LIBER PRIMVS
1.1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentis? 'o fortunati mercatores' gravis annis miles ait, multo iam fractus membra labore; 5 contra mercator navim iactantibus Austris: 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae momento cita mors venit aut victoria laeta.' agricolam laudat iuris legumque peritus, sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; 10 ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, solos felicis viventis clamat in urbe. cetera de genere hoc-adeo sunt multa-loquacem delassare valent Fabium. ne te morer, audi, quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat 15 'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, vos hinc mutatis discedite partibus. eia, quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas 20 iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram: quamquam ridentem dicere verum quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 25 doctores, elementa velint ut discere prima: sed tamen amoto quaeramus seria ludo: ille gravem duro terram qui vertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne audaces mare qui currunt, hac mente laborem 30 sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut parvola-nam exemplo est-magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit acervo quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 35 quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. 40 quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra? quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? milia frumenti tua triverit area centum: 45 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit. vel dic quid referat intra naturae finis viventi, iugera centum an 50 mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem 55 quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit, plenior ut siquos delectet copia iusto, cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 60 at bona pars hominum decepta cupidine falso 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis': quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis sordidus ac dives, populi contemnere voces 65 sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina-quid rides? mutato nomine de te fabula narratur: congestis undique saccis 70 indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis. 75 an vigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, servos, ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. at si condoluit temptatum frigore corpus 80 aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? non uxor salvum te volt, non filius; omnes vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. 85 miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet, quem non merearis, amorem? an si cognatos, nullo natura labore quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, infelix operam perdas, ut siquis asellum 90 in campo doceat parentem currere frenis? denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, pauperiem metuas minus et finire laborem incipias, parto quod avebas, ne facias quod Ummidius quidam; non longa est fabula: dives 95 ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam servo melius vestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria victus opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 100 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum frontibus adversis conponere: non ego avarum cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, se probet ac potius laudet diversa sequentis, quodque aliena capella gerat distentius uber, 110 tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. sic festinanti semper locupletior obstat, ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, instat equis auriga suos vincentibus, illum 115 praeteritum temnens extremos inter euntem. inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum dicat et exacto contentus tempore vita cedat uti conviva satur, reperire queamus. iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi 120 conpilasse putes, verbum non amplius addam.
1.2 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, 5 frigus quo duramque famem propellere possit. hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, 10 respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis [dives agris, dives positis in fenore nummis]: quinas hic capiti mercedes exsecat atque quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; 15 nomina sectatur modo sumpta veste virili sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis, quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 20 fabula quem miserum gnato vixisse fugato inducit, non se peius cruciaverit atque hic. siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui 25 inguen ad obscaenum subductis usque; facetus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas quarum subsuta talos tegat instita veste, contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 30 quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte virtute esto' inquit sententia dia Catonis; 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, huc iuvenes aequom est descendere, non alienas permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit 35 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. audire est operae pretium, procedere recte qui moechis non voltis, ut omni parte laborent utque illis multo corrupta dolore voluptas atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. 40 hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc perminxerunt calones; quin etiam illud accidit, ut cuidam testis caudamque salacem 45 demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. tutior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum dico: Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, qua res, qua ratio suaderet quaque modeste 50 munifico esse licet, vellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset nec sibi damno dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango', ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, 55 qui patrium mimae donat fundumque laremque, 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde personam satis est, non illud, quidquid ubique 60 officit, evitare? bonam deperdere famam, rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- est in matrona, ancilla peccesne togata? Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno nomine deceptus, poenas dedit usque superque 65 quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus. huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te magno prognatum deposco consule cunnum 70 velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' quid responderet? 'magno patre nata puella est.' at quanto meliora monet pugnantiaque istis dives opis natura suae, tu si modo recte dispensare velis ac non fugienda petendis 75 inmiscere. tuo vitio rerumne labores, nil referre putas? quare, ne paeniteat te, desine matronas sectarier, unde laboris plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos 80 sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus rectius, atque etiam melius persaepe togatae. adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. 85 regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei 90 contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. matronae praeter faciem nil cernere possis, cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. 95 si interdicta petes, vallo circumdata-nam te hoc facit insanum-, multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. 100 altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; metiri possis oculo latus. an tibi mavis insidias fieri pretiumque avellier ante quam mercem ostendi? leporem venator ut alta 105 in nive sectetur, positum sic tangere nolit, cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam transvolat in medio posita et fugientia captat.' hiscine versiculis speras tibi posse dolores atque aestus curasque gravis e pectore pelli? 110 nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 115 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem continuo fiat. malis tentigine rumpi? non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir' 120 Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa nec magis alba velit quam dat natura videri. haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, 125 Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, ianua frangatur, latret canis, undique magno pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto desiliat mulier, miseram se conscia clamet, 130 cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. discincta tunica fugiendum est et pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama. deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.
1.3 Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant. Sardus habebat ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, si peteret per amicitiam patris atque suam, non 5 quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 10 Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses 15 huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora. 20 Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, 25 cur in amicorum vitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum; rideri possit eo quod 30 rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim 35 natura aut etiam consuetudo mala; namque neglectis urenda filix innascitur agris. illuc praevertamur, amatorem quod amicae turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. 40 vellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen virtus posuisset honestum. ac pater ut gnati, sic nos debemus amici siquod sit vitium non fastidire. strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvos 45 sicui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum balbutit scaurum pravis fultum male talis. parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus et iactantior hic paulo est: concinnus amicis 50 postulat ut videatur; at est truculentior atque plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; caldior est: acris inter numeretur. opinor, haec res et iungit iunctos et servat amicos. at nos virtutes ipsas invertimus atque 55 sincerum furimus vas incrustare. probus quis nobiscum vivit, multum demissus homo: illi tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis insidias nullique malo latus obdit apertum, cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris 60 invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano ac non incauto fictum astutumque vocamus. simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus, 65 communi sensu plane caret' inquimus. eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, 70 si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est peccatis veniam poscentem reddere rursus. 75 denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? siquis eum servum, patinam qui tollere iussus 80 semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque maius peccatum est: paulum deliquit amicus, quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus 85 odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit. conminxit lectum potus mensave catillum 90 Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? 95 quis paria esse fere placuit peccata, laborant, cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 100 unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, 105 ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, quos venerem incertam rapientis more ferarum viribus editior caedebat ut in grege taurus. 110 iura inventa metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque velis evolvere mundi. nec natura potest iusto secernere iniquum, dividit ut bona diversis, fugienda petendis, nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, 115 qui teneros caules alieni fregerit horti et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello. nam ut ferula caedas meritum maiora subire 120 verbera, non vereor, cum dicas esse paris res furta latrociniis et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines. si dives, qui sapiens est, et sutor bonus et solus formosus et est rex, 125 cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui? 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni 130 abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi barbam lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, urgeris turba circum te stante miserque 135 rumperis et latras, magnorum maxime regum. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces gnoscent, siquid peccaro stultus, amici 140i inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
1.4 Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant. 5 hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 10 cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis, accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, 15 custodes; videamus, uter plus scribere possit.' di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; at tu conclusas hircinis follibus auras usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, 20 ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris culpari dignos. quemvis media elige turba: 25 aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo vespertina tepet regio, quin per mala praeceps 30 fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. omnes hi metuunt versus, odere poetas. 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico 35 et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem. idcirco quidam comoedia necne poema 45 esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, 50 ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem 55 quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis, non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra 60 belli ferratos postis portasque refregit', invenias etiam disiecti membra poetae. hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer 65 ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene siquis et vivat puris manibus, contemnat utrumque. ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? 70 nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: 75 suave locus voci resonat conclusus. inanis hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes' inquit 'et hoc studio pravus facis.' unde petitum hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 85 saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber: hic tibi comis et urbanus liberque videtur 90 infesto nigris: ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, lividus et mordax videor tibi? mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 95 'me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est causaque mea permulta rogatus fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe; sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est 100 aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud vere, promitto. liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, 105 ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 'nonne vides, Albi ut male vivat filius utque Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem 110 perdere quis velit.' a turpi meretricis amore cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.' ne sequerer moechas, concessa cum venere uti possem: 'deprensi non bella est fama Treboni' aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu 115 sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum; simul ac duraverit aetas membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me 120 formabat puerum dictis et, sive iubebat ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' unum ex iudicibus selectis obiciebat, sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu necne sit, addubites, flagret rumore malo cum 125 hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 130 ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est; hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis 135 occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum conpressis agito labris; ubi quid datur oti, inludo chartis. hoc est mediocribus illis ex vitiis unum; cui si concedere nolis, 140 multa poetarum veniat manus, auxilio quae sit mihi-nam multo plures sumus-, ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
1.5 Egressum magna me accepit Aricia Roma hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi differtum nautis cauponibus atque malignis. hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos 5 praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri indico bellum, cenantis haud animo aequo exspectans comites. iam nox inducere terris umbras et caelo diffundere signa parabat: 10 tum pueri nautis, pueris convicia nautae ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe, iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora. mali culices ranaeque palustres avertunt somnos; absentem cantat amicam 15 multa prolutus vappa nauta atque viator certatim; tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus. iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem 20 sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. milia tum pransi tria repimus atque subimus 25 inpositum saxis late candentibus Anxur. huc venturus erat Maecenas optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque legati, aversos soliti conponere amicos. hic oculis ego nigra meis collyria lippus 30 inlinere. interea Maecenas advenit atque Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. Fundos Aufidio Lusco praetore libenter linquimus, insani ridentes praemia scribae, 35 praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. postera lux oritur multo gratissima; namque Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque 40 occurrunt, animae, qualis neque candidiores terra tulit neque quis me sit devinctior alter. o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. nil ego contulerim iucundo sanus amico. proxima Campano ponti quae villula, tectum 45 praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; namque pila lippis inimicum et ludere crudis. hinc nos Coccei recipit plenissima villa, 50 quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, Musa, velim memores et quo patre natus uterque contulerit litis. Messi clarum genus Osci; Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti ad pugnam venere. prior Sarmentus 'equi te 55esse feri similem dico.' ridemus, et ipse Messius 'accipio,' caput et movet. 'o tua cornu ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix 60 saetosam laevi frontem turpaverat oris. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam 65 ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, nilo deterius dominae ius esse; rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. prorsus iucunde cenam producimus illam. 70 tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Volcano summum properabat lambere tectum. convivas avidos cenam servosque timentis 75 tum rapere atque omnis restinguere velle videres. incipit ex illo montis Apulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici villa recepisset lacrimoso non sine fumo, 80 udos cum foliis ramos urente camino. hic ego mendacem stultissimus usque puellam ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert intentum veneri; tum inmundo somnia visu nocturnam vestem maculant ventremque supinum. 85 quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, signis perfacile est: venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator. 90 nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: qui locus a forti Diomede est conditus olim. flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum carpentes iter et factum corruptius imbri. 95 postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, 100 non ego; namque deos didici securum agere aevom nec, siquid miri faciat natura, deos id tristis ex alto caeli demittere tecto. Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
1.6 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco 5 ignotos, ut me libertino patre natum. cum referre negas, quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum multos saepe viros nullis maioribus ortos 10 et vixisse probos amplis et honoribus auctos; contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti, populo, qui stultus honores 15 saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet nos facere a volgo longe longeque remotos? namque esto: populus Laevino mallet honorem quam Decio mandare novo censorque moveret 20 Appius, ingenuo si non essem patre natus: vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. sed fulgente trahit constrictos Gloria curru non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, sumere depositum clavom fierique tribuno? 25 invidia adcrevit, privato quae minor esset. nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus et latum demisit pectore clavom, audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?' ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi 30 et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: sic qui promittit civis, urbem sibi curae, imperium fore et Italiam, delubra deorum, 35 quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit. 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?' 'at Novius collega gradu post me sedet uno; 40 namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera magna, sonabit, cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.' nunc ad me redeo libertino patre natum, 45 quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 50 praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum; nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. 55 ut veni coram, singultim pauca locutus- infans namque pudor prohibebat plura profari- non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 60 pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis 65 mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, 70 causa fuit pater his; qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes idibus aeris, 75 sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos. vestem servosque sequentis, in magno ut populo, siqui vidisset, avita ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. 80 ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat. quid multa? pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim 85 si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc laus illi debetur et a me gratia maior. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 90 quod non ingenuos habeat clarosque parentes, sic me defendam. longe mea discrepat istis et vox et ratio. nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes 95 optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum. nam mihi continuo maior quaerenda foret res 100 atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne solus rusve peregre<ve> exirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, 105 mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, cum Tiburte via praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque. hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, 110 milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum; 115 cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex. deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 120 voltum ferre negat Noviorum posse minoris. ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum 125 admonuit, fugio campum lusumque trigonem. pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. haec est vita solutorum misera ambitione gravique; his me consolor victurum suavius ac si 130 quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
1.7 Proscripti Regis Rupili pus atque venenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, durus homo atque odio qui posset vincere Regem, 5 confidens, tumidus, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque convenit-hoc etenim sunt omnes iure molesti, quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter 10 Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque summa fuit: duo si Discordia vexet inertis aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi 15 cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis: Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. 20 Persius exponit causam; ridetur ab omni conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites excepto Rege; Canem illum, invisum agricolis sidus, venisse: ruebat 25 flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator cessisset magna conpellans voce cuculum. 30 at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te oro, qui reges consueris tollere, cur non hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.'
1.8 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque maxima formido; nam fures dextra coercet obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, 5 ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa vetatque novis considere in hortis. huc prius angustis eiecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in arca; hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; 10 Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque aggere in aprico spatiari, quo modo tristes 15 albis informem spectabant ossibus agrum, cum mihi non tantum furesque feraeque suetae hunc vexare locum curae sunt atque labori quantum carminibus quae versant atque venenis humanos animos: has nullo perdere possum 20 nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam pedibus nudis passoque capillo, cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque 25 fecerat horrendas adspectu. scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas. lanea et effigies erat altera cerea: maior 30 lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam altera Tisiphonen: serpentes atque videres infernas errare canes Lunamque rubentem, 35 ne foret his testis, post magna latere sepulcra. mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum ÄIulius et fragilis Pediatia furque Voranus. singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes 40 umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces furiarum et facta duarum? 45 nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum excidere atque herbas atque incantata lacertis vincula cum magno risuque iocoque videres. 50
1.9 Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis: accurrit quidam notus mihi nomine tantum arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' 'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.' 5 cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 10 manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire: iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; 15 persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te circumagi: quendam volo visere non tibi notum; trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, 20 cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: 'si bene me novi, non Viscum pluris amicum, non Varium facies; nam quis me scribere pluris aut citius possit versus? quis membra movere mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' 25 interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam. omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna: 30 "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."' ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 35 praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si aut valeo stare aut novi civilia iura; et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, 40 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, et praecedere coepit; ego, ut contendere durum cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.' nemo dexterius fortuna est usus. haberes 45 magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, 50 ditior hic aut est quia doctior; est locus uni cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus, expugnabis: et est qui vinci possit eoque 55 difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: muneribus servos corrumpam; non, hodie si exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, occurram in triviis, deducam. nil sine magno vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce 60 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus 65 ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'certe nescio quid secreto velle loqui te aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam 70 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me sub cultro linquit. casu venit obvius illi adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna 75 inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, undique concursus. sic me servavit Apollo.
1.10 [Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, defensore tuo, pervincam, qui male factos emendare parat versus, hoc lenius ille, quo melior vir et est longe subtilior illo, qui multum puer et loris et funibus udis 5 exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis antiquis posset contra fastidia nostra, grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:] Nempe inconposito dixi pede currere versus Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo urbem defricuit, charta laudatur eadem. nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic 5 et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. ergo non satis est risu diducere rictum auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. est brevitate opus, ut currat sententia neu se inpediat verbis lassas onerantibus auris, 10 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto. ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res. 15 illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes umquam legit neque simius iste nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. 'at magnum fecit, quod verbis graeca latinis 20 miscuit.' o seri studiorum, quine putetis difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.' cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25 dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita verba foris malis, Canusini more bilinguis. 30 atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, versiculos, vetuit me tali voce Quirinus post mediam noctem visus, cum somnia vera: 'in silvam non ligna feras insanius ac si magnas Graecorum malis inplere catervas.' 35 turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. arguta meretrice potes Davoque Chremeta 40 eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani, Pollio regum facta canit pede ter percusso; forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: 45 hoc erat, experto frustra Varrone Atacino atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inventore minor; neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti cum multa laude coronam. at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem 50 plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? nil comis tragici mutat Lucilius Acci? non ridet versus Enni gravitate minores, cum de se loquitur non ut maiore reprensis? 55 quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos 60 ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, comis et urbanus, fuerit limatior idem 65 quam rudis et Graecis intacti carminis auctor quamque poetarum seniorum turba; sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo 70 saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus. an tua demens vilibus in ludis dictari carmina malis? 75 non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? 80 Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ambitione relegata. te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque 85 vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, adridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, 90 discipularum inter iubeo plorare cathedras. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
LIBER SECVNDVS
2.1 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra legem tendere opus; sine nervis altera quidquid conposui pars esse putat similisque meorum mille die versus deduci posse. Trebati, quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, 5 omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero sub noctem corpus habento. aut si tantus amor scribendi te rapit, aude 10 Caesaris invicti res dicere, multa laborum praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos aut labentis equo describit volnera Parthi.' 15 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 20 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto accessit fervor capiti numerusque lucernis; 25 Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum milia: me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris neque, si male cesserat, usquam decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro quemquam animantem et me veluti custodiet ensis 40 vagina tectus: quem cur destringere coner tutus ab infestis latronibus? o pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, qui me conmorit-melius non tangere, clamo-, 45 flebit et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, grande malum Turius, siquid se iudice certes. ut quo quisque valet suspectos terreat utque 50 imperet hoc natura potens, sic collige mecum: dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti matrem: nil faciet sceleris pia dextera-mirum, ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos-, 55 sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. ne longum faciam: seu me tranquilla senectus exspectat seu mors atris circumvolat alis, dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis 60 vitalis metuo et maiorum nequis amicus frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus primus in hunc operis conponere carmina morem detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui 65 duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim, scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. 70 quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis infra Lucili censum ingeniumque, tamen me 75 cum magnis vixisse invita fatebitur usque invidia et fragili quaerens inlidere dentem offendet solido-nisi quid tu, docte Trebati, dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti 80 incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis iudice condiderit laudatus Caesare? siquis opprobriis dignum latraverit, integer ipse?' 85 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.'
2.2 Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo -nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva-, discite non inter lances mensasque nitentis, cum stupet insanis acies fulgoribus et cum 5 adclinis falsis animus meliora recusat, verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? dicam, si potero. male verum examinat omnis corruptus iudex. leporem sectatus equove lassus ab indomito vel, si Romana fatigat 10 militia adsuetum graecari-seu pila velox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco: cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno 15 ne biberis diluta. foris est promus, et atrum defendens piscis hiemat mare: cum sale panis latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut qui partum? non in caro nidore voluptas summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere 20 sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, corruptus vanis rerum, quia veneat auro 25 rara avis et picta pandat spectacula cauda: tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam inparibus formis deceptum te petere esto: 30 unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. ducit te species, video: quo pertinet ergo 35 proceros odisse lupos? quia scilicet illis maiorem natura modum dedit, his breve pondus: ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 'porrectum magno magnum spectare catino vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos 40 praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta pauperies epulis regum: nam vilibus ovis 45 nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, donec vos auctor docuit praetorius. ergo 50 siquis nunc mergos suavis edixerit assos, parebit pravi docilis Romana iuventus. sordidus a tenui victu distabit Ofello iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, si te alio pravum detorseris. Avidienus, 55 cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna ac nisi mutatum parcit defundere vinum et cuius odorem olei nequeas perferre, licebit ille repotia, natalis aliosve dierum 60 festos albatus celebret, cornu ipse bilibri caulibus instillat, veteris non parcus aceti. quali igitur victu sapiens utetur et horum utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. mundus erit, qua non offendat sordibus atque 65 in neutram partem cultus miser. hic neque servis, Albuci senis exemplo, dum munia didit, saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum 70 adferat. in primis valeas bene; nam variae res ut noceant homini credas, memor illius escae, quae simplex olim tibi sederit. at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum 75 lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis cena desurgat dubia? quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque praegravat una atque adfigit humo divinae particulam aurae. alter ubi dicto citius curata sopori 80 membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, sive diem festum rediens advexerit annus, seu recreare volet tenuatum corpus, ubique accedent anni, tractari mollius aetas 85 imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam quam puer et validus praesumis mollitiem, seu dura valetudo inciderit seu tarda senectus? rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes 90 tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter heroas natum tellus me prima tulisset. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem occupet humanam? grandes rhombi patinaeque 95 grande ferunt una cum damno dedecus. adde iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis iurgatur verbis: ego vectigalia magna 100 divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo, quod superat non est melius quo insumere possis? cur eget indignus quisquam te divite? quare templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae non aliquid patriae tanto emetiris acervo? 105 uni nimirum recte tibi semper erunt res, o magnus posthac inimicis risus. uterne ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, an qui contentus parvo metuensque futuri 110 in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum integris opibus novi non latius usum quam nunc accisis. videas metato in agello cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 115 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. ac mihi seu longum post tempus venerat hospes sive operum vacuo gratus conviva per imbrem vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, 120 sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas et nux ornabat mensas cum duplice ficu. post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, explicuit vino contractae seria frontis. 125 saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus: quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? nam propriae telluris erum natura nec illum nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, 130 illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, postremum expellet certe vivacior heres. nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes 135 fortiaque adversis opponite pectora rebus.'
2.3 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, iratus tibi, quod vini somnique benignus nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo 5 dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. culpantur frustra calami inmeritusque laborat iratis natus paries dis atque poetis. atqui voltus erat multa et praeclara minantis, si vacuum tepido cepisset villula tecto. 10 quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? invidiam placare paras virtute relicta? contemnere miser. vitanda est inproba Siren desidia, aut quidquid vita meliore parasti 15 ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque verum ob consilium donent tonsore. sed unde tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo excussus propriis. olim nam quaerere amabam, 20 quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. callidus huic signo ponebam milia centum; hortos egregiasque domos mercarier unus cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale 25 inposuere mihi cognomen compita.' 'novi et miror morbi purgatum te illius. atqui emovit veterem mire novus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisve dolore, ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. 30 dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me solatus iussit sapientem pascere barbam 35 atque a Fabricio non tristem ponte reverti. nam male re gesta cum vellem mittere operto me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit, insanos qui inter vereare insanus haberi. 40 primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex autumat. haec populos, haec magnos formula reges, 45 excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen insano posuere. velut silvis, ubi passim palantis error certo de tramite pellit, ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique 50 error, sed variis inludit partibus: hoc te crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille qui te deridet caudam trahat. est genus unum stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; 55 alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis per medios fluviosque ruentis: clamet amica mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!' non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, 60 cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus errori similem cunctum insanire docebo. insanit veteres statuas Damasippus emendo: integer est mentis Damasippi creditor? esto. 65 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam: tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: 70 effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. cum rapies in ius malis ridentem alienis, fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor si male rem gerere insani est, contra bene sani: putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli 75 dictantis, quod tu numquam rescribere possis. audire atque togam iubeo conponere, quisquis ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristive superstitione aut alio mentis morbo calet: huc propius me, 80 dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. danda est ellebori multo pars maxima avaris: nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum 85 damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo, hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo 90 heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si forte minus locuples uno quadrante perisset, ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res, virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris 95 divitiis parent; quas qui construxerit, ille clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum speravit magnae laudi fore. quid simile isti Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum 100 in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes. uter est insanior horum? nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. siquis emat citharas, emptas conportet in unum, nec studio citharae nec Musae deditus ulli, 105 si scalpra et formas non sutor, nautica vela aversus mercaturis: delirus et amens undique dicatur merito. qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti conpositis metuensque velut contingere sacrum? 110 siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris; si positis intus Chii veterisque Falerni 115 mille cadis-nihil est: tercentum milibus, acre potet acetum; age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: nimirum insanus paucis videatur, eo quod 120 maxima pars hominum morbo iactatur eodem. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, dis inimice senex custodis? ne tibi desit? quantulum enim summae curtabit quisque dierum, unguere si caules oleo meliore caputque 125 coeperis inpexa foedum porrigine? quare, si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers undique? tun sanus? populum si caedere saxis incipias servosve tuos, quos aere pararis, insanum te omnes pueri clamentque puellae; 130 cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. an tu reris eum occisa insanisse parente ac non ante malis dementem actum Furiis quam 135 in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, nil sane fecit quod tu reprehendere possis: non Pyladen ferro violare aususve sororem Electran, tantum maledicit utrique vocando 140 hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres 145 iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque effundi saccos nummorum, accedere pluris ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 150 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.' 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?' 'deficient inopem venae te, ni cibus atque ingens accedit stomacho fultura ruenti. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.' 155 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu, quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?' quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 160 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit. [quod latus aut renes morbo temptentur acuto] non est periurus neque sordidus: inmolet aequis hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: 165 naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone dones quidquid habes an numquam utare paratis? Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives antiquo censu, gnatis divisse duobus fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis 170 ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, extimui, ne vos ageret vesania discors, tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. 175 quare per divos oratus uterque Penatis tu cave ne minuas, tu ne maius facias id quod satis esse putat pater et natura coercet. praeterea ne vos titillet gloria, iure iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve 180 vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.' in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, 185 astuta ingenuum volpes imitata leonem? nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 'rex sum-' nil ultra quaero plebeius. '-et aequam rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto dicere quod sentit permitto.' maxime regum, 190 di tibi dent capta classem redducere Troia. ergo consulere et mox respondere licebit? 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus, putescit, totiens servatis clarus Achivis, gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 195 per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen et Menelaum una mecum se occidere clamans.' tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, 200 rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim uxore et gnato; mala multa precatus Atridis non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 'verum ego, ut haerentis adverso litore navis 205 eriperem, prudens placavi sanguine divos.' nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.' qui species alias veris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque stultitiane erret nihilum distabit an ira. 210 Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? siquis lectica nitidam gestare amet agnam, huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, 215 Rufam aut Pusillam appellet fortique marito destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava 220 stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum. vincet enim stultos ratio insanire nepotes. 225 hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, 230 verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.' accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. 235 segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, unde uxor media currit de nocte vocata.' filius Aesopi detractam ex aure Metellae, scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto 240 diluit insignem bacam: qui sanior ac si illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis pravorum et amore gemellum luscinias soliti inpenso prandere coemptas, 245 quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? aedificare casas, plostello adiungere muris, ludere par inpar, equitare in harundine longa siquem delectet barbatum, amentia verset. si puerilius his ratio esse evincet amare 250 nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus quale prius, ludas opus, an meretricis amore sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim mutatus Polemon? ponas insignia morbi, fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille 255 dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, postquam est inpransi correptus voce magistri? porrigis irato puero cum poma, recusat; 'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, 260 quo rediturus erat non arcessitus, et haeret invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro, accedam? an potius mediter finire dolores? exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.' ecce servos, non paulo sapientior 'o ere, quae res 265 nec modum habet neque consilium, ratione modoque tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu mobilia et caeca fluitantia sorte laboret reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si 270 insanire paret certa ratione modoque.' quid? cum Picenis excerpens semina pomis gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? quid? cum balba feris annoso verba palato, aedificante casas qui sanior? adde cruorem 275 stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. Hellade percussa Marius cum praecipitat se, cerritus fuit? an commotae crimine mentis absolves hominem et sceleris damnabis eundem ex more inponens cognata vocabula rebus? 280 libertinus erat, qui circum compita siccus lautis mane senex manibus currebat et 'unum', -'quid tam magnum?' addens-, 'unum me surpite morti! dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, 285 exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,' mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo 290 mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus in Tiberi stabit.' casus medicusve levarit aegrum ex praecipiti: mater delira necabit in gelida fixum ripa febrimque reducet, quone malo mentem concussa? timore deorum." 295 haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. dixerit insanum qui me, totidem audiet atque respicere ignoto discet pendentia tergo.' 'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 300 qua me stultitia, quoniam non est genus unum, insanire putas? ego nam videor mihi sanus.' 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?' 'stultum me fateor-liceat concedere veris- 305 atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo ad summum totus moduli bipedalis, et idem corpore maiorem rides Turbonis in armis 310 spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, tanto dissimilem et tanto certare minorem? absentis ranae pullis vituli pede pressis unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens 315 belua cognatos eliserit: illa rogare, quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? 'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit, 'par eris.' haec a te non multum abludit imago. 320 adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. non dico horrendam rabiem-' 'iam desine.' '-cultum maiorem censu-' 'teneas, Damasippe, tuis te.' '-mille puellarum, puerorum mille furores-' 325 'o maior tandem parcas, insane, minori.'
2.4 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi ponere signa novis praeceptis, qualia vincent Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.' 'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 5 quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.' 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem utpote res tenuis, tenui sermone peractas.' 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.' 10 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. longa quibus facies ovis erit, illa memento, ut suci melioris et ut magis alba rotundis, ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. cole suburbano qui siccis crevit in agris 15 dulcior: inriguo nihil est elutius horto. si vespertinus subito te oppresserit hospes, ne gallina malum responset dura palato, doctus eris vivam musto mersare Falerno: hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 20 natura est; aliis male creditur. ille salubris aestates peraget, qui nigris prandia moris finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. Aufidius forti miscebat mella Falerno: mendose, quoniam vacuis conmittere venis 25 nil nisi lene decet: leni praecordia mulso prolueris melius. si dura morabitur alvus, mitulus et viles pellent obstantia conchae et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 30 sed non omne mare est generosae fertile testae: murice Baiano melior Lucrina peloris, ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, 35 non prius exacta tenui ratione saporum. nec satis est cara piscis averrere mensa ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis languidus in cubitum iam se conviva reponet. Umber et iligna nutritus glande rotundas 40 curvat aper lances carnem vitantis inertem; nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. vinea submittit capreas non semper edulis. fecundae leporis sapiens sectabitur armos. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 45 ante meum nulli patuit quaesita palatum. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. nequaquam satis in re una consumere curam, ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, quali perfundat piscis securus olivo. 50 Massica si caelo suppones vina sereno, nocturna siquid crassi est tenuabitur aura et decedet odor nervis inimicus; at illa integrum perdunt lino vitiata saporem. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 55 vina, columbino limum bene colligit ovo, quatenus ima petit volvens aliena vitellus. tostis marcentem squillis recreabis et Afra potorem coclea; nam lactuca innatat acri post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 60 flagitat inmorsus refici, quin omnia malit quaecumque inmundis fervent allata popinis. est operae pretium duplicis pernoscere iuris naturam. simplex e dulci constat olivo, quod pingui miscere mero muriaque decebit 65 non alia quam qua Byzantia putuit orca. hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes pressa Venafranae quod baca remisit olivae. Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 70 nam facie praestant, venucula convenit ollis; rectius Albanam fumo duraveris uvam. hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, primus et invenior piper album cum sale nigro incretum puris circumposuisse catillis. 75 inmane est vitium dare milia terna macello angustoque vagos piscis urgere catino. magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 80 vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. ten lapides varios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, oblitum, quanto curam sumptumque minorem 85 haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?' 'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus ducere me auditum, perges quocumque, memento. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 90 non tamen interpres tantundem iuveris. adde voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus non magni pendis, quia contigit; at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
2.5 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti responde, quibus amissas reparare queam res artibus atque modis. quid rides?' 'iamne doloso non satis est Ithacam revehi patriosque penatis adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides ut 5 nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.' quando pauperiem missis ambagibus horres, accipe qua ratione queas ditescere. turdus 10 sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma et quoscumque feret cultus tibi fundus honores ante Larem gustet venerabilior Lare dives. qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus 15 sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi tu comes exterior, si postulet, ire recuses.' 'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo; 20 et quondam maiora tuli. tu protinus, unde divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.' 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, 25 aut spem deponas aut artem inlusus omittas. magna minorve foro si res certabitur olim, vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro qui meliorem audax vocet in ius, illius esto defensor; fama civem causaque priorem 30 sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. "Quinte" puta aut "Publi"-gaudent praenomine molles auriculae-"tibi me virtus tua fecit amicum. ius anceps novi, causas defendere possum; eripiet quivis oculos citius mihi quam te 35 contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, persta atque obdura: seu rubra Canicula findet infantis statuas, seu pingui tentus omaso 40 Furius hibernas cana nive conspuet Alpis. "nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangens inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?" plures adnabunt thynni et cetaria crescent. sicui praeterea validus male filius in re 45 praeclara sublatus aletur, ne manifestum caelibis obsequium nudet te, leniter in spem adrepe officiosus, ut et scribare secundus heres et, siquis casus puerum egerit Orco, in vacuom venias: perraro haec alea fallit. 50 qui testamentum tradet tibi cumque legendum, abnuere et tabulas a te removere memento, sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo cera velit versu; solus multisne coheres, veloci percurre oculo. plerumque recoctus 55 scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem captatorque dabit risus Nasica Corano.' 'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?' 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: divinare etenim magnus mihi donat Apollo.' 60 'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.' 'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto demissum genus Aenea, tellure marique magnus erit, forti nubet procera Corano filia Nasicae, metuentis reddere soldum. 65 tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque ut legat orabit; multum Nasica negatas accipiet tandem et tacitus leget invenietque nil sibi legatum praeter plorare suisque. illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa 70 libertusve senem delirum temperet, illis accedas socius: laudes, lauderis ut absens. adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum expugnare caput. scribet mala carmina vecors: laudato. scortator erit: cave te roget; ultro 75 Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne perduci poterit tam frugi tamque pudica, quam nequiere proci recto depellere cursu?' 'venit enim magnum donandi parca iuventus nec tantum veneris quantum studiosa culinae. 80 sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis ex testamento sic est elata: cadaver 85 unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, scilicet elabi si posset mortua; credo, quod nimium institerat viventi. cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes. difficilem et morosum offendet garrulus: ultra 90 'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti. obsequio grassare; mone, si increbruit aura, cautus uti velet carum caput; extrahe turba oppositis umeris; aurem substringe loquaci. 95 inportunus amat laudari: donec 'ohe iam' ad caelum manibus sublatis dixerit, urge: crescentem tumidis infla sermonibus utrem. cum te servitio longo curaque levarit, et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes" 100 audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?" sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus 105 egregie factum laudet vicinia. siquis forte coheredum senior male tussiet, huic tu dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.'
2.6 Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. 5 si neque maiorem feci ratione mala rem nec sum facturus vitio culpave minorem, si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum!' 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, 10 thesauro invento qui mercennarius agrum illum ipsum mercatus aravit, dives amico Hercule!', si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: pingue pecus domino facias et cetera praeter ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. 15 ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. Matutine pater, seu Iane libentius audis, 20 unde homines operum primos vitaeque labores instituunt-sic dis placitum-, tu carminis esto principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia, ne prior officio quisquam respondeat, urge.' sive aquilo radit terras seu bruma nivalem 25 interiore diem gyro trahit, ire necesse est. postmodo quod mi obsit clare certumque locuto luctandum in turba et facienda iniuria tardis. 'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat, 30 ad Maecenatem memori si mente recurras.' hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras ventum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.' 35 'de re communi scribae magna atque nova te orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.' 'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.' dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit et instat. septimus octavo propior iam fugerit annus, 40 ex quo Maecenas me coepit habere suorum in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda vellet iter faciens et cui concredere nugas hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?' 'matutina parum cautos iam frigora mordent', 45 et quae rimosa bene deponuntur in aure. per totum hoc tempus subiectior in diem et horam invidiae noster. ludos spectaverat, una luserat in campo: 'fortunae filius' omnes. frigidus a rostris manat per compita rumor: 50 quicumque obvius est, me consulit: 'o bone-nam te scire, deos quoniam propius contingis oportet-, numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me, si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra 55 praedia Caesar an est Itala tellure daturus?' iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. perditur haec inter misero lux non sine votis: o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit 60 nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? o quando faba Pythagorae cognata simulque uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique 65 ante Larem proprium vescor vernasque procacis pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conviva solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius. ergo 70 sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne divitiis homines an sint virtute beati, quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos 75 et quae sit natura boni summumque quid eius. Cervius haec inter vicinus garrit anilis ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur 80 accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille sepositi ciceris nec longae invidit avenae, aridum et ore ferens acinum semesaque lardi 85 frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, 90 praerupti nemoris patientem vivere dorso? vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas vivunt sortita neque ulla est aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, 95 dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis." haec ubi dicta agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde ambo propositum peragunt iter, urbis aventes moenia nocturni subrepere. iamque tenebat 100 nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, quae procul exstructis inerant hesterna canistris. 105 ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque 110 rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque. currere per totum pavidi conclave magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi vita 115 est opus hac" ait et "valeas: me silva cavosque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."'
2.7 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut vitale putes.' 'age libertate Decembri, quando ita maiores voluerunt, utere: narra.' 5 'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget propositum; pars multa natat, modo recta capessens, interdum pravis obnoxia. saepe notatus cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, 10 aedibus ex magnis subito se conderet unde mundior exiret vix libertinus honeste; iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis. scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra 15 contudit articulos, qui pro se tolleret atque mitteret in phimum talos, mercede diurna conductum pavit: quanto constantior isdem in vitiis, tanto levius miser ac prior illo qui iam contento, iam laxo fune laborat.' 20 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas fortunam et mores antiquae plebis, et idem, siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses, aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, 25 aut quia non firmus rectum defendis et haeres nequiquam caeno cupiens evellere plantam. Romae rus optas; absentem rusticus urbem tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam 30 vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima venire convivam: "nemon oleum fert ocius? ecquis audit?" cum magno blateras clamore fugisque. 35 Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille "duci ventre levem, nasum nidore supinor, inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro 40 insectere velut melior verbisque decoris obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso quingentis empto drachmis deprenderis? aufer me voltu terrere; manum stomachumque teneto, dum quae Crispini docuit me ianitor edo. 45 te coniunx aliena capit, meretricula Davum: peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, 50 dimittit neque famosum neque sollicitum, ne ditior aut formae melioris meiat eodem. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, turpis odoratum caput obscurante lacerna, 55 non es quod simulas? metuens induceris atque altercante libidinibus tremis ossa pavore. quid refert, uri virgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in arca, quo te demisit peccati conscia erilis, 60 contractum genibus tangas caput? estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas, in corruptorem vel iustior? illa tamen se non habitu mutatve loco peccatve superne, cum te formidet mulier neque credat amanti. 65 ibis sub furcam prudens dominoque furenti conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam evasti: credo, metues doctusque cavebis: quaeres, quando iterum paveas iterumque perire possis, o totiens servus. quae belua ruptis, 70 cum semel effugit, reddit se prava catenis? "non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi vasa praetereo sapiens argentea. tolle periclum: iam vaga prosiliet frenis natura remotis. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque 75 tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque inposita haud umquam misera formidine privet? adde super, dictis quod non levius valeat; nam, sive vicarius est, qui servo paret, uti mos vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe 80 tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque duceris ut nervis alienis mobile lignum. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores 85 fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna. potesne ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum 90 perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis. urget enim dominus mentem non lenis et acris subiectat lasso stimulos versatque negantem. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, 95 qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror proelia rubrica picta aut carbone, velut si re vera pugnent, feriant vitentque moventes arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse 100 subtilis veterum iudex et callidus audis. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens virtus atque animus cenis responsat opimis? obsequium ventris mihi perniciosius est cur? tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, 105 quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? nempe inamarescunt epulae sine fine petitae inlusique pedes vitiosum ferre recusant corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, 110 nil servile gulae parens habet? adde, quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, iam vino quaerens, iam somno fallere curam, frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.' 115 'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?' 'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
2.8 'Ut Nasidieni iuvit te cena beati? nam mihi quaerenti convivam dictus here illic de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam in vita fuerit melius.' 'da, si grave non est, quae prima iratum ventrem placaverit esca.' 5 'in primis Lucanus aper: leni fuit austro captus, ut aiebat cenae pater: acria circum rapula, lactucae, radices, qualia lassum pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. his ut sublatis puer alte cinctus acernam 10 gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 15 hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum te magis adpositis delectat, habemus utrumque."' 'divitias miseras! sed quis cenantibus una, Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.' 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, 20 si memini, Varius; cum Servilio Balatrone Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, ridiculus totas semel absorbere placentas; Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, 25 indice monstraret digito; nam cetera turba, nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, longe dissimilem noto celantia sucum, ut vel continuo patuit, cum passeris atque ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. 30 post hoc me docuit melimela rubere minorem ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso audieris melius. tum Vibidius Balatroni "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti," et calices poscit maiores. vertere pallor 35 tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris potores, vel quod maledicunt liberius vel fervida quod subtile exsurdant vina palatum. invertunt Allifanis vinaria tota Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi 40 convivae lecti nihilum nocuere lagoenis. adfertur squillas inter murena natantis in patina porrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit "capta est, deterior post partum carne futura. his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri 45 pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; vino quinquenni, verum citra mare nato, dum coquitur-cocto Chium sic convenit, ut non hoc magis ullum aliud-; pipere albo, non sine aceto, quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. 50 erucas viridis, inulas ego primus amaras monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos, ut melius muria quod testa marina remittat." interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri 55 quantum non Aquilo Campanis excitat agris. nos maius veriti, postquam nihil esse pericli sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si filius inmaturus obisset, flere. quis esset finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum 60 tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos te deus? ut semper gaudes inludere rebus humanis!" Varius mappa conpescere risum vix poterat. Balatro suspendens omnia naso "haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque 65 responsura tuo numquam est par fama labori. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent. 70 adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. sed convivatoris, uti ducis, ingenium res adversae nudare solent, celare secundae." Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris, 75 commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis" et soleas poscit. tum in lecto quoque videres stridere secreta divisos aure susurros.' 'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum 80 quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte emendaturus fortunam; deinde secuti 85 mazonomo pueri magno discerpta ferentes membra gruis sparsi sale multo non sine farre, pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto 90 vidimus et merulas poni et sine clune palumbis, suavis res, si non causas narraret earum et naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, ut nihil omnino gustaremus, velut illis Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.thelatinlibrary.com |