leve manus inchoa et per transversum in .iiii. digitis numera in .iiii. semper bissextum nota in altera manu similiter. et habebis annos .xxiiii. deinde utroque pollice binos annos qui prioribus iuncti reddunt .xxviii. annos. geminus est autem solaris cursus unus qua cottidie ab oriente in occidentem firmamentum sequitur alter qua contra firmamentum nitens .xxviii.annis graditur.
86. magnus. his ciclis duobus conficitur magnus annus. nam vicies et octies .xviiii. vel decies et novies .xxviii. sunt .dxxxii. anni. post quos omnes planete et omnes stelle ad primum punctum unde digressi sunt recurrunt et per easdem lineas ut prius redeunt. luna namque quodlibet zodiaci signum .ii. diebus et .vi.horis ac bisse unius hore lustrat omnia signa .xxvii. diebus et .viii. horis pervolat.
87. de ciclis planetarum. Mercurius autem quodque signum .xxviii. diebus et vi. horis totum zodiacum .ccc.xxxviiii. diebus permeat. Venus vero quodlibet signum .xxviii.diebus et .v. horis totum signiferum .ccc.xlviii. diebus circuit. sol .xxx.diebus ac .x. horis et semisse singula signa lustrat omnem zodiaci ambitum .ccc.lxv. diebus et .vi. horis transvolat. Mars quodque signum .lx. diebus et .xxi. horis omnia signa .ii.annis perlabuntur. Iovis stella singulis signis annum unum inmoratur. omnia enim .xii. annis pervagatur. Saturnus in unoquoque signo .ii. annos et .clxxxii. dies et .xv. horis id est dimidium annum inmoratur totum autem signiferi circulum .xxx. annis propter nimiam altitudinem contra celum sicut alii currens perlabitur.
88. de scriptoribus cicli. ciclum Eusebius Cesariensis primus composuit postea Theophilus Alexandrinus episcopus rogatu Leonis pape lucidius exposuit deinde Dionisius abbas ut hodie habetur scripto protulit.
89. de equinoctiis et solsticiis. equinoctia et solsticia faciunt .iiii.zodiaci signa in modum crucis equali spacio locata. nam signum arietis in quo sol est creatus in oriente est positum quod facit vernale equinoctium. libra in qua est luna condita est in occidente opposita et facit autumnale equinoctium. cancer est versus aquilonem tenet celum ubi altissimum est et facit estivale solsticium. capricomus vero versus austrum premit celum ubi est humillimum et facit hiemale solsticium.
90. vernale equinoctium. equinoctium dicitur ab equa et nocte Grece vera isemeria ab equa et die quasi equidies. vernale equinoctium non .viii. sed .xii. kalendis Aprilis habendum lex et evangelium clamant et horologii manifeste inspectio probat. secundum legem enim non licuit Pascha ante equinoctium celebrari. qui autem Evangelium diligenter legerit Dominum non octavo sed decimo kalendis Aprilis passum videbit. si ergo .viii. kalendis Aprilis est equinoctium tunc Dominus contra legem Pascha ante equinoctium celabravit qui legem non solvere sed implere venit. sed et Iudei contra patrium morem gesserunt qui Pascha in inconvenienti termino egerunt. verumtamen cum horum neutrum fuerit transacto .xii.kalendis Aprilis equinoctio Dominus solito more Pascha cum Iudeis .xi. kalendis Aprilis celebravit Paschali die quod erat .x. kalendis suo sanguine nos redemit .viii.kalendis resurrexit.
91. autumnale equinoctium. autumnale quoque equinoctium non .viii. sed .xii. kalendis Octobris habendum demostrat horologium.
92. estivale solsticium. solsticium non ideo dicitur quod sol stet sed quod alcius celum scandere non valens retro gradum flectat. estivale solsticium non .viii. sed .xii. kalendis Iulii horoscopus horologii clamat habendum quod noctem brevissimam diem facit longissimum cum sol scanderit Cancri signum.
93. hiemale solsticium. hiemale quoque solsticium non .viii. sed .xii. kalendis Ianuarii habendum eadem ratione probatur cum sol in Capricorno positus brevissimum diem et longissimam noctem facere non ignoratur.
94. de saltu lune. luna a sole recedens post .xxviiii. dies et horas .xii. iterum eum consequitur sed hora .xii. nondum peracta a sole reaccenditur. restant enim ex hora per singulos menses .iiii. momenta et uncia unius momenti et unus athomus. hec per singulos annos augmentata post .xviiii. annos integrum diem perficiunt. qui dies numero lune subtrahitur. dum prima pro .xxx. computatur isque saltus lune nominatur. ideo autem in .xviiii. anno et in Iulio mense fit lune saltus quia et hoc facit mater astronomie Egiptus.
95. de minutis. quis hic sepius minutie ponuntur que forsitan a pleris minus sciuntur sciendum quod uncia est .xii. pars cuiusque rei in .xii. divise. semis vel semisse dimidia pars cuiusque rei in .ii. divise. bisse due partes alicuius rei in .iii.partite tercia sublata. quelibet autem pars illarum .iii. dicitur triens. rei in .iiii. partes divise quarta pars dicitur quadrans reliquie tres dodrans.
96. de regularibus feriarum et concurrentium. regulares feriarum et concurrentes a Martio sumunt initium a quo Romani habuerunt anni principium. a Romanis enim sunt inventi. regulares inde dicuntur quod calculatores regant concurrentes vero inde quod regularibus concurrant. regulares habent tale exordium. solaris annus .ccc.lxv. diebus peragitur sol autem per singula .xii. signa .xxx. diebus immoratur. duodecies ergo .xxx. vel tricies .xii. sunt .ccc.lx. quinque remanent. hi sunt regulares Marcii. in ceteris mensibus sic oriuntur. precedentis mensis dies cum regularibus in .vii.equas partes partire quod remanet da sequenti mensi pro regularibus. verbi gratia. Martius habet dies .xxxi. et .v. regulares quod sunt septies .v. et remanet unus. hic erit regularis Aprilis. sic in ceteris. aliter. quota feria primo anno fuerit in kalendis mensium tot erunt regulares mensium. verbi gratia. in kalendis Martii est feria quinta .v. ergo sunt regulares. kalendas Aprilis prima feria et unus regularis. sic in ceteris. concurrentes autem habent hoc exordium. solaris annus habet ebdomadas .lii.et .i. diem. hic .i. dies erit primo anno solaris cicli concurrens quia concurrit regularibus. ad inveniendam feriam in kalendis mensium singulis annis adde unum usque ad .vii. quarto anno bissextus pro concurrente accipitur ideo .v. anno una concurrens transilitur. bissextili anno utere in Ianuario et Februario bissexto pro concurrente in reliquis mensibus concurrentibus. primus annus in creatione mundi fuit sine concurrentibus. quota feria fuerit in .viiii. kalendis Aprilis vel .vi. kalendis Martii tot erunt concurrente illo anno. concurrentes iunge regularibus si infra .vii. fuerit talis erit feria in kalendis cuiusque mensis. si .vii. excesserit .vii.sublatis quod remanet erit feria. hi enim regulares atque concurrentes septenarium numerum non excedunt.
97. de regularibus et epactis. regulares lune et epacte a Septembri sumunt initium quem Egiptii ponunt anni principium. ab ipsis enim sunt inventi. hi regulares simile habent exordium ut superiores. et ideo September habet .v. in reliquis mensibus sic inveniuntur. precedentis mensis dies cum regularibus sume. si trigesimam habet lunam .xxx. tolle. quod remanet tribue sequenti mensi pro regularibus. si vero .xxviiii. his sublatis quod remanet erunt regulares. aliter. quota luna in primo anno in kalendis fuerit .xi. sublatis quot remanent tot erunt regulares lune. verbi gratia. in kalendis September luna erit .xvi. .xi.tolle et remanent .v. quinque erunt regulares. sic in ceteris.
98. de epactis. epacte autem sic oriuntur. annus solaris habet dies .ccc.lxv. lunaris vero .ccc.liiii. qui numerus ab alio superatur .xi. diebus. hi .xi. epacte id est adiectiones nominantur quia singulis annis regularibus mensium ad inveniendam lunam adiciuntur. singulis ergo annis adice .xi. si infra .xxx. fuerit numerus ipse erunt epacte presentis anni. si ultra tolle .xxx. quod remanet erunt epacte. verbi gratia. primo anno .xi. secundo iterum .xi. erunt .xxii.. tercium iterum .xi. erunt .xxxiii.. sublatis .xxx. erunt .iii. epacte. sic deinceps. regulares adde epactis si infra .xxx. fuit numerus talis erit luna in kalendis mensium. si ultra tolle .xxx. quot remanent tota erit luna. nono decimo anno scilicet .xviii. epacte his .xi. et dies saltus lune adduntur et erunt .xxx. epacte primo anno. primus annus ergo decennovenalis habet .xxx. epactas sed ideo dicitur quod nullas habeat quia in singulis mensibus .xxx. reiciuntur et luna solis regularibus invenitur. quota luna fuerit in .xi. kalendarum Aprilis tales erunt epacte anni illius.
99. quod horis luna luceat. luna prima lucet punctis .iiii. secunda .viii. tercia .xii. et sic usque ad plenilunium cottidie .iiii. puncti adiciuntur in decrescendo similiter cottidie .iiii. auferuntur. in plenilunio tota nocte lucet cum est trigesima nichil. in lunari computo .v. puncti faciunt unam horam. de unaquaque ergo die .iiii. punctis acceptis et .v. unicuique hore distributis quot horis luna in nocte luceat cicius videbis. notandum quod ligna in decrescente luna vel post Iulium et Augustum mensem precisa a vermibus termitibus et carie manebunt illesa.
100. quod partibus luna a sole distet. etatem quamcumque lune quater multiplica huncque numerum ter ducito et quod in summa reperies. tot partibus zodiaci lunam a sole noveris et solem post totidem dies ad eundem locum venturum.
101. in quo signo luna sit. sol cuilibet signo .xxx. diebus inmoratur. vide ergo in quo signo sit et quod dies in eo adhuc moraturus erit tot ex predicta summa eidem signo tribue reliquos qui de eadem summa superfuerint sequentibus signis per .xxx. disperties et cui signo .xxx. defuerint in eo lunam esse noveris.
102. annus Domini. ad inveniendum annum Domini ordines indictionum ab incarnatiane eius qui sunt .lxx. per .xv. multiplica addens .xii. quia .iii. indictiones annum nativitatis Christi precesserant et fiunt .m.c.xx.. his adde indictionem presentis anni et habebis annum Domini.
103. indictiones. ad indictionem inveniendam transactos annos Domini cum .iii. indictionibus que eius nativitatem precesserant per .xv. partire quot remanserint tota est indictio si nichil remanserit quinta decima erit.
104. epactas. ad inveniendas epactas annos Domini per .xviiii. divide quot remanserit per .xi. multiplica. si infra .xxx. fuerit epacta illius anni erit si ultra .xxx. sublatis quod remanet pro epactis habebis. quando natus est Dominus .xi. epacte erant.
105. solaris annus. ad inveniendum solarem annum annis Domini adde .viiii. quia tot anni solaris cicli eius nativitatem precesserant. hanc summam per .xxviii. divide quot remanent totus est. si nichil remanet vicesimus octavus est.
106. concurrentes. ad inveniendas concurrentes annos Domini sume et propter numerum bisexti quartam partem totius numeri eis adice .iiii. regulares adde quia tot concurrentes Christi nativitatem precesserant. hunc totum numerum per .vii. divide et quod supersunt illius anni concurrentes erunt. si nichil .vii. existunt.
107. bissextus. ad inveniendum bisextum annos Domini per .iiii. divide quot remanserint totus annus est a bisexto. si nichil remanserit bisextus erit. similiter solarem ciclum sublato uno per .iiii. divide qui remanet annus a bisexto est.
108. ciclus lunaris. ad inveniendum lune ciclum de annis Domini .ii. sublatis qui eo nato de eodem ciclo restabant .xvii. enim precesserant ceteros per .xviiii. divide qui superfuerint annus lunaris cicli erunt. si nichil remanserit nonus decimus erit. hic proprie est Romanorum sicut decennovenalis Hebreorum. et sicut per istum Pascha ita per illum cognosciturque lunaris ascensio.
109. decennovenalis. ad inveniendum docennovenalis cicli annum annis Domini semper adde .i. quia secundo eius anno natus est Dominus ac per .xviiii. divide. qui remanserit instans annus erit. si nichil remanserit decennovenalis erit.
110. de annis et ciclis mutandis. annos ab initio mundi muta in .xv. kalendis Aprilis quia ibi est primus dies seculi. annos Domini muta in .viii. kalendis Ianuarii. ciclum lunarem in kalendis Ianuarii. ciclum solarem ibidem. ciclum decennovenalem in nova luna Aprilis. concurrentes in kalendis Martii. epactas in kalendis Septembris. indictiones in kalendis Octobris.
111. de clavibus inveniendis. ad claves terminarum inveniendas sume annos decennovenalis cicli et .vii. dies ebdomade qui simul iuncti fiunt .xxvi. et hec est prima clavis. secundo vero anno iunge .xviiii. cum prima clave fiunt .xlv.. tolle .xxx. remanent .xv. et hec est secunda clavis. sic fac per singulos annos usque ad .xviiii. annum. in .xviiii. anno iunge .xviii. propter saltum lune et sic invenies primam. hic autem memor esto ut cum numerus supradictus .xl. exercuit .xxx. recisis remanens est clavis.
112. terminus Paschalis. terminus est Paschalis .xiiii. luna Aprilis et Pascha Hebreorum. ergo post vernale equinoctium ubicumque .xiiii. luna occurrerit ibi absque dubio terminus Paschalis erit et in sequenti dominica nostrum Pascha constabis. si terminus in dominica obvenerit in sequenti dominica Pascha celebrandum erit. hunc terminum per versus none Aprilis sed et ferias eius facillime reperire poteris. termini autem a .xii. kalendis Aprilis usque ad .xiii.kalendas Maii sunt requirendi. quos etiam sic invenire poteris. terminum precedentis anni pone in primo articulo pollicis leve manus et per singulos articulos unguesque digitorum eiusdem manus dies terminorum computa. qui iterum ad primum articulum occurrerit terminus erit. vel aliter. a termino cuiusque anni inchoa et retro usque ad .xii. litteram calcula et habebis terminum sequentis anni si communis est annus. si autem embolismus est in ante computa usque ad .xx. litteram et habebis terminum. verbi gratia. a termino primi anni qui est nonas Aprilis retro numera et in .xii. littera quod est .viii. kalendarum Aprilis terminum secundi anni qui est communis habebis. ab hinc usque in .xx. litteram in antea quod est idus Aprilis computa et terminum tertii anni qui est embolismus habebis. aliter. a radice pollicis inchoa et per singulos articulos .iii. digitorum retro calcula et in .iiii. digito terminum habebis. verbi gratia. primo anno die nonas Aprilis pridie nonas .iii. nonas .iiii. nonas kalendas Aprilis .ii. kalendas .iii. kalendas .iiii. kalendas .v. kalendas .vi. kalendas .vii. kalendas et .viii. kalendas occurrit terminus.
113. de regularibus. regulares eiusdem termini sic invenies. kalendas Aprilis pro prima feria pone et sic usque ad terminum eiusdem anni dies numera. quota feria erit terminus tot erunt regulares. verbi gratia. kalendas Aprilis da dominicam et none Aprilis obvenient quinte ferie. quinque ergo erunt regulares sic in ceteris. porro si terminus est ante kalendas retro calcula si post kalendas in antea computa. retro hoc modo dominica sabbatum feria .vi. et sic per ordinem. in antea autem hoc modo dominica feria .ii. et .iii. et sic per ordinem.
114. terminus septuagesimalis. post .vii. idus Ianuarii ubicumque .x. luna occurrerit terminus septuagesime erit. quem sic reperies. quot diebus terminus Paschalis a kalendis Aprilis sive retro sive in ante abest tot diebus terminus septuagesimalis a .v. kalendis Februarii vel in ante vel retro erit.
115. terminus quadragesimalis. post .viii. idus Martii ubi luna .ii.obvenerit terminus quadragesime erit quem a .xii.kalendis Martii ad instar Pasche distare comperies. bissextili anno septuagesimam a .iiii. kalendis Februarii quadragesimam ab .xi. kalendis Martii require. septuagesima quidem omni bissextili anno quadragesima tunc tantum cum terminus ante bissextum evenerit.
116. terminus rogationum. terminus rogationum est .xx. luna Maii. hunc require a nonis Maii ut supra.
117. terminus pontecostes. terminus pentecostes est .iiii. luna Iunii. hunc vero a .xiii. kalendis Iunii require per omnia ut supra. ad inveniendam feriam terminorum concurrentes presentis anni regularibus iunge si infra .vii. fuerit numerus talis erit feria. si ultra sublatis .vii. quod remanet feria erit.
118. adventum Domini. a .v. kalendis Decembris usque ad .iii. nonas eiusdem ubicumque dominica occurrerit adventum Domini erit.
119. de embolismis. primus embolismus .iiii. nonis Decembris luna prima in .ii.anno decennovenalis cicli. secundus embolismus .iiii. nonis Septembris in .v. anno. tertius embolismus .ii. nonis Martii in .viii. anno. eodem anno in kalendis Maii ita erit luna .c.xxvii. et in kalendis Iulii .xxviiii. epactis intervenientibus. quartus embolismus .iii. nonis Ianuarii in .x. anno. eodem anno erit luna .xxviii. in kalendis Martii epactis intervenientibus nisi sit bissextus. quintus embolismus .iii. nonis Novembris in .xiii. anno. sextus embolismus .iiii. nonis Augusti in .xvi. anno. septimus embolismus .iii. nonis Martii in .xviiii. anno. eodem anno luna erit .xxviii. in kalendis Maii et .iii. in kalendis Augusti contra epactas lune saltu facto in Iulio. quod si .iii. nonis Martii embolismi lunatio neglegitur in .xviiii. anno terminus Paschalis .xv. kalendis Maii illo anno non erit.
120. dies Egiptiaci. dies Egiptiaci ideo dicuntur quia ab Egiptils sunt inventi. et quia Egiptus dicitur tenebre ipsi tenebrosi inde nominantur eo quod incautos ad tenebras mortis perducere affirmantur. per descriptum volubile tempus sic volvitur volubilis mundus. sed nos temporis volubilitatem iam postponamus et ad stabilitatem evi mente tendamus.
explicit liber secundus. incipit liber tertius.
Liber III
1. prima etas. non arbitror infructuosum seriem temporum huic opere inserere quo lector cuncta transacti mundi tempora queat uno intuitu agnoscere.
Sathahel primus archangelus signaculum similitudinis Dei conditus plenus sapientia et perfectus decore in decliciis celestis paradisi non plenam horam mansit atque ob superbiam cum universis sibi consentaneis eternum exilium incidit. Adam primus homo ad imaginem Dei in Hebron formatus in paradiso cum Eva septem horis commoratus ob mandati transgressionem huius mundi exilium subiit in quo .xxx. filios et totidem filias absque Abel et Cain genuit. ipse vero post .dcccc.xxx. annos in lerusalem obiit in loco Calvarie sepultus aliquamdiu requievit deinde in Hebron translatus in terram de qua assumptus est rediit. Abel fllius Ade .xxx. annorum apus Damascum occiditur. Seth frater Abelis vixit .dcccc.xii. annos. Enos vixit .dcccc.xxv. annos. Cainan vixit .dcccc. .x. annos. Malalehel vixit .dcccc.xcv. annos. Iareth vixit .dcccc. lxii. annos. Enoch vixit .ccc. lxv. annos et translatus est in paradisum. hic litteras reperit et quosdam libros conscripsit. huius tempore Adam mortuus est.
Gigantes orti sunt quorum statura erat .xv. aut .xxx. cubitorum.
Matusalam vixit annos .dcccc.lxviiii. Lamech vixit annos .dcc.lxxvii. Cain primus condidit civitatem Enoch in qua ipse primus rex regnavit. post hunc Enoch filius eius. huic successit Gaidat filius illius. at illi Maevia filius eius. huic Matusahel filius ipsius. illi vero successit Lamech. hic in diluvio periit. hic et Cain occidit. Iobel filius Lamech reperit usum tabernaculorum. cuius frater Iobal invenit musicam. illorum frater Iubal invenit artem fabrilem eris et ferri. Soror eorum Noema reperit artem varie texture.
Noe vixit .dcccc.l. annos. huius tempore exstitit diluvium. huius etiam tempore primitus visa est iris et pluvia et hominibus usus carnium concessus.
hec prima etas continet annos iuxta Hebraieam veritatem .m.dc.xlii. iuxta Septuaginta interpretes .II (milia).cc.lxii. generationes decem.
Sem filius Noe est idem qui et Melchisedech vixit .dc.ii. huius tempore divisum est genus humanum in .iii. in liberos in milites in servos. liberi de Sem milites de Iapheth servi de Cham. Arfaxat filius Sem vixit .ccc.xxxviii. annos secundum Septuaginta interpretes .d.lxv. Cainan vixit .cccc.xxxviii. annos. Salem vixit .cccc.xxxiii. annos. hic condidit Salem. ab hoc Samarite et Indi. Heber a quo Hebrei vixit .cccc.lxiiii. annos. huius tempore turris Babel construitur. Phalech vixit .cc.xxxviiii. annos. huius tempore divise sunt lingue in lxxii. huius etiam tempore idolatria exorta est. Reu vixit .cc.xxxviiii. annos. huius tempore regnum Scitharum et Egiptiorum exortum est. Seruch vixit .cc.xxx. annos. huius tempore regnum Assiriorum et Sicioniorum nascitur. Nachor vixit annos .c.xlviii. Thare vixit .ccv. annos. Babilonia conditur. hec secunda etas continet annos a diluvio usque ad Abraham iuxta Hebraicam veritatem .cc.xc.ii. generationes decem iuxta Septuaginta interpretes .d.cccc.lv. vel adiecto Cainan quem Septuaginta et Lucas ponunt m. lxxii. generationes .xi. ab Adam usque ad Ninum sunt anni .III (milia).c.lxxxiiii. qui ab omnibus historicis vel omissi vel ignorati sunt.
2. regnum Assiriorum. Secunda etate apud Babel primus regnavit Nemroth gigas cui successit fliius eius Assur a quo Assirii. huius filius Bel qui et Belus regnavit annis lxv. Belo primum sacrificia facta sunt. huius filius Ninus regnavit annos lii. hic condidit Niniven. huius tempore inventa est magica ars a Zaroastre rege Bactrianorum quem idem Ninus bello victum occidit qui et Sirophanem primum idolatram Egiptiorum subiecit.
tempore Nini natus est Abraham. post Ninum regnavit Semiramis uxor eius .xlii. annos. hec condidit magnam Babiloniam et subiugavit Indiam et Ethiopiam. huic successit filius ipsius Ninias Niniati vero Arrius qui et Herioch. huic successit Xerses. post hunc regnavit Beloch. deinde Armamitres. post hunc Baal qui et Baleus deinde Mamithos exin Saporus post hunc Agatides Aminthas post hunc Lamperes post illum Deneus. deinde Eutropis exin Sardanapallar sub quo defecit regnum Assiriorum quod stetit annis m.c.lxiiii.
3. regnum Scitharum. post divisionem linguarum surrexit regnum Scytharum .lx. annis antequam Assiriorum ubi primus regnavit Tanaus a quo flumen Tanais dicitur.
4. regnum Egiptiorum. in Egipto primus regnavit Pharao a quo Pharos civitas et posteri reges dicti. hic et Zoes ab hoc .xvii. Amasis sub quo venit Ioseph in Egiptum. post hunc regnavit Hebron deinde Amenophis exin Messres sub quo moritur Ioseph. Inde regnavit Misphar post hunc Mutliusus deinde Thidmosis. item Amenophis Horus Acheneres Achoris item Cencres qui submersus est in MareRubro.
5. regnum Archadum. Apud Sicionios id est Archades regnavit primus Egialeus qui et Egelasus. huic successit Archas a quo Archadia inde Tantalus post hunc Europs qui Europam subiugavit unde et Europa dicitur. cuius tempore Effron qui et Enach gigas Ebron condidit postquam .vii. anno condita est Tanais a Tanao in Egipto. Europi successit Telsion deinde Tiriacus cui facta sunt sacrificia. post hunc Leucappus inde Mesappus qui et Cephisos post hunc Eratho inde Plemeus exinde Ortopolis post hunc Marathes. deinde Corax vel Archas deinde Hercules exin Menalion post hunc Parthenopeus post illum Phineus deinde Pallas exin Dutanes deinde Polifidus post hunc Pelasgus a quo Pelasgi. post hunc Zeuxippus quem occidit Alethes rex Gorinthiorum et tunc consumptum est regnum Sicioniorum quod stetit annis .dcccc. deinde sacerdotes populum rexerunt.
6. Tertia etas. Abraham duodecimus a Noe vixit .clxx. annos. huic primo repromissus est Christus et huic primitus data est circumcisio. hic invenit Hebreas litteras hic etiam docuit Chaldeos astronomiam Egyptios geometriam. huius tempore .v. civitates Sodomorum et Gomorreorum cum aliis submerse sunt.
Ysaac vixit .c.xx. annos. huius tempore ortum est regnum Argivorum. Iacob vixit .c.xlvii. annos. huius tempore fuit diluvium .xi. menses in Achaia sub Ogigio rege Thebanorum in quo Cerambus volasse fertur. hoc tempore claruit Minerva in Africa. tempore Iacob mortuus est Sem qui et Melchisedech .cc. annorum. Memphis in Egypto conditur. Ioseph vixit .c.x. annos. huius tempore fuit fames .vii. annis. Caath filius Levi fratris Ioseph vixit .c.xxxiii. annos. Amram filius eius vixit .c.xxxvii. annos. horum tempore oppressi sunt fllii Israel in Egipto. Moyses filius eius vixit .c.xx. annos. huius tempore percussa est Egiptus decem plagis. hic eduxit filios Israhel de Egipto et hic primus legem populo conscripsit. huius tempore extitit diluvium in Thessalia sub Deucalione. tempore etiam Moysi Lacedemon urbs condita est a Cecrope et templum Delficum. Iosue qui et Iesus vixit .c.x.. huius tempore exsiccatus est Iordanis populo Dei et sol stetit spacio .ii. dierum. annorum Augustorum tempora iudicum .dcc.xviii. Caleph successit Iosue qui in morte Iosue erat .c. annorum. huius tempore ficte sunt fabule. hoc tempore claruit Orpheus in musica a Lesbo. hoc etiam Saturnus et Iupiter. Solinus et Varro scribunt. decem Sibille. prima Sibilla Persica claruit. Othoniel filius Caleph iudicavit populum .xl. annis. huius tempore condidit Cadmus Thebas.
7. Primum bellum civile. Aioth iudicavit Israel annos .lxxx. huius tempore fuit bellum inter populum Israel et Beniamin propter uxorem Levite apud Gabaa constupratam et de Israel quidem occisa sunt .XL. (milia) de Beniamin autem .XXV. (milia) .c. viri. Troia construitur. Amfion musicus claruit. Sangar iudicavit populum annos .xl. huius tempore ortum est regnum Laurentium. Barach cum Debbora iudicavit Israel .xl. annis. huius tempore fuit secunda sibilla Lybica. Picus rex in Italia. Gedeon iudicavit filios Israel .xl. annos. huius tempore erat Hercules. Orfeus musicus claret. Abimelech filius Gedeonis regnavit .iii. annis super Israel. huius tempore extitit Theseus. Thola iudicavit Israel annos .xxii.. huius tempore fuit tercia sibilla Delfica. Priamus in Troia. Iair iudicavit Israel .xxii. annos. huius tempore fuit bellum Thebanum Carmentis nimpha. Iepthe iudicavit Israel .vi. annos. huius tempore erant Amazones et Theseus. Abessan iudicavit Israel .vii. annos. huius tempore Booz sumpsit Ruth. hoc etiam tempore claruit sibilla quarta Ericthrea vel Babilonica. Achialon iudicavit Israel .x. annos. huius tempore obsessa est Troia. Labdon iudicavit Israel .viii. annos. huius tempore capta est Troia. ex parte Grecorum occisa sunt .DCCC.LXXVII (milia). ex parte Troianorum .DC.LXXXVI (milia). Eneas in Italia pugnavit cum Turno. Samson iudicavit Israhel .xx. annos. huius tempore regnum Albanorum ortum est. Ascanius Albam condidit. Heli sacerdos iudicavit Israhel .xl. annos. huius tempore claruit sibilla quinta Cumana ad quam venit Eneas. Samuel iudicavit Israel .xii. annos. huius tempore Orestes et Pilades fuerunt. Lacedemonum regnum oritur. Saul primus rex Hebreorum regnavit .xx. annis sive ut Actus Apostolorum testatur .xl. annis. huius tempore occidit David Goliam gigantem.
hec tercia mundi etas continet generationes ab Abraham usque ad David iuxta utramque auctoritatem .xiiii. annos vero .dcccc.xl. a diluvio usque ad David sunt anni .II (milia).c.xvii. ab initio mundi usque ad David .IIII (milia).c.xxiiii.
8. regnum Ydumeorum. Tercia etate primus rex Idumeorum erat Balaac filius Beor post quem Iobab qui et Iob deinde Husan exin alii .v. reges deinde duces. Iob autem erat quintus ab Abraham. Abraham genuit Ysaac Ysaac genuit Esau qui et Edom a quo Idumei. Esau Zara is genuit Iob. Alius Balach filius Sefor erat rex Moab et Madian qui conduxit hariolum Balaam qui et Heliu in libro Iob legitur. Iob .lxxx.viiii. annorum temptatus est et post plagam rex factus vixit .c.xl. annis.
9. regnum Argivorum. Apud Argos primus rex regnavit Inachus .l. annis. cuius filia Ioa Grecia navigans in Ethiopia venit in Egyptum ubi litteras reperit leges dedit iuste imperavit unde Ysis dea dicta eius maritus Osiris. Phoroneus successit Inacho huic Apis qui et Epachus qui postea in Egypto regnans Serapis deus est dictus. post hunc regnavit Argus a quo civitas Argos et a quo Argivi. deinde Horoneus qui primus boves ad aratrum iunxit huic successit Criasus illi Phorbas illi Triophas huic Iasius frater Dardani illi Stelenus huic Danaus qui habuit .l. filias frater eius Egistus totidem filios qui omnes praeter unum a filiabus sunt interfecti. ab hoc Egisto Egiptus est dicta. post Danaum regnavit Abas huic successit filius Acrisius illi Euristeus illi Euchippus at illi Adrastus post quem Theseus Argos destruxit et sic regnum Argivorum defecit.
tertia quoque etate Prometheus rex Caucasi primus docuit philosophiam in oriente. Athlas frater eius Africe docuit astronomiam. Hesperus eorum frater regnavit in Italia et Hisperiam vocavit.
10. regnum Athenarum. Athenas condidit Cecrops qui primus ibi regnavit. hic Egiptum subiugans cum Pharaone submersus est in Mari Rubro. post hunc regnavit Menandes. deinde Amphitrion pater Herculis. exin Erictonius inventor currus. post hunc Pandion pater Prognes et Filomele. deinde Egeus exin Theseus. post hunc Demofon. post illum Mnesteus deinde Melantho exin Codrus qui se pro populo hostibus tradidit. post hunc magistratus populo preferunt.
11. regnum Amazonum sub Gedeon. hac etate Amazones in Asia regnabant. in primis Marpesia et Lampeto que Effesum condiderunt. deinde Sinope exin Antiopa et Yppolite post hanc Orethia post illam Pentesilea. hanc occidit Pirrus apud Troiam.
12. regnum Troianorum sub Othoniel. hac etiam etate Dardanus in Frigia regnavit. huic successit filius Erictonius huic filius Trous a quo Troia. ipsius filius Ilus a quo Ilium ei vero filius Laomedon. illi filius successit Priamus pater Hectoris et Paridis. tunc Greci destruxerunt regnum Frigiarum quod stetit annis .dccc.ii.
13. regnum Thebanorum sub Othoniel. Thebas Cadmus condidit qui primus ibi regnavit et Grecas litteras reperit. huic suceessit Pentheus illi Laius huic Edipus Etheocles et Polinices illis Creon post illum Theseus Thebas destruxit.
14. regnum Cretensium sub Iosue. in Creta regnavit Saturnus post hunc Iupiter deinde Minos exin Idomeneus qui cum aliis Troiam obsedit.
Liber in India. Perseus regnavit in Persida qui occidit Liberum.
15. regnum Micenarum. apud Micenas regnavit Tantalus deinde filius eius Pelops. exin filius huius Atreus post hunc filii Agamennon et Menelaus post hos Orestes filius Agamennonis.
16. regnum Italorum sub Moyse. in Italia regnaverunt hi. Hesperus a quo Hesperia. Oenotrius filius Licaonis. Dardanus. Italus a quo Italia. Sabinus a quo Sabini. Ianus. Saturnus a quo Saturnalia et Latium. Pieus qui auguria reperit. Latinus a quo Latini. Euander cuius mater Carmentis Latinas litteras reperit. post hunc defecit regnum Laurentium.
quarta etate rex David regnavit in Hierusalem .xl. annos. huius tempore claruit Homerus et Kartago conditur. Nathan et Gad prophete. Salomon filius David regnavit annos .xl. hic fecit primum templum in Hierusalem.
17. regnum lerusalem vel Iuda. Roboam filius Salomonis regnavit annos .xvii. huius tempore regnum Israel oritur. Smirna conditur ab Amazonibus. Abia regnavit annis .iii. Samus conditur. Asa regnavit annos .xli. Iosaphat regnavit annos .xxv.. Helias propheta claruit. huius tempore non pluit .iii. annis. hic primus mortuum suscitavit. Ioram regnavit annos .viii. Heliseus propheta claruit. Helias translatus est. Azarias regnavit annum .i. Athalia mater eius regnavit vi. annis. Ioas filius Azarie regnavit annis .xl. Zacharias filius Ioiade lapidatur. Amazias regnavit annis .xxviiii. Ozias regnavit annis .lii. Esaias Osee Amos Iohel Amos Abdias Ionas Micheas prophete claruerunt. huius tempore sibilla sexta claruit. regnum Macedonum oritur. regnum Assiriorum in Medos transfertur quod stetit per annos .ccc.lv. Ioatham regnavit annis .xvi. huius tempore olimpias instituitur a Grecis apus Elidem civitatem. Achaz regnavit annis .xvi. Roma conditur. regnum Romanorum oritur. Israel transfertur. Ezechias regnavit annis .xxviii. Romulus senatum constituit et annum. Manasses regnavit annis .v. Numa .ii. menses adiecit. Amon regnavit annis .ii. Arion citharista claruit. Iosias regnavit annis .xxxi. huius tempore Ninive destruitur a rege Giaxare que stetit a Nino annis .m.cccc.lxx. Sibilla Samia claruit et Ieremias propheta. Ioachaz filius Iosie regnavit menses .iii. Eliachim filius Iosie regnavit annis .xi. Iechonias qui et Ioachim filius Iochaim regnavit menses .iii. Sedechias filius Iosie regnavit annis .xi. huius tempore destructa est Hierusalem a Babiloniis.
post hunc defecit regnum Iuda quod stetit iam per annos .cccc.xlviiii.
hec quarte mundi etas a David usque ad transmigrationem Babilonis colligit annos iuxta Hebraicam veritatem annos .cccc.lxxv. iuxta septuaginta translatores .xii. amplius. Generationes .xiiii. ab initio mundi .IIII (milia).dc.x. annos.
18. regnum Israel. hac etate regnavit in Israel Hieroboam annos .xxii. hunc vicit Abia rex et obiit. Nabath filius eius regnavit annos .ii. hunc occidit Baasa. Baasa regnavit .xxiiii. morbo interiit. Hela filius eius regnavit annis .ii. hunc occidit Zamri servus eius. Zamri regnavit vii. dies. hunc occidit Amri princeps milicie. Amri regnavit .xii. annis in Samaria. hic morbo periit. Achaz fllius eius regnavit annis .xxii. hunc occidit rex Sirie. Ochozias filius Achab regnavit annis .ii. hic cecidit per cancellos et obiit. Ioram frater Ochozie regnavit annis .xii. hunc occidit Hieu servus Achab. Hieu regnavit annis .xxviii. morbo interiit. Ioachaz filius eius regnavit annis .xvii. morbo interiit. Ioas filius huius regnavit annis .xvi. morbo periit. Ieroboam filius istius regnavit annis .xli. similiter. Zacharias fliius huius regnavit mensibus .vi. hunc occidit Sellum. Sellum regnavit mensem .i. hunc occidit Manthen. Manthen regnavit annis .x. morbo obiit. Faceia fllius eius regnavit annis .ii. hunc occidit Phacee dux eius. Phacee regnavit .xx. annis hunc occidit Osee. Osee regnavit annis .viiii. hunc Salmanassar rex cum omni populo transtulit in Assirios et sic defecit regnum Israel quod stetit per annos ccc.l. in hac captivitate fuit Tobias.
19. regnum Macedonum sub Ozia. in Macedonia regnavit primum Karanus annis .xxviii. cui successit Perdica. tunc Alexander deinde Archelaus fllius Perdice illi Aminthas huic Philippus illi Alexander Magnus huic Philippus frater Alexandri illi Cassander.
stetitque regnum Macedonum vel Grecorum per annos .dcc. usque ad tempora Ptolomei Philometoris et tunc defecit.
20. regnum Albanorum sub Samsone. apud Albam regnavit Eneas annis iii. hic Lavinium conditit et fulmine periit. Ascanius qui et Iulius filius Enee regnavit .xxxviii. annis. hic Albam condidit et Iulium filium genuit a quo Iulia gens. Silvius Postumus frater Ascanii regnavit annis .xxxviiii. ab hoc omnes reges Albe Silvii dicti sunt. Eneas Silvius regnavit annis .xxxi. Latinus Silvius regnavit annis .l. Alba Silvius regnavit annis .xxxviiii. ab hoc Albani reges. Egiptus vel Atis Silvius regnavit annis .xxiiii. Capis Silvius regnavit annis .xxviii. hic Capuam condidit. Carpentus Silvius regnavit annis .xiii. Tiberinus Silvius regnavit annis .viiii.. ab hoc fluvius Tiberis dicitur quia in eo exstinctus est qui antea Albula dicebatur. Agrippa Silvius regnavit annis .xl. Aremulus Silvius regnavit annis .xviiii. hic fulmine interiit. Aventinus Silvius regnavit annis .xxxviii. ab hoc Aventinus mons dicitur. Procas Silvius regnavit annis .xxiii. Amulius Silvius regnavit annis .xliii. huius frater erat Numitor cuius Rhea filia Remum et Romulum genuit. qui occiso Amulio Numitorem in regnum statuit sub quo defecit regnum Albanorum quod iam stetit per annos .ccccl.
21. regnum Romanorum. Romulus condidit Romam et primus regnavit in ea annis .xxxvii. hic fulmine interiit. Numa Pompilius regnavit annis .xli. hic invenit hidromantiam et primus sacra instituit morbo periit. Tullus Hostilius regnavit annis .xxxii. hic etiam fulmine interiit. Ancus Marcius regnavit annis .xxxiii. hic Ostiam condidit morbo periit. Tarquinius Priscus regnavit annis .xxxvii.. hic circum et ludos Rome constituit. hunc filii Anci occiderunt. Servilius Tullius regnavit annis .xxxiiii.. hic a Tarquinio occiditur. Tarquinius Superbus regnavit annis .xxv. hic regno expellitur et consules creantur.
fuerunt reges per annos ccxliii.
22. regnum Babiloniorum. quinta etas. quinta etate apud Babylonios regnavit Nabuchodonosor .xliiii. annis. Sibilla septima Cumana claruit et Ezechiel. Evilmerodach filius Nabuchodonosor regnavit annis .xviii. Daniel et iii. pueri claruerunt. Egesar huius filius regnavit annis .xl. septem sapientes claruerunt. Zabosodach regnavit mensibus .viiii. Abacuc propheta. Baltasar regnavit annis .xvii. hunc Cirus occidit et Babilonem destruxit.
23. regnum Persarum. Cirus Persarum primus regnavit cum Dario annis .xxx. hic laxavit captivitatem. hunc regina Amazonum occidit. Sibilla viii. claruit. Cambises qui et Nabuchodonosor filius Ciri regnavit annis .viii. huius tempore fuit Iudith. hic condidit Babilonem in Egipto. Smerdes magus regnavit mensibus vii. Phitagoras claruit philosophus. Darius regnavit annis .xxxvi. Aggeus et Zacharias et Malchias claruere. Xerses filius eius regnavit annis .xx. Sibilla .viiii. Frigia claruit. Arthabanus regnavit menses .vii. Herodotus claruit. Artaxerses regnavit annis .xl. Yppocras medicus claruit et Esdras. Xerses filius eius regnavit ii. menses. Socrates claruit. Sogdianus regnavit menses .viii. Democritus claruit. Darius filius Artaxersis regnavit annis .xviiii. Plato claruit. Artaxerses filius Darii regnavit annis .xl. Hester claruit. Sibilla .x. Tiburtina. Artaxerses qui et Oclius regnavit annis .xxvi. Aristoteles claruit. Arses qui et Xerses regnavit annis .iiii. Zeno stoicus claruit. Darius ultimus Persarum regnavit annis .vi. hunc occidit Alexander.
sub hoc regnum Persarum defecit quod stetit per annos .cc.xxxiii.
24. regnum Alexandrie. Alexander Magnus Alexandriam condidit et .xii. annis regnavit. hic Tirum destruxit veneno periit. Phtolomeus qui et Sother vel Lagides regnavit in Alexandria annis .xl. ab hoc Ptolomei vel Lagide dicti sunt morbo obiit. Ptolomeus Philadelfus alterius filius regnavit annis .xxxviii. Septuaginta interpretes claruerunt hic Philadelfiam condidit. Ptholomeus Euergetes frater Philadelfi regnavit annis .xxvi. Ihesus filius Sirach claruit. Ptholomeus Philopator frater Euergetis annis .xvii. Ptholomeus Epiphanes regnavit annis .xxiiii. Ptholomeus Philometor regnavit annis .xxxv. Ptholomeus Euergetes frater superioris regnavit annis .xxviiii. Ptholomeus Phiscon qui et Sother regnavit annis .xviii. hic pulsus est regno quia filium fratris occidit. Ptholomeus Alexander frater Sotheris regnavit annis .x. et hic regno pellitur quia matrem occidit. Ptholomeus Phiscon qui et supra regnavit secundo viii. annis. Ptholomeus Dionisius regnavit annis .xxx.. hic sororem Cleopatra habuit. hic Pompeium occidit naufragio periit. Cleopatra soror et uxor Ptholomei regnavit annis .xxii. hec a serpente interiit.
et sic regnum Ptolomeorum vel Lagidum defecit quod per annos .cc.xcv. stetit.
25. regnum Syrie. in Siria regnavit Seleucus post Alexandrum Magnum. hic condidit Seleuciam. hunc Ptholorneus Lagides occidit. Antiochus filius eius regnavit post eum. hic condidit Antiochiam morbo obiit. Antiochus Theos filius alterius post hunc regnavit similiter obiit. Seleucus Callinicus cum fratre Antiocho filii superioris post hunc regnaverunt. hunc Ptolomeus Euergetes occidit. hic filiam habuit fulmine interiit. Antiochus Magnus cum fratre Seleuco Ceraunio filii Seleuci deinde regnavere. Seleucus Eupator filius Antiochi Magni post patrem regnavit. hic veneno occiditur a ducibus. Antiochus Epiphanes frater Seleuci post hunc regnavit. sub hoc Machabeorum bella. hic magno tormento doloris obiit. Antiochus Eupator filius Antiochi post patrem regnavit. hunc occidit Demetrius filius Seleuci. Demetrius Seleuci deinde regnavit hunc occidit Alexander filius Antiochi. Alexander filius Antiochi post hunc regnavit. hunc Ptolomeus Filometor occidit. Demetrius filius Demetrii post illum regnavit. hunc occidit Tiridates rex. Antiochus filius Alexander post hunc regnavit. hunc occidit Trifon. Alexander filius Antiochi post illum regnavit. hunc occidit Diodothus dux. Antiochus pius filius Demetrii post hunc regnavit. hic in Parthia occiditur. Antiochus Spondius filius Antiochi post illum regnavit. hic de regno fugatur. Demetrius Macero frater Antiochi post hunc regnavit. hunc Alexander rex Iudeorum occidit. Antiochus qui et Dionisius frater Demetrii regnavit. hunc rex Arabum occidit. post hunc defecit regnum Sirie quod stetit per annos .cc.lxx.
26. De consulibus et dictatoribus. Romani post reges habuerunt consules quorum precipuos hic annotabimus.
anno urbis condite .ccxliiii. primi consules Brutus et Tarquinius. hi cum Porsenna rege bellum gesserunt. anno urbis condite .ccxlviii. Valerius et Posthumius consules. Sabinos et Auruncos vicerunt. anno urbis condite .ccli. dictator creatur Largius. hic praefuit consulibus consules Posthumius et Communius. anno urbis condite .ccliii. Postumius dictator consules Brutus et Vetusius. hi cum Tarquinio Superbo pugnavere. anno urbis condite cclviii. Valerius dictator consules Appius et Servilius. hi cum Volcis et equis pugnaverunt. anno urbis condite cclxii.Cincinnatus ab aratro sumptus consul efficitur. hic urbem ab hostibus liberat. consules Minutius et Sempronius. anno urbis condite cclxv. Cassius et Proculus consules. seditio gravis inter senatores et plebem. anno urbis condite .cclxxi. Fabius et Mamilius consules. hi cum Veientibus pugnarent. anno urbis condite cclxxxiii. Emilius et Quintius consules. hi lustrum instituerunt. anno urbis condite .cclxxxxii. Volumnius et Publicola consules. hi cum exulibus et servis ingens bellum habuere. anno urbis condite cccii. decemviri pro consulibus creantur. hi leges Romanis statuerunt. anno urbis condite .cccxii. tribuni militum pro consulibus creantur. anno urbis condite cccxvi. iterum dictator creatur Mamertius et consules Greganius et Sergius. hi maximum bellum egerunt cum Faliscis et Fidenis. anno urbis condite .cccxxii. Aurelius dictator Iulius et Mento consules. hi cum Volcis et Equis ingens bellum habuerunt. anno urbis condite .cccxxvii. Emilius dictator et .iiii. tribuni pro consulibus constituti. ab his Vegentes septies victi. anno urbis condite cccxxxvi. Cornelius dictator Fabius et Gossus consules. hi cum Volcis et Equis pugnavere. anno urbis condite .cccxlvii. Camillus ab agro dictator tribuni pro consulibus. hi Etruscos vicerunt. anno urbis condite ccclxii. tres Fabii tribuni militum pro consulibus creati. hi cum Gallis pugnaverunt sed Romani victi sunt. anno urbis condite cccxcviii. Sulpicius dictator Pompilius et Manilius consules. hi Gallos vicerunt. anno urbis condite .ccccviiii. Valerius et Cornelius consules. hi Samnitas gravi bello vicerunt. anno urbis condite .ccccxii. Torquatus et Decius consules. hi cum Alexandro rege Epiri pugnavere et occiduntur. anno urbis condite .cccclxvii. Fabricius et Curius consules. hi cum Pirro rege Epiri pugnaverunt et occiduntur. anno urbis condite .cccclxxv. Genutius consul Afros et Tarentinos vicit. anno urbis condite .cccclxxvii. Sempronius consul Picentes vicit. anno urbis condite .cccclxxxiii. Claudius et Fabius consules. hi Siculos et Penos vicerunt.
Cornelius et Duillius consules cum Hannibale seniore Kartaginensium imperatore pugnavere et occiduntur. Scipio et Florus consules cum Hannone Kartaginensium pugnavere et occiduntur. Regulus et Manlius consules cum Amilcare Penorum imperatore pugnaverunt et occiduntur. Paulus et Fulvins consules cum Kartaginensibus navali prelio pugnaverunt et occiduntur. Metellus et Furius consules cum Hasdrubale Kartaginensium imperatore pugnavere et occiduntur. Atilius et Mallius consules ab Hannibale filio Amulcaris imperatore victi sunt. Scipio et Sempronius consules ab eodem victi sunt. Emilius et Varro consules cum omni exercitu ab eodem occisi sunt. Scipio qui postea Africanus Magonem ducem fratrem Hannibalis vicit et cepit. Levinus alter consul Hannonem ducem Affrorum cepit. Scevola consul. Graccus pretor occiditur. Marcellus consul Hannibalem prelio vicit. Cato Censorius consul Hispaniam vicit. Fabius consul Kartalonem ducem Hannibalis cum omni exercitu delevit. Drusus et Flaminius consules Hasdrubalem fratrem Hannibalis cum omni exercitu occiderunt. Lelius consul Syphacem regem vicit. alter consul Scipio Hannibalem et omnem populum Kartaginensium vicit et Terentium abduxit. Licinius et Cassius consules Macedones maximo praelio vicerunt. Censorinus et Mansius consules cum Scipione deleverunt Kartaginem omni populo occiso que stetit .dcc. annos. Metellus et Marius consules Iugurtham regem variis preliis vicerunt. Manilius et Scipio consules Cimbros et Teutones maximo prelio vicerunt. Sylla consul Mitridatem regem multis preliis vicit. Cinna consul senatum occidit et ipse occiditur. Tullius et Antonius consules Catilinam cum suis deleverunt. Pompeius dictator et consul in oriente cum .xxii. regibus pugnavit et vicit. Crassus dictator et consule Parthiam vicit et ibi occiditur. Iulius Cesar dictator et consul Galliam vicit. Pompeium consulem cum omni populo orientis devicit a senatu occiditur. ab hoc Cesares sunt dicti. Lepidus dictator et consul Africam et Siciliam devicit. Antonius dictator et consul Egiptum devicit et Iudeam. Octavianus dictator et consul qui postea Augustus Antonium cum Cleopatra maximo prelio vicit et totum orbem pacificavit.
post hunc consules destiterunt qui per .cccclxxiiii. annos fuerunt hisque Augusti vel Cesares successerunt.
27. De sacerdotibus Iudeorum. hi sacerdotes praefuerunt populo Dei sub lege usque ad Christum Aaron Eleazar Finees Abisue Bocci Ozi Zaraias Maraioth Amarias Achitob Sadoch Achimaas Azarias Iohanna Asachaias Amarias Achitob Sadoch Mosolis Helchias Azarias Saraias Iosedech Ihesus Ioachim Eliasib Ioaida Ionathas Iaddus Onias Simon Eleazarus Manasses Simon Iason Menelaus Lisimachus Iudas Ioanthas Simon Iohannes Aristobolus Alexander Hircanus Aristobolus Antigonus.
hic ab Antonio Romano consule occiditur et Herodes Idumeus rex constituitur qui regnavit .xxxvi. annis.
sicque defecerunt sacerdotes de stirpe Aaron qui prefuerunt ab Aaron usque ad Christum annis .m.dc.vii. quinta etas a captivitate Babilonis usque ad Christum continet generationes .xiiii. annos .d.lxxxvii. ab exordio mundi usque ad Christum secundum Hebraicam veritatem sunt anni .IIII (milia).d.cc.lxiii. secundum septuaginta interpretes .V (milia).cc.xxviii.
Iulius Cesar primus monarchos .v. annis regnavit. hic bissextum immo ciclum magnum cornposuit.
28. de Augustis. sexta etate regnavit Augustus Cesar .lvi. annos et menses vi. huius tempore Christus nascitur. Iohannes Baptista claruit et Virgilius et Oratius et Ovidius poete. Colonia ab Agrippa rege conditur. Augusta a Druso rege privigno Augusti conditur. Tiberius privignus Augusti .xxxiii. annis. huius tempore Iohannes decollatur. Christus crucifigitur. Caius Caligula .iii. annis et menses .x. Matheus evangelium scribit. Philo claruit. Claudius .xiii. annis menses .viii. Marcus evangelium scribit.
29. prima persecutio. Nero regnavit .xiii. annis menses .viiii. Lucas evangelium scribit. Iacobus apostolus a Iudeis lapidatur. Petrus crucifigitur. Paulus decollatur. Lucanus claruit. Galba et Piso .vii. menses hoc occidit Ottho. Ottho .iii. menses hic seipsum occidit. Vitellus .vili. menses hunc occidit Vespasianus. Vespasianus annis .viiii. Hierusalem a Romanis destruitur que stetit annis .m.lxxxviiii.
30. secunda persecutio. Titus ii. annos menses .ii. morbo obiit. Iosephus claruit. Domitianus frater Titi .xv. annos .v. menses. hic a suis confossus est. Stacius claruit. Nerva unum annum menses .iii. Iohannes Evangelium scribit.
31. tertia persecutio. Traianus .xix. annos menses .vi. et dimidium. Iohannes apostolus obiit. Helius Adrianus .xxi. annos. hic Hierusalem reedificavit et Heliam nominavit. Aquila interpres claret.
32. quarta persecutio. Antoninus Pius cum filiis Aurelio et Lucio .xxii. annos menses .iii. Marcus Antoninus Verus cum fratre Lucio Aurelio Commodo annis .xviiii. mense .i. Lucius Antoninus Commodus .xiii. annis. Theodotion interpres claruit. Helius pertinax menses .vi. hic a milite Iuliano in palatio occiditur. Theophilus ciclum pascalem scribit.
33. quinta persecutio. Iulianus vii. menses regnavit a Severo occiditur. Severus Pertinax .xvii. annis. Albinus imperator occiditur. Narcissus episcopus claruit. Antoninus Caracalla vii. annis. ab hoste occiditur. quinta edicio. Macrinus .i. annum. hic a militibus occiditur. Marcus Aurelius Antoninus .iiii. annis a militibus occiditur. sexta edicio invenitur. Aurelius Alexander .xiiii. annis a militibus occiditur. Origenes claruit.
34. sexta persecutio. Maximianus .iii. annis. hic a Pupieno occiditur. qui et ipse regnum usurpans occiditur. Gordianus .vii. annis a suis ociditur. Philippus cum Philippo filio .vii. annis. hic Christianus per Originem efficitur ambos Decius occidit.
35. septima persecutio. Decius .i. annum menses .viii. a diabolo occiditur. Antonius claruit. Gallus cum Volusiano filio .ii. annos menses .iiii. Emilius .iii. menses regnavit et occiditur.
36. octava persecutio. Valerianus cum filio Gallieno .xv. annis. alter a Parthis capitur et cecatur alter a militibus occiditur. sub hoc Gallieno vii. tiranni regnaverunt. Genus apud Mirsam occiditur. Postumius .x. annis in Gallia regnans occiditur. Emilianus Mogoncie occiditur. Marius ibidem interficitur. Victorinus a Gallis cecatur et occiditur. Tetricus a militibus occiditur. Odnatus in Siria ab uxore occiditur.
37. nona persecutio. Claudius .i. annum menses .viiii. Quintillus frater eius .xvii. dies regnavit et occiditur. Aurelianus annis .v. menses .vi. a suis occiditur. Tacitus menses .vi. hic apud Pontum occiditur. Florianus regnavit .ii. menses et dimidium in Tharso occiditur. Probus annis vi. menses .iiii. a militibus occiditur. Ipse .iii. tirannos occidit Saturnum Proculum Bonosum Carus cum filiis Carino et Numeriano annis .ii.
38. decima persecutio. Dioclecianus cum Herculio Maximiano .xx. annis. alter regno pellitur. alter occiditur. Constantius cum Galerio Maximino .xvi. annis. Carausius vii. annis regnavit. ab Allecto occiditur. Allectus iii. menses regnavit. hunc prefectus suus occidit. Achilleus imperator in Egipto occiditur. Maximinus et Severus .iiii. annis.
Constantinus Constancii filius ex concubina Helena .xxx. annis menses .x. hic a Silvestro baptizatur et ab hoc Nicena sinodus congregatur. Constantinopolis conditur. Maxentius et Licinius .x. ambo a Constantino occiduntur. Crispus et Constantinus Constantini filius et Licinius Licinii filius Cesares a Constantino occiduntur. Dalmatius imperator a militibus occiditur. Constantius cum Constantino et Constante fratribus .xxiiii. annos menses .v. et dimidium. sub Constantio fuerunt .vii. tiranni. Magnentius qui se ipsum occidit. Decentius frater eius qui laqueo vitam finivit. Gallus quem ipsa Constantius occidit. Silvanus quem etiam occidit. Veterion qui imperium deposuit. Nepotianus quem Magnentii duces occiderunt. Iulianus qui post fit Augustus. Iulianus annis .ii. menses .viii. hic idolatra efficitur et a Mercurio martire occiditur. Iovinianus menses .viii. morbo obiit. Athanasius claruit. Valentinianus cum Valente fratre annis .xi. Procopius tirannus occiditur. Martinus et Ambrosius claruerunt. Gratianus cum Valentiniano fratre annis .vi. hic a Maximo tiranno interficitur. Valentinus regno pellitur. Valens cum Gratiano et Valentiniano fratris filius annis .iiii. Firmius tirannus occiditur. Ieronimus claruit. Theodosius et Valentinianus qui et supra annis .xi. Laqueo suspenduntur. Maximus et Victor filii eius imperatores occiduntur. Eugenius tirannus occiditur. Archadius filius Theodosii annos .xiii. obiit. Iohannes Crisistomus Augustinus claruere. Honorius frater Archadii cum Theodosio filio fratris anno .xv. obiit.
Halaricus rex Romam devastat que stetit annis .m.c.lxiiii. sub Honorio fuerunt hi vii. tiranni. Eucherius quem Hononus occidit. Constantinus. hunc Constantius comes occidit. Constans filius Constantini. hunc Gerontius occidit. Maximus. hic exilitim subiit. Iovinus qui mox occiditur. Athalus huic manus ab Honorio abscinditur. Heraclianus. hic a militibus occiditur.
Theodosius filius Archadii qui et minor .xxvi. annis obiit. Augustinus obiit. Gildo tirannus occiditur. Valentinianus filius Constantii annis .xii. Attala rex Hunorum. Marcianus et Valentinianus annis .vii. Angli Britanniam invadunt. Leo annis .xvii. obiit. Victorius ciclum pascalem scribit. Zenon annis .xvii. obiit. Theodoricus rex Gothorum. Anastasius annis .xxviii. Fulgentius episcopus claruit. Iustinus senior annis .viii. obiit. Benedictus et Boetius claruerunt. Iustinianus nepos Iustini annis .xxxviii. Totila rex occiditur. Tiberius Constantinus annis .vii. Longobardi Italiam invadunt. Mauritius annis .xxi. Gregorius papa claruit. Focas annis .vii. Anglia convertitur. Heraclius annis .xxvi.. crux exaltatur. Heraclonas annis .ii. Ysidorus episcopus claruit. Constantinus filius Heraclone menses .vi. Constantinus filius superioris annis .xxviii. Constantinus filius illius annis .xvii.. Sinodus VI Constantinopli. Iustinianus filius Constantini annis .x.. hic regno pellitur. Leo annis .iii. hunc occidit Iustinus. Cudbertus episcopus claruit. Tiberius annis .vii. hunc Iustinus in custodia perdidit. Beda monachus claruit in Anglia. Iustinianus secundo cum Tiberio filio annis .vi. hic a Philippico occiditur. Pipinus rex Francorum. Philippicus annum .i. menses .vi. hic ab Anastasio excecatur. Anastasius annis .vi. hic a Theodosio captus presbiter ordinatur. Theodosius annum .i. hic katholicus obiit. Leo annis .viii. hereticus obiit. Constantinus filius Leonis annis .xxxv. hereticus obiit. Leo fllius Constantini annis .v. Constantinus filius Leonis cum matre Herene annis .xviiii. Karolus Magnus annis .xlvii.
Brema construitur. Danis convertitur a Willibaldo episcopo. Ludiwicus filius eius annis .xxvii. Ansgarius episcopus Suedos convertit. Lotharius filius eius annis .xvii. Rabanus episcopus claruit. Ludiwicus filius Lotharii cum fratribus Lothario Karolo et Pipino annis .xxxvi. Karolus filius Ludiwici cum fratribus Karlomanno et Ludiwico annis .xi. Arnoldus filius Karlomanni annis .xii. Ludiwicus filius Arnoldi annis .xii. Chunradus filius Chunradi principis .vii. Heinricus comes regnavit annis .xviii. Uodalricus episcopus claruit.
Otto magnus Heinrici fllius annis .xxxviii. Parthenopolis construitur. Otto filius eius annis .viiii. Otto superioris filius annis .xviii. Nodker abbas claruit. Heinricus dux Bawarie annis .xxiii. menses .v. Babinberc construitur. Ruzi Polani et Ungari facti sunt Christiani. Cuonradus annis .xv. Spira conditur. Heinricus pius filius Cuonradi annis .xvii. Heinricus filius eius annis .xlviiii. Ruodolfus Herimannus Cuonradus tiranni occiduntur. Heinricus filius superioris .xvii. annis regnavit. Lotharius annis .xii. ebdomadibus .xii.diebus .xii. Cuonradus tirannizabat. isdem de hinc secundum agit annum indictione secunda.
reliquium sexte etatis soli Deo patet.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://12koerbe.de/arche/imago.htm |
|
 |