1 - Dum adhuc degeret in seculo Paulinus, Gestidio volucres mittit
PAULINUS domino merito suspiciendo GESTIDIO.
Injuria quidem est patrifamilias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid colloquendi, et aliquod sermoni huic obsequium viderer adjungere, pauculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi: quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. Sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas, nec odiosa garrulitas.
Sume igitur pastas dumoso in rure volucres, Quas latitans silicis sub tegmine callidus auceps, Dum simili mentitur aves fallitque susurro, Agmina viscatis suspendit credula virgis. Tunc referens tenuem non parvo munere praedam, Digerit aucupium tabulis, et primus opimis Ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae, Ut minus offendat macies; praelata saginae Gratia praeventos pingui juvat alite visus.
2 - In seculo adhuc agens eidem Gestidio mittit ostrea
Pauperis ut placeat carum tibi munus amici, Munera ne reputes, quae mittis ditia nobis. Nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis, Quos tibi vicinum locupleti gurgite littus Suppeditat, mira specie formaque diremptos. At mihi vix alto vada per saxosa profundo Rarus in obscura generatur sphondylus alga. Hinc te participans, bis quinque et bis tibi ternas Transmisi aequoreo redolentes nectare testas, Quas viscus praedulce replet bicolore medulla. Oro libens sumas; nec vilia dedigneris, Quae sunt parva modo, magno metitus amore.
3 - De regibus ex Suetonio collectis (Fragmentum)
Europamque, Asiamque duo vel maxima terrae Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit Europae adjunctam, possit cum tertia dici, Regnatas multis, quos fama oblitterat, et quos Barbara Romanae non tradunt nomina linguae, Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem, Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina Regum, Quique mages docuit mysteria vana Nechepsus; Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris. ................................................ Audax Icario qui fecit nomina ponto, Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces.
4 - Ad Deum matutina precatio
Paulo post suam a seculo conversionem hac in oratione honestos mores a Deo postulat, ac felicem sibi et suis deprecatur posteritatem.
Omnipotens Genitor rerum, cui summa potestas, Exaudi si justa precor, ne sit mihi tristis Ulla dies, placidam nox rumpat nulla quietem. Nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint Supplicibus, nullusque habeat mihi vota nocendi. Aut habeat nocitura mihi. Male velle facultas Nulla sit, ac bene posse adsit tranquilla potestas. Mens contenta suo, nec turpi dedita lucro, Vincat corporeas casto bene conscia lecto Illecebras; turpesque jocos, obscenaque dicta Oderit illa nocens, et multum grata malignis Auribus effuso semper rea lingua veneno. Non obitu affligar cujusquam aut funere crescamus. Invideam nunquam cuiquam, nec mentiar umquam Adsit laeta domus, epulis alludat inemptis Verna satur, fidusque comes, nitidusque minister, Morigera et conjux, caraque ex conjuge nati. Moribus haec castis tribuat Deus, hi tibi mores Perpetuam spondent ventura in secula vitam.
5 - Ad Deum alia precatio
Varia Dei attributa enumerat, et gratiam a Deo precatur qua peccata vitet, ut Dei judicio securus occurrat.
Omnipotens quem mente colo, Pater unice rerum, Ignorate malis, et nulli ignote piorum; Principio extremoque carens, antiquior aevo, Quod fuit aut veniet: cujus formamque modumque Nec mens complecti poterit, nec lingua profari: Cernere quem solus, coramque audire jubentem Fas habet, et patriam propter considere dextram, Ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis; Ipse Dei Verbum, Verbum Deus anticipator Mundi, quem facturus erat: generatus in illo Tempore quo tempus nondum fuit: editus ante Quam jubar et rutilus coelum illustravit Eous: Quo sine nil actum, per quem facta omnia, cujus In coelo solium, cui subdita terra sedenti, Et mare, et obscurae chaos insuperabile noctis, Irrequies cuncta ipse movens, vegetator inertum; Non genito ex Genitore Deus, qui fraude superbi Offensus populi gentes in regna vocavit: Stirpis adoptivae meliore propage colendus. Cernere quem licuit proavis: quo Numine viso, Et Patrem vidisse datum, contagia nostra Qui tulit, et diri passus ludibria lethi, Esse iter aeternae docuit remeabile vitae. Nec solam remeare animam, sed corpore toto Coelestes intrare plagas, et inane sepulcri Arcanum vacuis adopertum linquere terris. Nate Patris summi, nostroque salutifer aevo: Virtutes patrias Genitor cui tradidit omnes, Nil ex invidia retinens, plenusque datorum, Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures. Da Pater invictam contra omnia crimina mentem Vipereumque nefas nocituri averte veneni: Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam, Deceptumque adjunxit Adam. Nos sera nepotum Semina, veridicis aetas praedicta prophetis Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis. Pande viam, qua me post vincula corporis aegri In sublime feram: puri qua lactea coeli Semita ventosae superat vaga lumina lunae: Qua proceres abiere pii, quaque integer olim Raptus quadrijugo penetrat super aethera curru Elias, et solido cum corpore praevius Enoch. Da, Pater, aeterni speratam luminis auram, Si lapides non juro deos, unumque verendi Suspiciens altare sacri, libamina vitae Intemerata fero: si te Dominique Deique Unigeni cognosco Patrem, mixtumque duobus Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas. Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga, Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso Quaero: nec arcanis numen conjecto sub extis. Si scelere abstineo, errori ipse obnoxius: et si Opto magis, quam fido, bonus purusque probari, Confessam dignare animam: si membra caduca Exsecror, et tacitum si poenitet, altaque sensus Formido excruciat, tormentaque sera gehennae Anticipat, patiturque suos mens saucia manes. Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu: Nil metuam, cupiamque nihil: satis hoc rear esse, Quod satis est: nil turpe velim, nec causa pudoris Sim mihi: nec faciam cuiquam, quae tempore eodem Nolim facta mihi: nec vero crimine laedar, Nec maculer dubio: paulum distare videtur Suspectus, vereque reus. Male posse facultas Nulla sit, et bene posse adsit tranquilla potestas. Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis: Et semper genitor sine vulnere nominis hujus. Non animo doleam, non corpore, cuncta quietis Fungantur membra officiis: nec saucius ullis Partibus amissum quidquam desideret usus. Pace fruar, securus agam, miracula terrae Nulla putem: suprema mihi cum venerit hora, Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet. Purus ab occultis cum te indulgente videbor, Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas Judiciuin sperare tuum: quod dum sua differt Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum Insidiatorem blandis erroribus anguem. Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu, Christe apud aeternum placabilis assere Patrem, Salvator, Deus ac Dominus, mens, gloria, Verbum, Filius, et vero verum de lumine lumen, Aeterno cum Patre manens, in secula regnans; Consona quem celebrat modulato carmine plebes, Et responsuris ferit aera vocibus: Amen.
6 - De S. Johanne Baptista Christi Precursore
Summe Pater rerum, coelique aeterna potestas, Cum quo nostra salus, sanctorum gloria Christe, Spiritus et Patri pariter Natoque cohaerens, Qui mentes linguasque regis, viresque ministras, Promeruit quas sola fides: cui plena potestas, Brutis ingenium, vocemque infundere mutis, Praesta Evangelico ductum de fonte Johannem, In nostra arenti decurrere carmina rivo. Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo, Qui nasci talem nova per miracula jussit: Sed licitum magnis tenues impendere curas, Nec dedignantur vilem coelestia laudem: Pars etiam meriti, meritum celebrare piorum: Nec nova nunc, aut nostra canam: dixere prophetae Cuncta prius, sanctique viri sermone soluto Promissum exortum, vitam mortemque sacrarunt: Si mors illa fuit, meruit quae sanguine coelum. Nos tantum modulis evolvere dicta canoris Vovimus, et versu mentes laxare legentum: Sic (nam magna licet parvis, antiqua novellis, Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis) Inspirante Deo quidquid dixere priores, Aptavit citharis nomen venerabile David, Consona coelesti pangens modulamina plectro: Nos quoque fas meminisse Dei, quamquam obsita multis Pectora criminibus coelestem admittere sensum. Zacharias Syria quondam de gente sacerdos, Credita solemni curabat templa paratu. Vita viri, pietate, fide, gravitate, pudore, Obsequio condigna Dei conjux huic alma Elisabeth prisca sanctorum stirpe virorum Progenita, et tanto virtutibus aequa marito. Sed (quod in opprobrio matrum posuere priores Prole carens, sterilem ducebat maesta senectam Spemque omnem sobolis transacta excluserat aetas, Forte sacrum sollenne Deo plebs cuncta ferebat, Et plus antistes sacros adoleverat ignes, Intima divinis decorans altaria flammis: Ecce sacram propter coelestis nuntius aram Adstitit, ac veste insignis, venerabilis ore, Se coelo missum vultuque habituque probavit, Tum sancta in tales laxavit pectora voces. Accipe, coelesti Domino dilecte sacerdos, Aeterni mandata Dei, cui cura piorum Perpetua est, jugis qui puro in pectore custos Emeritum sanctis impendere scivit amorem. Ac primum: genus hic exstincto semine non vult Interiisse tuum, fecundaque viscera fecit Conjugis, effeto quae jam cessabat in aevo. Cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu, Omnia posse Deum? sed credes, ille probabit. Nascetur dignus tanto sponsore beatus, Perpetuusque puer, qui primo protinus aevo Te major, sacras invicto in pectore vires Autoris dono plus quam genitoris habebit. Nec sane, nato quae prima vocabula ponas, Arbitrii jurisque tui est: Deus ipse profecto, Qui nasci jubet, hunc idem jubet esse Johannem. Nominis hic titulus, meritorum immensa propago, Quae necdum genito potuit praenoscere solus, Qui dabit, et tanto tribuet tibi gaudia nato: Nec vero tribuet tantum tibi, gloria parva est Intra unam conclusa domum; sed quantus ab ortu Tenditur in serae finita crepuscula lucis, Totus prole tua tecum laetabitur orbis. Quid mirum? cuncta vitiorum faece carebit, Coelestem ducens sine labe et crimine vitam, Vesano servans abstemia pectora vino, Omniaque evitans malesuadi pocula succi. Cumque hominum generi vel post errata salutem Spondeat, ab sancta quisquis renovabitur unda, Ipse in se nihilum, quo purificetur, habebit. Ac ne plura tibi variis ambagibus edam, Eliae meritum doctus nescire sacerdos Non potes, exosae qui mortis lege remissa, Aeternam degit proprio cum corpore vitam, Igneus excelsum quem vexit ad aethera currus, Flammantum rapido nisu glomeratus equorum: Hunc tuus aequabit meritorum stemmate natus, Tantumdem et laudis simul et virtutis habebit. Ergo ad condignas tanto pro munere grates, Ne dubiam suspende fidem, ne mota faventis Ira Dei meritam statuat post praemia poenam. Haec ait, et tenues elabitur ales in auras, Fragrantemque sacro procul aera fundit odore. Diriguit trepida confusus mente sacerdos, Ac dum promissum cunctantia corda volutant, Dum se diffidit tantum meruisse favorem, Ut summi sit cura Dei, dimissus ut alto Nuntius e coelo, famulo tam clara referret A Domino mandata suo, ludique veretur, Somniaque illa putat, mores dum parcius aequo Aestimat ipse suos, nec se meruisse fatetur: Infidum facit ipsa fides, dum credere dignum Se non vult, poenas incredulitate meretur. Protinus adstricta est dubitanti lingua palato, Et motus oblita sui, molitaque vocis, Articulare sonum, pigro torpore cohaesit. Dumque cupit narrare suae miracula plebi, Conatus frustra, defixo obmutuit ore. Maestus abit, versatque inclusa mente dolorem, Et veniam erratis arcano in corde precatur. Quanta Dei pietas! quamque exorabile Numen! Poenituisse sat est. Rata qui dat, temporis ordo Volvitur, et gravida (mirum) distenditur alvo Elisabeth, sanctumque gerunt pia viscera pondus, Et venit effeto munus juvenile sub aevo. Inde aliud, sanctus Gabriel, qui nuntius idem Zachariae fuerat, multo majora volutans, Ad Mariam molitur iter, quae sponsa marito, Sed mage lecta Deo, mundi paritura salutem, Virgo illibatum servabat casta pudorem: Cui postquam insignis coelesti forma decore Constitit ante oculos, vultus demissa pudicos, Tinxit suffuso rutilantes sanguine malas. Ille ait: O toto quem solis circulus ambit, Quaeque fuere prius, quae sunt quae deinde sequentur Virginibus cunctis felicior orbe puella, Magno lecta Deo, mater dicaris ut ejus, Cujus et ille pater! Felix age concipe pondus, Impolluta viro, coituque immunis ab omni, Verbo feta Dei: corpus tua viscera praestent Illi, qui coelum, terras, mare, sidera fecit: Qui semper fuit, et nunc est et tempore in omni Semper erit: mundi Dominus, lucisque creator, Et lux ipse poli per te mortalia membra Induet; atque oculos hominum, coetusque subibit. Imperturbatos tantarum in praemia laudum Tolle animos, dabit ille tibi viresque, fidemque, Qui voluit (nam cuncta regit, nutuque gubernat) Filius esse tuus, Domini cum Filius esset. Dixerat, et visus pariter terrasque reliquit, Assuetumque sibi facili petit aethera nisu. Implentur praecepta Dei, creditque puella Protinus, atque auget meritum vitamque priorem Prompta fides: tacitis elementa latentia causis Divinum informant corpus, sacrandaque crescit Sarcina: coelestem Dominum pia confovet alvus. Interea gravidam soboles, quamquam edita necdum, Instigat Mariam sanctam, ut progressa revisat Elisabeth, longo quae jam venerabilis aevo, Dilectum Domino puerum paritura gerebat. Auscultat nato genitrix, vis tanta fidei, Et quo jussa venit: movit materna Johannes Viscera, et implevit divino pectora sensu. Jam vates, necdum genitus, conclusus in alvo, Jamque propheta prius gesta et ventura videbat. Illa ubi concepto fulgentem lumine longe Conspexit Mariam, celeri procul incita gressu Obvia progreditur, venerataque brachia tendens, Salve, o mater, ait, Domini, salve pia virgo, Immunis thalami, coitusque ignara virilis, Sed paritura Deum: tanti fuit esse pudicam, Intactae ut ferres titulos, et praemia nuptae. Cur mihi non meritae, nec tanto munere dignae Officii defertur honos? Cur gloria coeli, In nostros delata Lares et vilia tecta, Obscuris tantum lumen penetralibus infert? Sed mitis placidusque suis cultoribus adsit, Praestet et hunc genitus, quem praestitit ante favorem. Dixit, et amplexus ulnis circumdata junxit, Jamque Deum venerata, pio dedit oscula ventri. Dic age nunc, Judaea nocens, et sanguine regis Commaculata tui, verbis si nulla priorum Est adhibenda fides, sacros si fallere vates Creditis, et Mosen ipsum, si fallere David Impia perversae putat inclementia gentis, Credite non genitis: materna clausus in alvo Quid videat, sancto matris docet ore Johannes. Quis precor hunc docuit, quem casto viscere virgo Contineat, quantus maneat nova secula partus? Sed sanctis abstrusa patent, nec visa profanis. Verum egressa modum latos petit orbita campos, Atque oblita mei procurrere longius audet. Spero, erit ut possim firmato robore quondam Hoc quoque per spatium fores agitare quadrigas. Nunc coeptum repetamus iter: mortalia dicat Pagina mortalis: Dominum divina loquantur. Jamque adeo exacto, quantum natura jubebat, Tempore, matura puer inclytus editur alvo, Et promissa Dei magna non credita poena Implet certa fides, et natus comprobat infans. Conveniunt contingentes de more propinqui, Ut puer veterum de nomine ducta parentum Aptent collatis quaesita vocabula causis: Sed negat arbitrium cognatis esse relictum, Coelestis jussi per natum conscia mater. Ergo placet dudum praeclusa voce silentem Consuluisse patrem, promendi sola facultas Indicii, quod lingua nequit, si littera signat. Consulitur, sumit tabulas, scribitque Johannem. Mirantur cuncti, nullumque habuisse priorum Praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum. Quantum sera fides valuit! Quia dextra notavit Quod mens crediderat, peccati poena remissa est. Solvuntur vinctae laxata repagula linguae. Respondet jam voce senex, proditque propinquis, Tecta diu mandata Dei, spondetque futura, Dum transacta probat. Talem fore quis dubitaret, Quem Domini jussis, naturae lege remissa, Insolito exortu nasci potuisse videret? Exemplum cunctis celebrandum incredulitatis Ante oculos cunctis posuit, vel poena parentis, Vel venia: atque animis instat simul hinc metus, hinc spes. Labitur interea cunarum tempus: in ipsis Exstat divini species manifesta vigoris. Blanditiae, risusque silent, incertaque cessant Murmura: serietas lascivi praevia sensus, Jam tenera informat venturis moribus ora. Inde ubi prima puer stabili vestigia nisu Fixerat, et certam signarent verba loquelam: Mos erat aut sancti dicta auscultare parentis, Aut antiquorum praeclara ediscere facta, Vel quas ipse Deus leges interprete Mose Condiderat, sacri quas servat pagina saxi. Haec, et quae teneram firmarent cetera mentem, Tractabat recolens: neque enim ignorasse priora Credendus, dederat Dominus cui nosse futura. At postquam robur membris accessit ab aevo: (Nam mens plena Deo tardos praevenerat annos:) Illa sibi jam tum statuit discenda, docere Quae nequeunt homines: simul effugienda ciborum, Et potus, sanctae contagia noxia vitae. Tecta igitur sancti, quamquam immaculata, parentis Deserit, ac turbas hominum, coetusque nocentes Effugit, ac solas loca tendit ad invia terras, In queis se tantum mens impolluta videret, Liberaque a curis sacra ad praecepta vacaret. Vestis erat curvi setis conserta cameli, Contra luxuriem molles duraret ut artus, Arceretque graves compuncto corpore somnos. Hunc vilis rigidos ad lumbos zona ligabat, Praebebant victum facilem silvestria melia, Pomaque, et incultis enatae cautibus herbae, Arentemque sitim decurrens unda levabat. Quis locus hic vitiis? Aditum quem prava cupido Invenit haec inter sacra et penetralia mentis? Quo peccet, qui nil cupiat? Quo tendat iniqui In latebras sensus, quisquis non indiget ullo? Sic primi vixere homines, mundoque recenti Hos autor dederat ventura in secula mores; Inseruit donec sese malesuada voluptas, Ac secum luxus, et amorem invexit habendi. Hinc odia, hinc lites, hinc fraus, hinc livor, et irae, Caedes, arma, cruor, conflictus, praelia, mortes: Hinc offensa Dei, quam tartara saeva piabunt. Verum ego cur nimium communes arguo culpas; Immemor ipse mei, quem non commissa gravare, Sed veniam sperare decet? Mirabimur immo Rectius invictum, nullique imitabile prisci Exemplum secli, transgressum humana labore, Semideumque virum, qui labe immunis ab omni, Cum sua tam saevis cruciarit corpora poenis, Praescripsit quid nos vel post peccata deceret: At postquam invictam firmans per talia mentem, Exegit largum tempus, statuitque reperta Quae fuerant quaerenda, sibi vox edita coelo est: Jam satis impensum spatii, dilecte propheta, Quo tibi prodesses: tempus tibi quae data sentis, Ut prosint aliis, et quae jam perdita, servent. Perge igitur sanctas puri Jordanis ad undas. Hic quicumque hominum vitae commissa prioris Poenitet, et tandem sensu meliora volutat, Ablue confessum: quisquis tibi mente fideli Crediderit delere pio commissa lavacro, Ille renatus erit, talis modo vita sequatur, Quae probet ablutos vitam damnasse priorem. Paruit auditis famulanti mente Johannes, Protinus et ripas jussi descendit ad amnis. Praedicat hic praecepta Dei sermone verendo, Infunditque novam credentum in corda salutem. Diluit infusis credentum crimina lymphis, Absolvitque metus hominum, poenasque remittit, Atque ignem restinguit aquis: oblivia suadet Errorum, praestatque novae nova corpora vitae. O Pater, o hominum rerumque aeterne creator, Quot gradibus parcit pietas tua! quis pater unquam Sustinet erranti toties ignoscere nato? Das genti sensum, quo vel bona vel mala noscant. Non satis: innectis servandae vincula legis, Proponisque malis poenas, et praemia justis. Haec quoque quis sprevit? Redeat quandoque libebit, In promptu venia est: sanctum patet ecce lavacrum, Quod renovet vitam, veteresque oblitteret actus, Quodque novos homines faciat. Quid quaerimus ultra? Et tamen ulterior venia est: violaverit ullus Hoc quoque polluto prolapsus corpore donum. Quamquam jam nimius longe processerit error, Desinat, et redeat: cum se damnaverit ipse, Absolvi meruit: si poenitet, irrita culpa est, O vere, quod ais, pondus leve, quodque cohaeret, Suave jugum, toties homini cum ignoscitur uni, Et tamen erramus, finis nec criminis ullus Humano generi: sed crescit laus tua; nam quo Major culpa rei, parcentis gloria major. Grates ergo tibi referat mens omnis, et omnis Lingua canat, quantumque potest humana propago, Si placuisse nequit, fieri vel grata laboret. Panditur immensum, si demus vela, profundum In laudes, Pater alme, tuas: sed conscia tanti Mens oneris trepidat, propriasque haud inscia vires Consulit, et dignis potius dicenda relinquit. Reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Johannes, Quo renoves puras abluto corpore mentes. Non haec prima dedit Domini sententia, qua te Admonuit claram mittens per nubila vocem: Secula multa prius sancti Deus ore locutus Isaiae vatis, veteris qui maximus aevi: Mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum, Qui sentosarum purgans concreta viarum Gressibus ille tuis, celsos subsidere montes, Idem depressas faciet consurgere valles: Diriget hic quae prava, et leniet aspera, dura Molliet, et totum coget planescere mundum. Tune, precor, donum summi Patris, alme Johannes, Cum Christo promisse venis, teque imputat ille Qui misit natum? Tune, o praedicte prophetis, Nominis angelici tu participatus honore? Per te prima Dei sese clementia profert: Prima tibi dandae veniae permissa potestas: Te cum multa novae peterent miracula plebis, De te Christus ait: Concessum est visere talem, Qualem nulla prius viderunt secla prophetam. Dico ego, qui solus quae gesta gerendaque novi, Inter mortales dederit quos femina partus, Quosque dabit sollemni hominum de more creatos, Nullus erit possit qui se praeferre Johanni. Haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis Humani, et cunctos seclorum ex ordine tractus Pervidet, ut quae sunt oculis subjecta videmus.
7 - Paraphrasis psalmi I
Paulinus, tunc Theologicorum arcanorum rudis, putabat Christianos omnes, quamvis malos, modo incolumem servassent fidem, salutem quamdam consecuturos.
Beatus ille, qui procul vitam suam Ab impiorum segregarit coetibus, Et in via peccantium non manserit, Nec in cathedra pestilenti sederit: Sed corde toto fixus in legem Dei Praecepta vitae nocte volvit et die, Mentemque castis institutis excolit. Erit ille ut arbor quae propinqua flumini, Humore ripae nutriente pascitur, Suoque fructum plena reddet tempore, Et, fronde numquam defluente, pervirens Stabit perenni vividum lignum coma. Non haec iniquos prosequetur gloria, Sed ut favillam pulveris ventus rapit, Sic ira iniquos verret a vultu Dei. Idcirco tali dividentur ordine Hominum per orbem dissipatorum greges, Ut judicandi non resurgant impii, Qui denegarunt debitum cultum Deo, Sed puniendi: nam suum crimen videns, Non indigebit quaestione detegi, Quoniam imminentem praeferent mortis notam, Signum salutis non gerentes frontibus. Peccator autem, non et impius tamen, Quae magna turba est, non resurget gloriae, Verum resurget deputanda examini. Nec enim sedere cum piis judex potest, Causas suorum redditurus actuum, Varieque gestis aut probandus, aut reus. Sine lege passim legis ignari cadent, In lege lapsus, lege judicabitur. Opus per omne curret ignis arbiter, Quod non cremarit flamma, sed probaverit, Illud perrenni praemio pensabitur. Qui concremanda gesserit, damnum feret, Sed ipse salvus evolabit ignibus. Tamen subusti corporis signis miser Vitam tenebit, non tenebit gloriam: Quia carne victus, mente non versus tamen, Etsi negarit debitam legi fidem, Per multa saepe devolutus crimina: Tamen fidei nomen aeternum gerens, Numquam salutis exsulabit finibus. Idcirco cuncti nunc in isto seculo, Dum currit aetas, et dies aevi patet, Rectas agamus semitas firmo pede, Nec deferamur lubrico latae viae, Praestat per arctum dimicantes tramitem Laboriosis introire nisibus. Vias bonorum laetus agnoscit Deus, At impiorum pronum iter delebitur.
8 - Paraphrasis psalmi II
Cur gentes fremuere, et inania cur meditati Sunt populi? Adstiterunt proceres cum regibus acti Adversum Dominum et Christum, vesana ferentes. Vincula rumpamus, juga discutiamus eorum: Qui manet aeterno totis moderamine coelis, Irridebit eos, justaque loquetur in ira, Terribilique minas verbo turbabit iniquos. Ast ego Rex ab eo parili ditione creatus, Praeceptum Domini super almum praedico Sion. Ipse ad me Dominus, Meus, inquit, filius es tu, Teque hodie genui. Pete: sis mihi gentibus heres, Et tua fundatur totis possessio terris. Ferrea virga tibi est, valido quia jure tumentes Orbe regis toto populos: ceu vasa recocto Ficta luto frangens corda, ut meliora reformes. Et nunc ecce omnes stratis advertite, reges Mentibus, et quicumque hominum famulantia corda Judicio regitis, rerumque tenetis habenas: Deservite Deo trepidi, mixtoque fideles Exsultate metu: fiat discordia concors, Dissimiles socians affectus pectore in uno; Ne timor affligat mentes, vel gaudia solvant, Si careant laeto, pavidi formidine lethi. Discite justitiam, rectosque capessite mores, Et justo trepidate Deo, gaudete benigno, Nequando meritum Deus irascatur in orbem, Vosque via justa juste pereatis abacti. Amodo jam resilire via properetis iniqua, Ecce brevi, cum magna potentis inarserit ira, Ventilet ut totum divino examine mundum, Segreget et paleas igni, frumenta saluti: Tunc omnes, quibus est in eo spes fida, beati.
9 - Paraphrasis psalmi CXXXVI
Sedimus ignotos dirae Babylonis ad amnes Captivi, Judaea manus, miserabile flentes. Cum patrium memori traheremus pectore Sion, Et meritum justa suspiraremus ab ira Exsilium: lentis qua consita ripa salictis, Hospitibus populis umbras praebebat amicas. Illic Assyriae mediis in moenibus urbis, Obliti laetas per maesta silentia voces, De salicum ramis suspendimus organa nostra. Namque dabat nobis durum gravis ira dolorem, Quod solita in sancto depromi cantica templo Haec ad delicias sibi nos cantare jubebat Impius ille, domo qui nos abduxerat, hostis. Ergone divinas laudes et carmina castis Apta choris, inter sacra barbara, foedaque busta. Inter et accensas funestis ignibus aras, Heu! male de nostro laetis moerore, canemus? Deque pio ritu luxum faciemus iniquum, Mystica ad hostilem modulantes cantica ludum? Quo miseri nunc ore sacros cantabimus hymnos? Quove loco Babylon poscit sibi cantica Sion? Sed Domini carmen tellus aliena mereri Non capit, indignas sacra vox avertitur aures. Si tamen ut captis dominus violentior instas, Et, si tantus amor, Sion pia noscere vobis Cantica, si pergis me cogere non tua fari, Et divina tibi quaenam sint cantica Sion, Accipe quid captae Deus ultor spondeat urbi. Ne longum speres isto gaudere triumpho Impie; quo sacrum prodi tibi praecipis hymnum: Ecce quis est hymnus Domini, quae cantica Sion: Si fuero oblitus mea moenia, te mea cura, Urbs Hierusalem, fiat mea non memor unquam Dextra mei, mea lingua meis et adhaereat arens Faucibus, aeterno nisi te complectar amore: Et nisi principio promissi in secula regni, Laetitiaeque meae primo reminiscar in anno, Te cunctis Hierusalem praeponere terris. Esto memor tum prolis Edom, ut versa vice nostrum Aspiciat confusa diem, quo plebs tua claram Moenibus aeternis Hierusalem habitabit, Cui nunc gens oblita tui, crudele minatur Excidium, dicens: Invisam funditus urbem Diruite et vacuate manu, vestigia donec Nulla relinquantur, muris ad inane redactis. Infelix miserae Babylonis filia, felix Qui tibi pro nobis in nos tua gesta rependet. Nec minus ille beatus erit, qui parva tenebit Et simul elidet solidae tua pignora petrae. Si cupis exstincta Babylonis stirpe beari, In te ipso primis gliscentia crimina flammis Frange fide, jam propter adest petra Christus: in ipso Vipeream sobolem validis elide lacertis. Nam Babylon nomen Confusio: filia cujus Est caro, peccatis mater: quae turba saluti Noxia, corporeis ducit mala semina fibris. Haec vincenda tibi, si vis evincere mortem: Namque tuis tales inclusos ossibus hostes, Si permittantur crescendo assumere vires, Difficili vinces luctamine: praeripe parvos, Dum rudis ex utero cordis per pectora capta Reptat adhuc teneris vitiorum infantia membris: Quae nisi praecaveas, aucta virtute necabit Concordem vitiis animam terrena propago. Ne parcas igitur talem mactare catervam. Non tibi crimen erit, nocituram perdere gentem, Ultricemque malo perfundere sanguine petram: Gaudet enim justus, si concidat impia proles: Nam magis atque magis pius ista caede piatur, Si perimat peccata suis dominantia membris, Et fracta in Christo vitiorum plebe triumphet.
10 - Ausonio Paulinus
Quatuor supra memoratas epistolas quartum jam annum agens in Hispania Paulinus recepit, quarum primae, tertiae quae intercidit, et quartae respondet hoc carmine.
Quarta redit duris haec jam messoribus aestas, Et toties cano bruma gelu riguit, Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore, Nulla tua vidi scripta notata manu, Ante salutifero felix cum charta libello Dona negata diu, multiplicata daret. Trina etenim vario florebat epistola textu, Sed numerosa triplex pagina carmen erat. Dulcia multimodis quaedam subamara querelis Anxia censurae miscuerat pietas. Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum Sedit, et e blandis aspera penso animo. Ista suo referenda loco tamen, et graviore Vindicis heroi sunt agitanda sono. Interea levior paucis praecurrit iambus, Discreto referens mutua verba pede. Nunc elegi salvere jubent, dictaque salute, Ut fecere aliis orsa gradumque, silent Quid abdicatas in meam curam, pater, Redire Musas praecipis? Negant Camoenis, nec patent Apollini Dicata Christo pectora. Fuit ista quondam non ope, sed studio pari Tecum mihi concordia, Ciere surdum Delphica Phoebum specu, Vocare Musas Numina; Fandique munus munere indultum Dei, Petere e nemoribus aut jugis. Nunc alia mentem vis agit, major Deus; Aliosque mores postulat, Sibi reposcens ab homine munus suum, Vivamus ut vitae Patri. Vacare vanis otio aut negotio, Et fabulosis litteris Vetat, suis ut pareamus legibus, Lucemque cernamus suam: Quam vis sophorum callida, arsque rhetorum, et Figmenta vatum nubilant, Qui corda falsis atque vanis imbuunt; Tantumque linguas instruunt, Nihil adferentes ut salutem conferant, Quod veritatem detegat. Quid enim tenere vel bonum aut verum queant, Qui non tenent summae caput, Veri bonique fomitem et fontem Deum? Quem nemo nisi in Christo videt. Hic veritatis lumen est, vitae via, Vis, mens, manus, virtus Patris, Sol aequitatis, fons bonorum, flos Dei. Natus Deo, mundi sator, Mortalitatis vita nostrae, et mors necis. Magister hic virtutum, Deusque nobis, atque pro nobis homo Nos induendo se exuit, Aeterna jungens homines inter et Deum, In utrumque se commercia. Hic ergo nostris ut suum praecordiis Vibraverit coelo jubar, Absterget aegrum corporis pigri situm, Habitumque mentis innovat; Exhaurit omne quod juvabat antea Castae voluptatis vice; Totusque nostra jure Domini vindicat Et corda, et ora, et tempora; Se cogitari, intelligi, credi, legi, Se vult timeri et diligi. Aestus inanes, quos movet vitae labor Praesentis aevi tramite, Abolet futurae cum Deo vitae fides. Quae, quas videmur spernere, Non ut profanas abjicit aut viles opes; Sed ut magis caras, monet Coelis reponi creditas Christo Deo, Qui plura promisit datis; Contemta praesens vel mage deposita sibi Multo ut rependat fenore. Sine fraude custos aucta creditoribus Bonus aera reddet debitor; Multaque spretam largior pecuniam Restituet usura Deus. Huic vacantem, vel studentem, et deditum, In hoc reponentem omnia, Ne, quaeso, segnem, neve perversum putes, Nec crimineris impium. Pietas abesse Christiano qui potest? Namque argumentum mutuum est Pietatis, esse Christianum: et impii, Non esse Christo subditum. Hanc cum tenere discimus, possum tibi Non exhibere, id est patri, Cui cuncta sancta jura, cara nomina Debere me voluit Deus? Tibi disciplinas, dignitatem, litteras, Linguae, togae, famae decus, Provectus, altus, institutus debeo, Patrone, praeceptor, pater. Sed, cur remotus tamdiu degam, arguis, Pioque motu irasceris? Conducit istud, aut necesse est, aut placet: Veniale, quidquid horum erit. Ignosce amanti, si geram quod expedit: Gratare, si vivam ut libet. Defore me patriis tota trieteride terris, Atque alium legisse vagis erroribus orbem, Culta prius vestrae oblitum consortia vitae Increpitas sanctis mota pietate querelis. Amplector patrio venerandos pectore motus, Et mihi gratandas salvis affectibus iras. Sed reditum inde meum genitor te poscere mallem Unde dari possit. Revocandum me tibi credam, Cum steriles fundas non ad divina precatus, Castalidis supplex averso Numine Musis? Non his numinibus tibi me patriaeque reduces. Quod datur, in nihilum (sine Numine nomina Musas Surda vocas, et nulla rogas) levis auferet aura, Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae, Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent, Nec penetrant superi stellantem Regis in aulam. Si tibi cura mei reditus, illum aspice, et ora, Qui tonitru summi quatit ignea culmina coeli, Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet, Quique satis coelo soles largitur, et imbres, Qui super omne quod est, vel in omnia totus ubique Omnibus infusus rebus regit omnia Christus, Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra Et loca disponit; quod si contraria votis Constituat nostris, prece deflectendus in illa est Quae volumus: quid me accusas? Si displicet actus Quem gero agente Deo, prius est si fas reus autor Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus. Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota, Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar, Et perversus eram, falsi caligine cernens, Stulta Dei sapiens, et mortis pabula vivens. Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc, Agnosci datur, a summo Genitore novari, Quod non more meo geritur; non arbitror, istis Confessus dicar mutatae in prava notandum Errorem mentis, quoniam sim sponte professus, Me non mente mea vitam mutasse priorem. Mens nova me fateor cepit, mens non mea quondam, Sed mea nunc autore Deo, qui si quid in actu Ingeniove meo sua dignum ad munia vidit, Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedet, Cujus praeceptis partum est quod Christus amaret. Quare gratandum magis est tibi quam queritandum, Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus, Paulinus, cui te non inficiare parentem Nec modo, cum credis perversum, sic mea verti Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi, Deque tua primum tibi deferet arbore fructum. Unde precor meliora putes, nec maxima perdas. Praemia, detestando tuis bona fontibus orta. Non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris Pegaseum vixisse equitem, licet avia multi Numine agente colant, clari velut ante sophorum Pro studiis Musisque suis: ut nunc quoque castis Qui Christum sumsere animis agitare frequentant Non inopes animi, neque de feritate legentes Desertis habitare locis, sed in ardua versi Sidera, spectantesque Deum, verique profunda Perspicere intenti; de vanis libera curis Otia amant; strepitusque fori, rerumque tumultus, Cunctaque divinis inimica negotia donis, Et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent. Speque fideque Deum sponsa mercede sequuntur, Quam referet certus non desperantibus autor, Si modo non vincant vacuis praesentia rebus; Quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur, Secreta ignitus penetrans coelestia sensus. Namque caduca patent nostris, aeterna negantur Visibus, et nunc spe sequimur quod mente videmus, Spernentes varias rerum spectacula formas, Et male corporeos bona sollicitantia visus. Attamen haec sedisse illis sententia visa est, Tota quibus jam lux patuit verique bonique, Venturi aeternum secli, et praesentis inane. At mihi non eadem cui gloria, cur eadem sit Fama? fides voti par est, sed amoena colenti, Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta Littoris, unde haec jam tam festinata locorum, Invidia est? Utinam justus me carpere livor Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt. Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem, Et laus hic contemta redit mihi judice Christo. Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas, Vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis Mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux. Nec mihi nunc patrii est (ut vis) oblivio coeli, Qui summum suspecto Patrem, quem qui colit unum, Hic vere memor est coeli. Crede ergo, pater, nos Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes, Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum Testantur mores hominum: nec enim impia summum Gens poterit novisse Deum; sint multa locorum, Multa hominum studiis inculta, expertia legum, Quae regio agresti ritu caret? Aut quid honestis Improbitas aliena nocet? Quid tu mihi vastos Vasconiae saltus, et ninguida Pyrenaei Objicis hospitia, in primo quasi limine fixus Hispanae regionis agam, nec sit locus usquam Rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem Usque patet mersos spectans Hispania soles? Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum: Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos, Inter quos habui socia feritate, colonos. Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent Inspersae fibris maculae: sic Vascone saltu Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos, Nulla ab inhumano morum contagia ducit Hospite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen, Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis Urbibus, et laetis hominum celeberrima cultis? Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris: Cur non more meo potius formata, ferinos Poneret in nostros migrans gens barbara ritus? Nam quod in aversis habitacula ponis Hiberis Urbibus, et deserta tuo legis oppida versu, Montanamque mihi Calagurrim et Bilbilim acutis Pendentem scopulis, collemque jacentis Herdae Exprobras, velut his habitem laris exsul et urbis Extra hominum tecta atque vias: an credis Hiberae Has telluris opes, Hispani nescius orbis, Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas, Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae Discludit bimarem celso qui vertice Calpen? Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur, Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena, Et capite insigni despectans Tarraco pontum. Quid numerem egregias terris et moenibus urbes, Qua geminum felix Hispania tendit in aequor, Qua Betis Oceanum, Thyrrenumque auget Hiberus, Lataque distantis pelagi divortia complet, Orbe suo finem ponens in limite mundi? An tibi, mi domine illustris, si scribere sit mens, Qua regione habites, placeat reticere nitentem Burdigalam, et piceos malis describere Boios? Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis, Inter et umbrosos donas tibi vivere lucos, Laeta locis, et mira colens habitacula tectis: Nigrantesne casas et texta mapalia culmo, Dignaque f pellitis habitas deserta Bigerris? Quique superba tuae contemnis moenia Romae Consul, arenosos num dedignare Vasatas? Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis, Rauranum Ausonias huc devexisse curules Conquerar; et trabeam veteri sordescere panno? Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini Caesareas inter parili titulo palmatas Fulget in attrito longum venerabilis auro, Florentem retinens meriti vivacis honorem. Aut cum Lucani retineris culmine fundi, Aemula Romuleis habitans fastigia tectis, Materiam praebente loco, qui proxima signat, In Condatino diceris degere vico? Multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis. Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem, Ludere blanditiis urentibus, et male dulces Fermentare jocos satirae mordacis aceto, Saepe poetarum, numquam decet esse parentum. Namque - fides pietasque petunt, ut quod mala nectens, Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti Mens patris affigi, fixumque haerescere cordi Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum. Ante habitos mores, non semper, flectere, vitam Crimen habet: namque est laudi bene vertere. Cum me Immutatum audis, studium officiumque require. Si pravo rectum, si relligiosa profanis, Luxurie parcum, turpi mutatur honestum; Segnis, iners, obscurus ago: miserere sodalis In mala perversi: blandum licet ira parentem Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum Moribus, et monitu reparet meliora severo. At si forte itidem, quod legi, et quod sequor, audis, Corda pio vovisse Deo, venerabile Christi Imperium docili pro credulitate sequentem, Persuasumque Dei monitis, aeterna parari Praemia mortali, damnis praesentibus emta, Non reor id sano sic displicuisse parenti, Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo, Ut Christus sanxit. Juvat hoc, nec poenitet hujus Erroris, stultus diversa sequentibus esse Nil moror, aeterno mea dum sententia Regi Sit sapiens. Breve quidquid homo est, ut corporis aegri, Temporis occidui, et sine Christo pulvis et umbra: Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse. Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error, Cumque suo moriens sententia judice transit. At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi, Sera erit exutis homini querimonia membris, Dum levia humanae metuit convicia linguae, Non timuisse graves divini judicis iras, Quem Patris aeterni solio dextraque sedentem Omnibus impositum Regem, et labentibus annis Venturum, ut cunctas aequato examine gentes Judicet, et variis referat sua praemia gestis, Credo equidem et metuens studio properante laboro; Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar. Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris Corda tremunt, gestitque anima, id jam cauta futuri, Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis, Ponderibusque gravis rerum, si forte recluso Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras Regis ad occursum levibus se tollere pennis, Inter honora volans sanctorum millia coelo, Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos Ardua in astra pedes facili molimine tollent, Et teneris vecti per sidera nubibus ibunt, Coelestem ut medio venerentur in aere Regem, Claraque adorato conjungant agmina Christo. Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris Sopitum tenebris sterili deprendat in actu, Tempora sub vacuis ducentem perdita curis. Nam quid agam? Lentis si dum conniveo votis, Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet, Et subitis Domini coelo venientis aperto Praestrictus radiis, obscura et tristia noctis Subfugia illato confusus lumine quaeram? Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri, Vel praesentis amor vitae, rerumque voluptas, Curarumve labor, placuit praevertere casus Proposito, et curas finire superstite vita; Commissisque Deo ventura in secula rebus, Exspectare trucem securo pectore mortem. Si placet hoc, gratare tui spe divite amici: Si contra est, Christo tantum me linque probari.
11 - Ausonio Paulinus
Secundae Ausonii epistolae respondet carmine sequenti.
Continuata meae durare silentia linguae, Te numquam tacito memoras; placitamque latebris Desidiam exprobras; neglectaeque insuper addis Crimen amicitiae; formidatamque jugalem Objicis, et durum jacis in mea viscera versum. Parce, precor, lacerare tuum, nec amara paternis Admiscere velis, ceu melli absinthia, verbis. Cura mihi semper fuit, et manet, officiis te Omnibus excolere, affectu observare fideli. Non umquam tenui saltem tua gratia naevo Commaculata mihi est; ipso te laedere vultu, Semper et incauta timui violare figura. Cumque tua accessi venerans, mea cautius ora Composui, et laeto formavi lumine frontem; Ne qua vel a tacito contractam pectore nubem Duceret in sanctum suspicio falsa parentem. Hoc mea te domus exemplo coluitque colitque, Inque tuo tantus nobis consensus amore est, Quantus et in Christo connexa mente colendo. Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora livor? Quo rumore pias facilis tibi fama per aures Irrupit pepulitque animum contraque vetustam Experta pietate fidem nova vulnera movit, Laederet ut natis placidum malesuada parentem? Sed mihi non fictae mens conscia simplicitatis, Nec patris inculti pietas rea, respuit omne Immeritum, et falso perstringi crimine non fert; Immunis vero gravius violatur iniquo Vulnere, tam tenera offensae, quam libera culpae. Discussisse jugum quereris me, quo tibi doctis Junctus eram studiis. Hoc nec gestasse quidem me Assero: namque pares subeunt juga: nemo valentes Copulat infirmis; neque sunt concordia frena, Si sit compulsis mensura jugalibus impar. Si vitulum tauro, vel equum commitis onagro, Si confers fulicas cygnis, et aedona parrae; Castaneis corylos, aequas viburna cupressis, Me compone tibi: vix Tullius et Maro tecum, Sustineant aequale jugum; si jungar amore, Hoc tantum tibi me jactare audebo jugalem; Quo modicum sociis magno contendit habenis Dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum, Et paribus semper redamandi legibus aequa. Hoc nostra cervice jugum non scaeva resolvit Fabula, non terris absentia longa diremit. Nec perimet, toto licet abstrahar orbe, vel aevo. Numquam animo divisus agam; prius ipsa recedet Corpore vita meo, quam vester pectore vultus. Ego te per omne, quod datum mortalibus Et destinatum seculum est, Claudente donec continebor corpore, Discernar orbe quolibet, Nec orbe longe, nec remotum lumine, Tenebo fibris insitum, Videbo corde, mente complectar pia Ubique praesentem mihi. Et cum solutus corporali carcere, Terraque provolavero, Quo me locarit axe communis Pater, Illic quoque te animo geram. Neque finis idem qui meo me corpore, Et amore laxabit tui. Mens quippe, lapsis quae superstes artubus De stirpe durat coeliti, Sensus necesse est simul et affectus suos Teneat aeque ut vitam suam; Et ut mori, sic oblivisci non capit, Perenne viva et memor.
12 - De S. Felice natalitium carmen I
Inclite Confessor, meritis et nomine Felix, Mens pietate potens, summi mens accola coeli, Nec minus in totis experta potentia terris, Qui Dominum Christum constanti voce professus, Contemnendo truces meruisti evadere poenas, Devotamque animam tormenta per omnia Christo, Sponte tua jussus laxatis reddere membris, Liquisti vacuos rabidis lictoribus artus, Vectus in aethereum sine sanguine martyr honorem, O pater, o domine, indignis licet, annue servis, Ut tandem, hanc fragili trahimus dum corpore vitam, Sedibus optatis, et qua requiescis in aula, Hunc liceat celebrare diem, pia reddere coram Vota, et gaudentes inter gaudere tumultus. Sit jam, quaeso, satis merita impietate tulisse Hanc poenam tot jam quot te sine viximus, annis, Sede tua procul, heu! quamvis non mente remoti. Jam desideriis immenso tempore fessis Consule: jam vel sero memor miserere tuorum: Perque orbem, magni qui nos procul aequore ponti Disparat, obtritis quae nos inimica retardant, Pande vias faciles: et, si properantibus ad te Invidus hostis obest, objecta repagula pelle Fortior adversis, et amicos provehe cursus. Seu placeat telluris iter, comes aggere tuto Esto tuis; seu magna tui fiducia longo Suadeat ire mari, da currere mollibus undis, Et famulis famulos a puppi suggere ventos, Ut Campana simul Christo duce littora vecti, Ad tua mox alacri rapiamur culmina cursu, Inque tuo placidus nobis sit limine portus. Illic dulce jugum, leve onus, blandumque feremus Servitium sub te domino; etsi justus iniquis Non egeas servis, tamen et patiere, et amabis Qualescumque tibi Christo donante dicatos, Et foribus servire tuis, tua limina mane Munditie curare sines; et nocte vicissim Excubiis servare piis; et munere in isto Claudere promeritam defesso corpore vitam.
13 - De S. Felice natalitium carmen II
Felix, hoc merito, quod nomine; nomine et idem, Qui merito; redit alma dies qua te sibi summus Adscivit patriam confessum Christus in aulam, Tempus adest plenis grates tibi fundere votis. O pater, o domine, indignis licet optime servis, Tandem exoratum est, inter tua limina nobis Natalem celebrare tuum. Tria tempore longo Lustra cucurrerunt ex quo sollemnibus istis Coram vota tibi coram mea corda dicavi, Ex illo qui me terraque marique labores Distulerint a sede tua procul orbe remoto, Novisti; nam te mihi semper ubique propinquum, Inter dura viae, vitaeque incerta, vocavi. Et maria intravi duce te, quia cura pericli Cessit amore tui, nec te sine: nam tua sensi Praesidia, in Domino superans maris aspera Christo: Semper eo et terris te propter tutus et undis. (Hunc, precor, aeterna pietate et pace serenum Posce tuis, cujus magno stas nomine Felix. Nunc juvat effusas in gaudia solvere mentes: Cara dies tandem quoniam hic praesentibus orta est, Semper et aeternum nobis celebrata per orbem, Quae te sacravit terris et contulit astris.) Ecce vias vario plebs discolor agmine pingit: Urbes innumeras una miramur in urbe. O felix Felice tuo tibi praesule Nola, Inclita cive sacro, coelesti firma patrono, Postque ipsam titulos Romam sortita secundos. Quae prius imperio tantum, et victricibus armis, Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris. Sis bonus o felixque tuis, Dominumque potentem Exores, liceat placati munere Christi, Post pelagi fluctus, mundi quoque fluctibus actis, In statione tua placido consistere portu. Hoc bene subductam religavi littore classem; In te compositae mihi fixa sit anchora vitae.
14 - De S. Felice natalitium carmen III
Venit festa dies coelo, celeberrima terris, Natalem Felicis agens, qua corpore terris Occidit, et Christo superis est natus in astris, Coelestem nanctus sine sanguine martyr honorem. Nam Confessor obit, poenas non sponte lucratus, Acceptante Deo fidam pro sanguine mentem; Qui cordis taciti scrutator, ferre paratos Aequiparat passis, sat habens interna probasse, Supplicium carnis justa pietate remittit, Martyrium sine caede placet, si promta ferendi Mensque fidesque Deo caleat, passura voluntas Sufficit, et summa est meriti, testatio voti. Ergo dies, tanto quae munere rettulit alto Felicem coelo, sacris sollemnibus ista est: Nam post solstitium, quo Christus corpore natus Sole novo gelidae mutavit tempora brumae, Atque salutiferum praestans mortalibus ortum. Procedente die secum decrescere noctes Jussit, ab hoc quae lux oritur vicesima nobis Sidereum meriti signat Felicis honorem. Denique nil impar his, qui fudere cruorem, Testibus, et titulo simul et virtute recepta, Martyris ostendit meritum, cum jure potenti Daemonas exercet, devinctaque corpora solvit. Nam sibi Felicem caecis incumbere poenis, Pestiferi proceres tristi clamore fatentur, Occultasque cruces gemitu testantur aperto, Velatumque oculis mortalibus, at manifestum Auribus et multo praesentem numine produnt, Cum captiva intra deprensi corpora, Christum In sancto fulgere suo clamantque probantque, Membrorum incussu tremuli, capitumque rotatu, Tormentisque suis, sed non sua corpora torquent, Clamantes proprios aliena per ora dolores Orantum veniam: latet ultor, poena videtur. Tum si quos graviore malo violentior hostis Vinxerit, ista dies divino munere solvit. Cernere tunc passim est sacra purgata medela Pectora liminibus sterni, jam mente refectos, Gratantes jam voce sua: concurrit hiantum Turba tremens hominum; mixtae inter gaudia cunctis Prosiliunt lacrymae: praesens Deus omnibus illic Creditur: immensi Felix est gloria Christi. Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes Vota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent Terrarum et coeli, ridere videtur apertis Aethra polis: vernum spirare silentibus aurae Flatibus, et laetum plaga cingere lactea coelum. Nec modus est populis coeuntibus agmine denso, Nec requies, properant in lucem a nocte, diemque Exspectare piget, votis avidis mora noctis Rumpitur, et noctem flammis funalia vincunt, Stipatam multis unam juvat urbibus urbem Cernere, totque uno compulsa examina voto. Lucani coeunt populi, coit Appula pubes, Et Calabri, et cuncti quos adluit aestus uterque, Qui laeva et dextra Latium circumsonat unda: Et qua bis ternas Campania laeta per urbes Ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis Dives habet Capua, et quos pulcra Neapolis, aut quos Gaurus alit, laeta exercent qui Massica, quique Ufentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri, Quique colunt rigui felicia culta Galesi, Quos Atina potens, quos mater Aricia mittit. Ipsaque coelestum sacris procerum monimentis Roma Petro Pauloque potens, rarescere gaudet Hujus honore diei, portaeque ex ore Capenae Millia profundens ad amicae moenia Nolae, Dimittit duodena decem per millia denso Agmine: confertis longe latet Appia turbis. Nec minus, ex alia populis regione profectis, Aspera montosae carpuntur strata Latinae, Quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum: Quosque suburbanis vetus Ardea mittit ab oris, Quique urbem liquere Cales, geminumque Teanum, Quam gravis Auruncus, vel quam colit Appulus asper: Huc et olivifero concurrit turba Venafro, Oppida Samnites duri montana relinquunt. Vicit iter durum pietas, amor omnia Christi Vincit, et alma fides: animisque locisque rigentes Suadet acerba pati, simul aspera ponera corda. Una dies cunctos vocat, una et Nola receptat, Totaque plena suis, spatiosaque limina cunctis; Credas innumeris ut moenia dilatari. Hospitibus, sic Nola assurgit imagine Romae. Tu quoque post Urbem titulos sortita secundos? Nam prius imperio tantum et victricibus armis, Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris. Tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas, Ante sacerdotis, post martyris, omne per aevum Felicis complexa tui, gemino bene coelum Contingis merito divini mater amici. Te prius alma pio celebrans altaria cultu Presbyter instituit, placido et moderamine rexit. Hinc quoque perpetuo decorat te nomine Felix. Namque tuo meritum in gremio sacratus honorem, Ducit odorifero pia conditus ossa sepulcro. Aurea nunc niveis ornantur limina velis, Clara coronantur densis altaria lychnis. Lumina ceratis adolentur odora papyris, Nocte dieque micant, sic nox splendore diei Fulget: et ipsa dies coelesti illustris honore, Plus micat innumeris lucem geminata lucernis. Nos quoque felices, quibus istum cernere coram Et celebrare diem datur, et spectare patroni Praemia, praestantique suis tam grandia Christo Gratari, et laetos inter gaudere tumultus. Ferte Deo, pueri, laudem, pia solvite vota, Et pariter castis date carmina festa choreis, Spargite flore solum, praetexite limina sertis: Purpureum ver spiret hiems, sit floreus annus Ante diem, sancto cedat natura diei. Martyris ad tumulum debes et terra coronas. Ast illum superi sacra gloria luminis ambit, Florentem gemina belli pacisque corona. Hunc, precor, aeterna nobiscum pace serenum Posce diem, hoc iterum liceat gaudere reverso, Annuaque hic et vota tuis et carmina festis Reddere placati tranquillo numine Christi. Hic amor, hic labor est nobis; haec vota tuorum Suscipe, commendaque Deo, ut cum sedula cura Servitium nostrum longo tibi penderit aevo, Tunc demum placidos pietate laboris alumnos Absolvas mittente manu; positasque tuorum Ante tuos vultus animas vectare paterno Ne renuas gremio Domini fulgentis ad ora: Quem bonitate pium, sed majestate tremendum, Exora, ut precibus plenis meritisque redonet Debita nostra tuis, cum tu quoque magna piorum Portio, regnantem Felix comitaberis Agnum: Posce ovium grege nos statui, ut sententia summi Judicis hoc quoque nos iterum tibi munere donet, Ne male gratatis laevos adjudicet hoedis, Sed potius dextra positos in parte, salutis Munifico pecori, laudatisque adgreget agnis.
15 - De S. Felice natalitium carmen IV
Annua vota mihi remeant, simul annua linguae Debita, natalis tuus, o clarissime Christo Felix, natali proprio mihi carior; in quo Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis. Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus Esse dedit, viles caro largitus amico. Non quia tu dignus famulis tam vilibus esses, Aeternis dignate Deo comes ire triumphis; Sed quia nos inopes justi indignosque salutis Sic voluit ditare Pater bonus, ut male dites Criminibus versa in melius vice divitiarum, Pro cunctis opibus cunctisque affectibus, et pro Nobilibus titulis et honoribus omnia vanis, Felicem caperemus opes, patriamque, domumque. Tu pater, et patria, et domus, et substantia nobis, In gremium translata tuum cunabula nostra, Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti Crescimus, inque aliam mutantes corpora formam, Terrena exuimur stirpe, et subeuntibus alis Vertimur in volucres divini semine verbi. Te relevante jugum Christi leve noscimus, in te Blandus et indignis, et dulcis Christus amaris. Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda, Quae tibi natalis: quia te mala nostra abolente Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo. Surge igitur cithara, et totis intendere fibris, Excita vis animae tacito mea viscera cantu, Non tacita cordis testudine, dentibus ictis, Pulset amor linguae, plectro lyra personet oris. Non ego Castalidas vatum phantasmata Musas, Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo, Carminis incentor Christus mihi: munere Christi Audeo peccator sanctum et coelestia fari. Nec tibi difficile, Omnipotens, mea solvere doctis Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solvi Dura jubes. Tu namque asinam reboare loquendo, Perfectamque tibi lactentes condere laudem Fecisti, et solidam solvisti in flumina rupem, Et terram sine aqua subitis manere fluentis Jussisti, deserta rigans in spem populorum, In quorum arentes animas pia gratia fluxit, Quos Christus vivo manans petra fonte refecit. Unde ego pars hominum minima, isto munere fretus, Roris, Christe, tui vivos precor aridus haustus. De verbum de fonte tuo; tua non queo fari Te sine; namque tui laus martyris, et tua laus est, Qui facis Omnipotens homines divina valere, Fortiaque infirmis superans, de carne triumphas, Aerios proceres vincens in corpore nostro. Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam Felicem narrare tuum, cui nobile ductum Ex Oriente genus: nec enim magis altera tellus Felicis patriam decuit, quam quae patriarchas, Quaeque pios tulerat, Christi sacra vasa, prophetas. Unde et apostolicis fundens sua flumina linguis, Totum Evangelii sonus emanavit in orbem. Debitus inde Deo Felix, genitore profecto Italiam necdum genitus, tamen in patre venit: Civis ut affectu nostris oriretur in oris; Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset. Sic pater Abraham Domini praecepta secutus, Mutavit patrias externo cespite terras, Deposuitque sacrum Chananaeis semen in arvis; Unde peregrinas subeunte propagine terras, Mystica Felicem nobis transmisit origo, Quem perfecta fides illa radice profectum Prodidit, ut nobis esset pia vena fidei. Felix nunc etiam posita cum carne quiescit, Spiritus in Christo vivens, operantibus altae Virtutis meritis Abrahae semine mutat Duritiam lapidum, quos suscitat in bona vitae. Hac igitur genitore Syro generatus in urbe, Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam, Sede beans placita: multoque relictus in auro, Dives opum viguit, quamvis non unicus heres. Hermia cum fratre sui cognomine patris Terrenas divisit opes; coelestia solus Obtinuit Felix; geminos sententia discors Divisit fratres: Hermiam mundus abegit, Felicem Christus sibi sustulit: ille caduca Maluit, hic solida: praesentibus ille cohaesit, Iste solum coelo vertit, patrimonia regnis: Ille heres tantum proprii patris, iste coheres Christi. Sed quis tam variam miretur ab uno Sanguine progeniem, veterum inter sancta parentum Pignora qui relegat populorum stirpe duorum Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam Conquestamque Deo gravidi luctamina ventris? Cum jam tunc fremeret sanctae intra viscera matris, Quae nunc intra uterum mundi discordia saevit. Hispida Judaeis hirti sectantibus Esau Perfidia, addictis populo servire minori. At nobis laevem per lenia pacis Iacob, Qua via lucis agit, meliore sequentibus ortu. Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis: Hermias, velut asper Edom terrena secutus, Squaluit in vacua captivus imagine mundi, Duraque Idumaei praelegit rura parentis, -In gladio vivens proprio, vanaeque laborem Militiae sterilem tolerans, qui Caesaris armis Succubuit, privatus agens ad munia Christi. At meus aeterni satus arma capessere Regis, In patris Israel migravit nomina Felix: Seseque a puero pia mens coelestibus edens, Instituit servire Deo; nec gratia pauper Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci Lucis hians animus, tam largiter influa traxit Dona Dei. Primis lector servivit in annis. Inde gradum cepit, cui munus voce fideli Adjurare malos, et sacris pellere verbis. Quod quia perspicua meriti virtute gerebat, Jure sacerdotis veneranda insignia nanctus; Mente loco digna meritum decoravit honorem. Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi, Exstitit et potior geminandae causa coronae. Dira profanorum rabies exorta furorum; Cum pia sacrilego quateretur Eclesia bello, Praecipueque illos populo deposceret omni Impietas, quorum pietas insignior esset: Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem Maximus e placido formabat episcopus ore, Presbytero Felice potens; quem mente paterna Complexus veluti natum, sedisque fovebat Heredem; subita sed tempestate fugatus, Non cedente fide, petiit deserta locorum. Tunc magis atque magis, quaesito antistite, felix Claruit oppositus gladiis, solusque fidei Invidia affectus: nec spectabatur honore; Major honore fides tantum quia causa fidei. Tunc petitur, sua cum draco lividus excitat arma, Proruere id cupiens, quo surgimus, et cadit ipse. Ergo truces poenas, fugiente antistite, solus, Vel primus de plebe, quasi de corpore vertex, Competitur Felix. Hunc omnes vincere certant; Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem Facta mole petunt; cujus munimine victo Cetera jam facili cadat urbs prostrata ruina. O digna infidis dementia! creditur uno Exstinguenda fides, totus quam credidit orbis. Heu misera impietas! infernis caeca tenebris, Quo ruis? in quem tela moves? an credis in uno Mortali constare Deum? Et, si corpora solvas, Vim simul et mentem divinam posse aboleri? Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse, Indignusque aleris, cujus de numine pendet Vincere vel vinci; cujus virtute vel unus Fortior innumeris: pietate armatus inermi, Armatos ferro, sed inermes pectora Christo, Prosternit superante fide, quae conscia veri Coelestis, vitam praesenti monte futuram Comparat, et victo victricem corpore mentem Laeta Deo referens gaudentibus invehit astris. Quid juvat ergo pium tanta quod mole furoris Felicem vesane petis? manet intus operto Mens invicta Deo; nec jam tibi sola resistit Terreni natura hominis; Deus ipse repugnat Quem petis, atque tuis serpens antique venenis Ipse offert se per famulorum corpora Christus, Teque tuis nectens laqueis, in caede suorum Sternit, per mortis speciem de morte triumphans. Sed fera corda suus stimulis furialibus error Sanguinea flagrare siti, sanctumque cruorem Urgebat, veluti sceleris deposcere palmam. Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores, Intentosque piis expavit civibus enses, Quaeritur excussa Felix venerandus in urbe. Nec refugit, celso jam spirans sidera flatu, Et tacitis acuens stimulis in praelia mentem, Impavidus trepidum sorvabat pastor ovile, Exemplo Domini, promptus dare pro grege vitam. Ergo alacer saevos perstat quasi murus in hostes; Et canis, florente fide, revirescit in annis, Totus in astra animo, Christi memor, immemor aevi, Corde Deum gestans, et plenus pectora Christo. Nec jam se capit ipse; sacer majorque videri, Sidereumque oculis et honorem fulgere vultu. Illicet arripitur gaudens; saevisque furentum Protrahitur manibus, sed (qui mos hostis iniqui, Cui potior labor est animas quam corpora nostra Perdere), dilatum gladio terroribus ante Tentat, et in mortem surgit gradibus poenarum. Primus supplicii de carcere texitur ordo. Ferrea junguntur tenebrosis vincula claustris; Stat manibus colloque chalybs, nervoque rigescunt Diducente pedes: sternuntur fragmina testae, Arceat ut somnum poenalis acumine lectus. Nec requie tamen est vacuus, nec luminis expers Confessor, cui jam sociatus in omnia Christus Compatitur, virides gravior cui poena coronas Multiplicat; spatiante polum qui mente peragrat. Seque ipsum, vincto quamvis in corpore, liber Spiritus antevolat summi in penetralia Christi, Praemeditante anima certis sua praemia votis. Ergo beata sacris Felicem passio poenis Urgebat gravibus vinclis et carcere caeco: Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas, Tantas a Christo recipit patientia palmas. Maximus interea solis in montibus aeger, Contentus fugisse manus feraliaque ora Carnificum, diversa, at non leviore, ferebat Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset, Membraque tormentis, aut ignibus: acrior illum Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne Frigoris, et gelido coeli de rore rigescit, Panis inops tectique simul, noctemque diemque Pervigil intenta jungit prece tempus utrumque. Dumosa dum stratus humo compungitur artus Sentibus, et mentem curis, intusque forisque Dimicat, et ruris spinas in corpore perfert, Tristitiae patitur spinas in pectore maesto. Duris dura tegens, cruciatu mentis acerbo Membrorum tormenta levat, sensumque doloris Corporei excludit cordis dolor. Attamen aegra Materies terrae (licet inconcussa maneret Vis animae, spernente fide labentia carnis), Victa hieme atque fame, duroque attrita cubili, Deficiente suam linquebat corpore mentem, Altius e vacuis fessi senis hausta medullis Frigora pellebant glaciato sanguine vitam. Mota Patris summi pietas antistite tanto, Non tulit obscuro consumi funere corpus. Quanquam et ut Eliam, sic istum pascere posset, Esciferas volucres jejuna per avia mittens; Posset et ut Mosen secreto operire sepulcro. Sed soli hoc dederat Deus uni munus amico, Arcana tellure tegit, quia jure decebat. Tantus honos illud corpus, quod comminus ore Fulserat, et sermone Dei ut mortalia functus Jura, Deo tantum frueretur teste sepulcri. Ergo sacerdotem confessoremque sereno Lumine respiciens, tacitis tabescere silvis Non tulit ulterius mitis Pater; et quia digno Condignum comitem meritis sociare parabat, Felicem numero de carceris eligit omni, Cujus id apponat meritis opus, ut senis almi Membra levet, revocetque animam, revehatque refotum, Attonitisque ovibus cari solatia reddat Pastoris. Venit ergo micans jam nocte silenti Angelus, et tota vinctorum in plebe reorum Felicem solum, pietas cui sancta reatum Fecerat, alloquitur: fugit atri carceris horror. Voce simul sacri Felix et luce ministri Excussus tremit, et verbum trahit aure fideli. Ac primum, velut eludentis imagine somni Accipiat mandata Dei, stupet anxius: et se Causatur non posse sequi prohibente catena, Insuper et claustro simul et custode teneri Carceris obsessi. Sed vox divina morantem Increpitans, jubet excussis assurgere vinclis. Et subito, ut molles manibus fluxere catenae, Sponte jugo cervix ferrato exuta levatur, Prosiliuntque pedes laxato caudice nervi. Mira fides! salvis reserato carcere claustris, Sopito custode, fores interritus exit, Perque ipsos via fit, per quos via clauditur; ibat Angelus, et tacitae per amica silentia noctis Lux et iter Felicis erat. Nonne unus in omni Christus adest sancto? sicut viget omnibus idem Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum Gratia concordat. Veterem remeare recenti Historia video speciem, qua jussus abire Bisseno sublimis in agmine discipulorum Petrus, sponte sua vinclis labentibus, eque Carcere processit clauso, qua praevius illum Angelus, Herodi praedam furatus, agebat. Sic meus, educente Deo, geminata per atra Carceris et noctis, reliquis obscura, sed uni Illustrata sibi, Felix impune per ipsos Custodes, constante premens vestigia passu, Callibus ignotis directus, jussa petebat. Et postquam emensus secretos avia saltus Rura, locum fessi senis invenit; aegra trahentem Jam tenui cernit maestus suspiria flatu. Et primo ut cari cognovit membra parentis, Fusus in amplexum, dat vultibus oscula notis, Et tentat gelidis revocare fovendo calorem Artubus, et crebris adflatibus oris anheli Reddere viventes tepefacto corpore sensus. Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus. Jam simile exanimo: modicus tamen ultima vitae Flatus, et internae prodit trepidatio fibrae. Anxius intuitu tali pia pectora Felix, Distrahit exsangues artus, et lurida cernens Ora fame, nec habens quidquam quo rebus egenis Ferret opem, non igne procul, neque comminus esca. Ut dape tabentem recrearet et igne rigentem. Quaerenti, et multa Christum prece convenienti, Quanam ope, quave via jussum complere valeret Servitium, subitam omnipotens de sentibus uvam Edidit, et capiti jussit pendere propinquam, Ut facile attiguo posset decerpere ramo Natum sponte cibum. Divinitus ergo refectus, Mente pia oblato laetatur munere Felix; Decerptumque manu morientis ad ora racemum Admovet: et quoniam strictis jam dentibus ille Et sentire negat dulces et sumere victus, Exprimit humentes acinos, succumque liquentem Instillat, digito diducens arida labra; Donec et adspirante Deo conatibus aegris, Et luctante manu, rigidos paulisper hiatus Laxavit, tenuemque aditum dedit oris aperti, Quo rorem exiguum resoluta infunderet uva. Hinc animae sensus, calor ossibus, atque oculis lux, Vitaque tota redit: quaeque haeserat obsita siccis Faucibus, exercet solitas jam lingua loquelas, Postquam vocis iter patefecit lubricus humor. Ergo reviviscens, notissima comminus ora, Felicis videt ora sui, amplexusque vicissim, Conqueritur tardum: Nam te promiserat, inquit, Adfore jamdudum Dominus mihi, pars mea Felix; Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae Aut ubi te tenuere morae? Si corpore cessi Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis Pectore duravi. Docet et locus et status ipse, In quo me cernis vitae istius ima trahentem, Non mortis fugisse metu, Christoque meam me Praeposuisse animam: fugi, non lucis amore, Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atqui Tecta petens, alia vixissem tutus in urbe, Si mihi vile fides, et cara haec vita fuisset. Ignotos montes, desertaque nuda petivi, In gremio Domini dulcis mea colla reponens, Ipso ut deficerem teste, aut ut pascerer ipso. Nec frustra, ecce vides, fuit haec fiducia nobis: Adfuit Omnipotens, et te mihi mittere legit, Per quem dona mihi sua redderet: utere, fili, Praeceptis pietatis opus mandantibus, et me Suscipiens humeris, commune ad ovile reporta. Impiger optato gavisus munere Felix, Carum onus, ut Christi pondus leve, sumit, et adfert Tam volucri cursu, tamquam magis ipse feratur, Nec ferat; et vere Christus fert ipse ferentem, Et pedibus pietate citis Deus addidit alas. Nocte eadem pariter tot munera percipit unus, Et simul exsequitur Felix; sua rumpere jussus Vincla, sacerdotem reficit, revehitque refectum, Deponitque sui tutum sub culmine tecti, Unica quod servabat anus; tam celsus et isto Maximus exstabat merito Confessor, ut illi Turba domus, summa et census, anus una maneret. Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa Ad primos pavefacta sonos, vix nota renoscit Alloquia, et dominum tectis assumit apertis, Voce graduque tremens, quatiente timore senectam. Cui Felix: Cape depositum hoc, quod conscia mecum Sidera noctis, et angelicae sub principe Christo, Me tradente, manus tradunt tibi; sume fideli Hanc Domini gemmam gremio, quam tempore summo Incolumem nobis Domino sub judice reddas, Quo nunc teste capis. Subit istis Maximus orsis, Felicemque suum revocans: Cape tu quoque, dixit, Muneris, o mi nate, vicem, quam me tibi jussit Reddere compositum, qui te mihi jussit adesse Deposito. Tum deinde sacram Felicis amati Imponit capiti dextram, simul omnia Christi Dona petens: velut ille patrum venerabilis Isac Rore poli natum, et terrae benedixit opimo; Felicem Christo sic Maximus ore paterno Ore et apostolico benedicens et locupletans, Immarcescibilis redimivit honore coronae Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.
16 - De S. Felice natalitium carmen V
Tempora temporibus subeunt; abit, et venit aestas; Cuncta dies trudendo diem fugit, et rotat orbem: Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat In Christo, qui cuncta novat, dum permanet in se. Tandem igitur revoluta dies mihi nascere, toto Exoptata dies anno, quae dulcia festa, Et mea vota novas; quae me sollemnia poscis Munera, natalem referens, quo millia gaudent Innumeri populi; quo me specialia tangunt Gaudia, quo famulae rata debeo munera linguae Felici libare meo, cui mente dicata In Domino Christo sum deditus: hunc et amoris Obsequio celebrare per annua carmina sanctum Fas mihi. Dicam igitur merita, et causas meritorum, E quibus obtinuit coelestum praemia laudum, Aeternosque dies, et magni nomen honoris. Jam prior hoc primos vobis liber edidit actus Martyris, unde domo, vel qui genus, et quibus altus In studiis, quo deinde gradu per sancta vocatus Munia maluerit Christo servire perenni, Quam patrias errare vias per devia mundi: Nam pater emeritis sub Caesare vixerat armis, Diximus et tetro toleratas carcere poenas, Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus, Ni Deus anticipans gladios, solvisset iniquis Emissum vinclis, aliosque vocasset ad actus; Ut prius ad sacram remearet episcopus aulam Maximus, in solis qui saltibus ultima vitae Aeger anhelabat, grassante fugatus ab hoste: Quem jussus proprio subvexit corpore Felix, Pauperis et tecti delatum in sede locavit; Pensatisque sibi, sancto senis ore beati, Officiis benedictus abit; paucisque diebus Delituit proprii tacitus sub culmine tecti, Non tacita Dominum coelestem mente fatigans, Quem prece directa, penetrans super astra, propinquo Pulsabat merito, pacem procedere poscens. Interea fluxere dies, pax visa reverti. Deseruit latebram Felix, tandemque sereno Confisus coelo, laetis se reddere laetum Fratribus, et placidae committere coeperat urbi. Gratabantur oves Christi, pastore recepto. Ille gregem pavidum de tempestate recenti Mulcebat monitis coelestibus, et duce verbo Anxia corda regens, firmabat amore fidei; Contemnenda docens et amara et dulcia mundi; Nec concedendum terroribus; obviaque ipsis Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat Pectora; et ipse suis addebat pondera verbis, Confessor passus, quae perpetienda docebat; Omnibus eloquio simul exemploque magister. Non tulit haec Malus ille diu: sed inhorruit atris Crinibus, et rabidis inflavit colla venenis; Immisitque suum scelerata in pectora virus, Ureret ut nigras Felicis gratia mentes. Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis Vipereae furor invidiae; petit improba primam Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet. Felicem sitit impietas: sed ab aedibus absens Forte suis media steterat securus in urbe, Fraternis de more suo vallatus amicis, Et pia verba serens populi credentis in aures. Ecce ad eum, strictis quaerentes ensibus, adsunt. Cum subito, aut illis corda hostibus, aut huic ora Vertuntur, notum non agnovere furentes, Felicemque rogant, Felix ubi cernitur, et non Cernitur; ipse, nec ipse vir est; cum sit prope, longe est. Ignotus notusque suis fit civibus idem, Discernente fide vultum credentibus, ipse Hostibus alter erat: persensit et ipse faventis Consilium Christi; ridensque rogantibus infit: Nescio Felicem quem quaeritis. Illicet illi Praetereunt ipsum; discedit at ille platea, Illudente canes Domino frustratus hiantes. Nec longum emensis spatium, et scitantibus illis, Qua Felix regione foret, quidam increpat, et dat Indicium, ignarus causae, credensque furore Dementes, qui non vidissent comminus ipsum, Ad quem contiguis fecissent verba loquelis. Perculsi novitate doli, graviusque furentes Mox redeunt, perque ipsa viri vestigia currunt. Jamque propinquabant, sed praecurrente tumultu Urbis, et attoniti clamoribus undique vulgi Admonitus Felix, instantia vulnera flexu Declinat, medioque procul se devius aufert. Namque locum nanctus, spatio qui forte patenti Panditur effugium, celebri seductus ab urbe, Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris, Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum, Infestos utcumque timens vitaverat enses; Et capiendus erat, quia nullius obice claustri, Ille repellendis locus obsistebat iniquis. Nam foribus nullis, in publica rostra patebat Semiruti paries malefidus fragmine muri. Sed divina manus sese sanctum inter et hostes Opposuit, miroque locum munimine sepsit. Non strue saxorum, neque ferratis data valvis Claustra, per humanas quibus atria claudimus artes: Rudere sed subito concrevit sordidus agger, Jussaque nutantes intendit aranea telas, Et sinibus tremulis in totum struxit apertum, Desertaeque dedit faciem sordere ruinae. Quae simul occurrit minitantibus, obstupuerunt, Defixoque gradu, sibimet dixere vicissim: Nonne furor tentare aditus, aut credere quemquam Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae, Nos penetrasse virum per clausa putamus inepti, Et tenerum tanto non ruptum corpore textum? Ille magis nostris manibus modo debitus index, Qui nos in deserta doloso callidus astu Induxit, versumque alio, mentitus in isto Felicem latitare situ, quo nostra maligno Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus. Ergo recedamus: nam stare diutius istic, Risus erit vulgi, demensque notabitur error, Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum, Qua vel mole putri, vel araneolis obductis, Monstrat inaccessos humus incalcata recessus. Nec mora, discedunt propere in diversa frementes: Sed Deus, ut Scriptura canit, vesana minantes Irridebat eos coelesti Christus ab arce; Felicemque suum sacris velaverat alis. Qui Domini tutus gremio candentia tela Discutiebat ovans galea, scutoque fidei, Et gladium verbi confessor in ore gerebat. Armatus pietate manus, et pectora plenus Casta Deo, insignis meriti thorace tegebat. O multis divina modis Sapientia dives, Semper ab infirmis confundens fortia mundi! Vix populos altis defendunt moenia muris, Et fretos valido munimine saepius hostis Opprimit, adversisque expugnat montibus urbes. Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum Defensante Deo; teneris stetit hostis abactus Cassibus; aerio cessit vis ferrea filo. Vana salus hominum, virtus mea non mihi virtus, Si caream virtute Dei. Quo vasta gigantum Robora? Quo Pharii reges? Ubi magna Hiericus? Omnibus exitio sua gloria, qua tumuerunt, Cassa fuit. Neque vero suis virtutibus ista, Sed magis infirmis divina potentia fregit. Ille gigas pueri funda pastoris obivit, Ut canis; illam urbem sonitus solvere tubarum; Littorea jacuit rex ille superbus arena, Divitias regni pendens in funere nudo. Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est: At cui Christus abest, et murus aranea fiet. Digressis igitur cum facta silentia turbis, Secretoque fugae fidas nox alta tenebras Praebuit, egreditur Felix, mutatque latebram: Illa canens Domino: Media si mortis in umbra Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum Dextra, per infernum non expers luminis ibo. Ergo Dei ductu capit in regione remota Compluvium, angusto brevia inter tecta cubili, Quo vetus arebat tecto cisterna profundo. Propter in attiguis habitabat femina tignis Sancta Deo mulier, quae confessoris operti Nescia, Felicem Christo quasi conscia pavit. Mira canam, ingenium Domini pascentis alumnum, Ignara pascente suum. Nunc sedula panes, Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas, Mentis in excessu divino facta paratu Importabat eo, Felix ubi teste latebat Velatus Domino; sed nec cum tenderet illo Noverat ingressum; nec cum discederet inde, Introitus erat illa sui memor: utque paratos Intulerat victus, propriis licet illa cibando Serviret manibus sancto, tamen inscia tanti Muneris, hoc de corde suo novisse nequibat, Quod non mente sua, sed Christi numine agebat, Proque loco latebrae, et strictae super ora lacunae, Appositos ingressa cibos linquebat, eosque Se posuisse domi credens, ita semper abibat, Ponendae memor, et positae mox immemor escae. O mulier benedicta Deo, velut una volucrum, Quae quondam mundo abductum pavere prophetam. Tu quoque secreto pavisti martyra tecto, Sicut avis Domino parens, et nescia sancti, Conscia servitii: quid gesseris, et cui tandem Servieris, gaudens illo sub tempore nosces, Cum Deus ipse suo pro confessore coronam Justitiae Christus reddet tibi, tunc tua Felix Ipse tibi referet sub judice prandia Christo, Quae Deus ad dulces sacrati martyris usus Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas, Angelica per inane manu pendente propheta Misit jejuno rabida inter monstra prophetae; Non fera monstra, fides quia vicerat alma leones, Sanctaque frenabant avidos jejunia rictus. Sex illum totos perhibent ex ordine menses Expertem coetus hominum vixisse sub illa Culminis obscuri simul angustique latebra, Nil opis humanae indiguum, solamine Christi Semper abundantem: qui tempore fertur in illo Saepe illum sermone suo dignatus adisse: Saepe sua pavisse manu, coeloque dedisse Pocula, non pluvialis aquae; quam nubila passim Omnibus effundunt; sed quem specialiter uni Gratia Felici mittebat ab aethere rorem, Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas, Et puteum quoque siccarat, qui parta latenti Pocula praebuerat. Sed ne sitis ureret illum Carnea, qui Christum sitiendo, ferebat et istam Corporis afflicti poenam, delata sereno Inque globum tenuis nubes collecta, per arctum Impluvii, dulcem sitientis in ora liquorem Infudit, quasi pressa manu; coeloque vocandum, Velleris aetherei succo lactante refecit. Quid mirum, si nunc terrena labe solutum Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat Spiritus; et cui panis erat, Verbum Deus ipse Coelestum panis, quo vescitur angelus omnis? Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses, Felicemque Deus monuit prodire latebra, Qui dudum placidas mundi clamoribus aures Struxerat, humanis ducens oblivia rebus. Ut novus in lucem jam desperantibus exit, Et patria tamquam redivivus in urbe videtur. Et multi dubitant agnoscere, et ante rogantes, Verane te facies? (Aiunt) tunc ille beatus Redderis heu tanto nobis post tempore Felix? Qua regione venis? Coelo datus, an paradiso? Redditus in terras habitacula nostra revisis? Ille fidem firmat, coram se corpore adesse, Servatum vixisse Deo; dat gaudia cunctis; Laudibus et meritis populo celebratur ab omni. Functus erat, longum perfunctus episcopus aevum Maximus, et numerus ductu pastoris egebat. Felicis nomen totum balabat ovile, Quem confessoris redimibat adorea Christo; Quemque salutiferum spondebat lingua magstrum, Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam Justitiae ferret, meritum sublime quieto Corde premens, velut indignus, non audet honore Crescere, testaturque seni mage debita Quinto; Quod prior ille gradum socii meruisset honoris Presbyter: haec septem di tabat summa diebus. Ergo sub hoc etiam Felix antistite vixit Presbyter, et crevit meritis, qui crescere sede Noluit: ipse illum tamquam minor omnia Quintus Observabat, et os linguam Felicis habebat. Ille gregem officio, Felix sermone regebat, Multa aliis sanctum Christi virtutibus auxit Gratia Felicem, nec pace minora subegit Praelia, quam validis confessor gesserat armis. Corpoream tristi sub tempestate salutem Spreverat, idem et opum simul et contemtor honorum Secura sub pace fuit. Non ille tenendi Securus meriti, sed cautior ut bona vitae Parta tueretur, postquam discrimina mortis Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat. Diximus ut mortem calcarit, et ambitionem; Nunc aliam confessoris cognoscite palmam. Vicit avaritiam: nam praedia multa domosque Divitiis locuples patriis possederat heres; Confessor proscriptus erat, sed pace reducta, Et sua, si vellet, deposcere jura licebat: Maluit ille tamen verbum curare Magistri, Cuncta licent, non cuncta juvant: licito utile praefert; Et quasi terrenae contagia ducere labis, Horruit amissos in jura reposcere fundos. Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco Archelais, tam sancta fide, quam stemmate clara, Dives opum vidua, et sanctum pietate fideli Felicem venerans, atque illi cara vicissim. Haec illum juxta meritum venerata colebat, Utque ferunt, junctum sibimet pro jure sodali Usurpans animum, crebris pia corda querelis Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi Jura recusaret, quae dispensare recepta, Mercedis magnae cum foenore posset egenis. Plurima de propriis quoque rebus munera saepe Obtulit; ille pio contentus ad omnia sensu Femineam placido ridebat pectore curam, Coelestum sibimet sat conscius ipse bonorum, Quae pro terrenis sibi compensata tenebat. Unde potens, caris instantibus haec referebat: Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam? Praestat, opes salvo desint, quam vita opulento: Dives egebo Deo, nam Christum pauper habebo. Divitiis inopem ditabit gratia Christi. Hunc retinens animum, tria macri jugera ruris, Nec proprio sub jure tenens, conducta colonus Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti Possessor: sed et has de cespite dives egeno In Dominum confudit opes; cum paupere semper Collectum divisit olus, cum paupere mensa Una dies illi curam consumsit habendi. Unica vestis eum, saepe et vix unica texit. Si geminas habuit, nudum meliore refovit. Saepe novo miseros vertit velamine pannos. Felicisque habitu pauper mutatus ab atro Enituit; contra mendici tegmine Felix Sorduit, exornans inculto corpore mentem. Hac vivens pietate Deo maturus, et aevi Et meriti plenis clausit sua secla diebus, Mutavitque piae, non clausit, secula vitae.
17 - Ad Nicetam redeuntem in Daciam
Jamne abis, et nos properans relinquis? Quos tamen sola regione linquis, Semper adnexa sine fine tecum Mente futuros? Jamne discedis revocante longe Quam colis, terra? sed et hic resistis Sancte Niceta: quoniam et profectum Corde tenemus. I, memor nostri, remaneque vadens Spiritu praesens, animis vicissim Insitus nostris, trahe, ferque tecum Quos geris in te. O nimis terra et populi beati! Quos modo a nobis remeans adibis; Quos tuo accedens pede visitabit Christus et ore. Ibis Arctoos procul usque Dacos, Ibis Epiro gemina videndus, Et per Aegeos penetrabis aestus Thessalonicen. Appulis sed nunc via prima terris Te vehet, longo spatiosa plano, Qua Canusino medicata flagrant Vellera fuco. Ast ubi paulum via proferetur, Det, precor, mites tibi Christus aestus, Et levis spiret sine nube siccis Aura Calabris. Sicut antiqui manibus prophetae Per sacramentum crucis, unda misso Dulcuit ligno, posuitque tristes Merra liquores; Sic tibi coelum modo temperetur, Et levi sudo tenuatus aer, Flatibus puris placide salubres Spiret in auras. Qui solet flatu gravis e palustri, Anguium tetros referens odores, Solvere in morbos tumefacta crasso Corpora vento. Quem potens rerum Dominus fugari, Sive mutari jubeat: suoque Nunc sacerdoti bona sanitatis Flabra ministret. Sicut Aegypto pereunte quondam Noctis et densae tenebris operta, Qua Dei vivi sacra gens agebat, Lux erat orbi. Quae modo in toto species probatur Orbe, cum sanctae pia pars fidei Fulgeat Christo; reliquos tenebris Obruat error. Sic meo, qua se feret actus ora, Cuncta Nicetae Dominus secundet: Donec optato patriam vehatur Laetus ad urbem. Perge, Niceta, bene qua recurris, Prosperos Christo comitante cursus, Quem tui dudum populi fatigant Nocte dieque. Te reposcentes, ut ager levandis Cum satis imbrem sitit, utque molles Cum suas matres vituli represso Lacte requirunt. Unde nos justis precibus tuorum, Qui suum recte repetunt parentem, Cogimur victo, licet inrepleti, Cedere voto. Et quia spes jam rapitur tenendi, Urget affectus placitis favere: Jam vias illas licet oderimus Quae rapiunt te: Odimus quamvis, sed easdem amamus. Odimus quod te retrahunt: amamus Quod tuum nobis procul attulerunt Cernere vultum. Quas prius stringi superante amore, Nunc tibi sterni faciles precamur Praevio terris pelagoque summi Nomine Christi. Qui tibi factis iter omne campis, Arduos montes reprimat, cavasque Impleat valles, salebras adaequet, Jungat hiatus. Te per Hydruntum Lupiasque vectum, Innubae fratrum simul et sororum Ambient, uno Dominum canentes Ore catervae. Quis mihi pennas daret ut columbae, Ut choris illis citus interessem: Qui Deum Christum duce te canentes Sidera pulsant? Sed licet pigro teneamur aegri Corporis nexu, tamen evolamus Mentibus post te, Dominoque tecum Dicimus hymnos. Nam tuis intus simul implicati Sensibus, vel cum canis, ac precaris: Cum tua de te prece cumque voce Promimur et nos. Inde jam terris subeunte ponto Adriae stratus sinus obsequetur, Unde procumbet, zephyroque leni Vela tumescent. Ibis illabens pelago jacenti, Et rate amata titulo salutis, armata Victor antemna crucis ibis, undis Tutus, et austris. Navitae laeti solitum celeusma Concinent versis modulis in hymnos, Et piis ducent comites in aequor Vocibus auras. Praecinet cunctis, tuba ceu resultans, Lingua Nicetae modulata Christum, Psallet aeternus citharista toto Aequore David Audient Amen tremefacta cete, Et sacerdotem Domino canentem Laeta lascivo procul admeabunt. Monstra natatu. Undique alludent patulo verentes Ore delphines, sine voce quamquam, Aemula humanis tamen eloquentur Gaudia linguis. Nam Deo quid non sapit atque vivit, Cujus et verbo sata cuncta rerum? Hinc Dei laudem maris ima noscunt Mutaque clamant. Testis est nobis veteris prophetae Bellua, ad nutum Domini profundo Excita, ut mersum caperet, deinque Redderet haustum. Sed modo ad nostrum ferus ipse vatem Auribus tantum pia devorabit Cantica: impastam saturabit alvum Carmine pastus. Qua libet pergas iter, et per undas, Perque tellurem, licet, et per hostes, Ibis armatus galea salutis, Vertice Christo. Advolet missus Raphael, ut olim Tobiae Medis; ita prosequendo Ipse Nicetae comes usque Dacos Angelus adsit. Ducat hunc aeque famulum suum dux Ille, qui quondam profugum minacis Fratris a vultu Deus in salutem Duxit Iacob. Namque Niceta fugitivus aeque est; Quod semel fecit patriarcha, semper Hic facit, mundo fugiens ad alti Moenia coeli: Et gradus illos, quibus ille vidit Angelos versa vice commeantes, Iste contendit superante nubes Scandere vita: Per crucis scalas properans in astra Qua Deus nitens ad humum coruscis E thronis spectat varios labores, Bellaque mentis. Tuque, Niceta, bene nominatus Corporis victor, velut ille dictus Israel, summum quia vidit alto Corde satorem, Unde Nicetes meus approbatur Israelites sine fraude verus, Qui Deum cernit solidae fidei Lumine Christum. Hic Deus noster, via nostra semper, Sit comes nobis, sit et antecessor: Semitis lumen, pedibusque nostris Sermo lucerna. Qua per obscuri vada caeca secli, Luminis veri face dirigamur, Donec optatos liceat salutis Tangere portus, Quos modo undosum petimus per aequor, Dum vagae mentis fluitamus aestu: Terreo, tamquam fragili carina, Corpore vecti. Sed gubernaclo crucis hanc regente Nunc ratem, in nobis pia vela cordis Pandimus, Christo referente littus Flamine dextro. Ergo dux idem modo prosequatur Te via, qua nunc properas revertens Ire Niceta, patrioque reddat Limine tutum. Sed freto emenso superest viarum Rursus in terra labor, ut veharis Usque felices, quibus es sacerdos Praestitus oras. Tu Philippaeos Macedum per agros Per Tomitanam gradieris urbem, Ibis et Scupos patriae propinquos Dardanus hospes. O quibus jam tunc resonabit illa Gaudiis tellus ubi tu rigentes Edoces Christo fera colla miti Subdere gentes! Quaque Riphaeis Boreas in oris Alligat densis fluvios pruinis, Hic gelu mentes rigidas superno Igne resolves. Nam simul terris animisque duri, Et sua Bessi nive duriores, Nunc oves facti duce te gregantur Pacis in aulam. Quasque cervices dare servituti, Semper a bello indomiti negarunt, Nunc jugo veri domini subactas Sternere gaudent. Nunc magis dives pretio laboris Bessus exsultat: quod humi manuque Ante quaerebat, modo mente coelo Colligit aurum. O vices rerum! Bene versa forma! Invii montes prius, et cruenti, Nunc tegunt versos monachis latrones Pacis alumnos. Sanguinis quondam, modo terra vitae est, Vertitur coelo pia vis latronum, Et favet Christus supera occupanti Regna rapinae. Mos ubi quondam fuerat ferarum, Nunc ibi ritus viget angelorum: Et latet justus, quibus ipse latro Vixit in antris. Praeda fit Sanctis vetus ille praedo, Et gamit versis homicida damnis: Jure nudatus, spoliante Christo, Criminis armis. Interit casu satanae vicissim Invidus Cain, redivivus Abel Pascit effusi pretio redemtos Sanguinis agnos Euge, Niceta, bone serve Christi, Qui tibi donat lapides in astra Vertere, et vivis sacra templa saxis. Aedificare. Avios saltus, juga vasta lustras, Dum viam quaeris, sterilemque silvam Mentis incultae superans in agros Vertis opimos. Te patrem dicit plaga tota Borrae Ad tuos fatus Scytha mitigatur, Et sui discors fera te magistro Pectora ponit. Et Getae currunt, et uterque Dacus: Qui colit terrae medio, vel ille Divitis multo bove pilleatus Accola ripae. De lupis hoc est vitulos creare, Et bovi junctum palea leonem Pascere, et tutis cava viperarum Pandere parvis. Namque mansueto pecori coire Bestias pulsa feritate suades, Qui feras mentes hominum polito Imbuis ore. Orbis in muta regione per te Barbari discunt resonare Christum Corde Romano, placidamque casti Vivere pacem. Sic tuo mitis lupus est ovili, Pascitur concors vitulas leoni, Parvus extracto trucibus cavernis Aspide ludit. Callidos auri legulos in aurum Vertis, et Bessos imitaris ipse, E quibus vivum fodiente verbo Eruis aurum: Has opes condens Domino parenni, His sacrum lucris cumulans talentum, Audies: Intra Domini perennis Gaudia laetus. His, precor, cum te domus alma sancto Ceperit fratrum numerosa coetu In choris, et nos pietate cari Pectoris abde. Nam Deo grates, quod amore tanto Nos tibi adstrinxit per operta vincla, Vis ut internam valeat catenam Rumpere nulla. Unde complexi sine fine carum Pectus, haeremus laqueo fideli; Quaque contendas, comites erimus Mente sequaci. Caritas Christi bene fusa coelo, Cordibus nostris ita nectit intus, Ut nec abjuncto procul auferamur Orbe remoti: Nulla nos aetas tibi labis unquam, Orbis aut alter, neque mors revellet; Corporis vita moriente, vita Vivet amoris. Dum graves istos habitamus artus, Mente te semper memori colemus: Tu petes simus simul in perenni Tempore tecum. Namque te celsum meritis, in altum Culmen imponet pretiosa virtus: Inque viventum super urbe magnis Turribus addet. Nos locis, quantum meritis diremti, Eminus celsis humiles patronis, Te procul sacris socium catervis Suspiciemus. Quis die nobis dabit hoc in illa, Ut tui stemus lateris sub umbra, Et tuae nobis requietis aura Temperet ignem? Tunc, precor, nostri nimium memento Et patris sancti gremio recumbens, Roscido nobis digito furentem Discute flammam. Nunc abi felix tamen et recedens Semper huc ad nos animo recurre; Esto nobiscum, licet ad paternam Veneris urbem. Non enim unius populi magistrum, Sed nec unius dedit esse civem Te Deus terrae, patria ecce nostra Te sibi sumit. Nunc tuos aequa pietate utrisque Divide affectus, et amore nobis, Civibus vultu, gemina morare Civis in ora. Forsan et major patria haec habenda, Non manufactis ubi contineris Pectorum tectis; hominesque vivam Incolis urbem. Sicut antistes, ita dignus almi Hospes es Christi, quia Christianis Mentibus consors, habitas herile Accola templum. Jam vale nobis, et in omne nostri Diligens aevum, bonus usque finem Duc bonum cursum, positamque justis Sume coronam.
18 - De S. Felice natalitium carmen VI
Lex mihi jure pio posita hunc celebrare quotannis Eloquio famulante diem, sollenne reposcit Munus ab ore meo, Felicem dicere versu, Laetitiamque meam modulari carmine voto, Et magnum cari meritum cantare Patroni, Quo per iter durum, qua fert via pervia paucis Alta per arcta petens superas penetravit ad arces. Concordate meis, precor, et complaudite fratres Carminibus, castoque animos effundite luxu. Gaudia sancta decent et carmina casta fideles: Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque, Non gaudere hodie? et vacuum procedere voti? Qua quis possit ope, ingenii, linguaeque, reique; Coelicolas Christo quando adgandere ministros, Ipsa etiam festo produnt elementa colore? Cernite laetitiam mundi in splendore diei Elucere sacris insignibus; omnia laetus Candor habet, siccus teneris a nubibus imber Ponitur, et niveo tellus velatur amictu. Quae nive tecta, solum nive, silvae, et culmina, colles: Cuncta senis sancti canos testantur honores; Angelicaque docent et luce et pace potiri Felicem placida clarum in regione piorum, Lactea quae tacito labuntur vellera coelo. Christe, Deus Felicis, ades; da nunc mihi verbum Sermo Deus, da perspicuam Sapientia mentem. Non opis humanae facundia dicere laudes Posse tuas: tua namque tui sunt gaudia sancti. Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque Oflicii sumtu superent, qui pulcra tegendis Vela ferant foribus, seu puro splendida lino, Sive coloratis textum fucata figuris. Hi laeves titulos lento poliant argento, Sanctaque praefixis obducant limina lamnis. Ast alii pictis accendant lumina ceris, Multiforesque cavis lychnos laquearibus aptent, Ut vibrent tremulas funalia pendula flammas. Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo, Et medicata pio referant unguenta sepulcro. Cedo equidem et vacuo multis potioribus auro, Queis gravis aere sinus relevatur, egente repleto, Qui locuplete manu promptaria ditia laxant, Et variis animam sponsantes dotibus adstant, Mente pares, ope diversi; nec segnius illi Fercula opima cibis, cervis aulaea ferisque Larga quidem, sed mutua dicant: ego munere linguae, Nudus opum famulor, de me mea debita solvens, Meque ipsum pro me, vilis licet hostia, pendo. Nec metuam sperni, quoniam non vilia Christo Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus Aera piae censum viduae laudata recepit. Tunc quoque multa Deo locupletes dona ferebant, Implentes magnis aeraria sancta talentis. Sed Christus spectator erat, qui corda ferentum Inspiciens viduae palmam dedit; illa diurni Rem victus, geminos (quod ei substantia ) nummos Miserat in sacram, nil anxia corporis, arcam. Propterea ex ipso venturi Judicis ore Ante diem meruit facti praecerpere laudem, Praeferrique illis, quorum stipe vicerat aurum, Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli. Ergo, boni fratres, quibus haec dignatio, et iste Consensus, placidis advertite mentibus aures, Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter. Despicienda quidem, tamen et miranda profabor, Despicienda meo ingenio, miranda beati Felicis merito; quod dicere non sine Christi Laude licet: quia quidquid in hoc miramur, ab illo est, Unde piis virtus, et per quem vita sepultis. Praeteritis cecini patriam, genus, acta, libellis, Et tota sanctum repetens ab origine dixi Felicem, donec perfectae tempora vitae Clauderet, et posito desertis corpore terris, Tenderet aeterni merita ad consortia regni. Sed quia non iidem tumuli, qui membra piorum Et merita occultant; animarum vita superstes Corporibus functis, quaesitos corpore fructus, Et post corporeos obitus non mortua, sentit Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum Tempore venturo corpus revocata, remixto Corpore, communi metet indiscreta receptu. Longa igitur mihi materies; quantumque erit aevi, Tantum erit et verbi super. O si dicere gesta Felicis liceat, totumque efferre per orbem - Nomina sic meriti, o si copia tanta sit oris, Quanta operum meritique manet. Nam tempore ab illo, Quo primum ista dies Felicem fine beato Condidit, et carnem teris, animam dedit astris; Ex illo prope cuncta dies operante videtur Confessore Dei, probat et sine corpore vivum Christus, ut ostendat majorem in morte piorum Virtutem, quam vim in vita superesse malorum. Ecce vides tumulum sacra Martyris ossa tegentem, Et tacitum obtento servari marmore corpus: Nemo oculis hominum qua corpore cernimus exstat Membra latent positi, placida caro morte quiescit, In spem non vacuam redivivae condita vitae. Unde igitur tantus circumstat limina terror? Quis tantos agit huc populos? Quaenam manus urget Daemonas? Invitosque rapit? Frustraque rebelli Voce reclamantes compellit adusque sepulcrum Martyris, et sancto quasi fixos limine sistit? Respicio hanc aliquando diem, quam moesta relicto Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam Assumens animam casto Deus hausit ab ore! Addidit ornatum coelis, nec pignore terras Orbavit: superi Felicis mente fruuntur, Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic Vivit, et hic meritum; sed totum funeris almi Praesentare juvat, quem Nola impendit, honorem. Namque sacerdotem sacris, annisque parentem Perdiderat, sed eum coelis habitura patronum Urbs devota pium: spe solabatur amorem. Totis ergo quibus stipatur conflua turbis, Currit in obsequium, populos effusa fideles. Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis; Admixta pietate fides gaudetque doletque. Et licet accitum Christo super aethera tolli Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto Inter et exsequias restat solamen amoris, Postquam depositum tumulandi in sede feretrum, Certatim populus pietatis circumfusus Undique densato coetu sita membra coronat, Relligiosa pie pugna exercetur amantum: Quisque alium premere, et proprior consistere certat Relliquiis, corpusque manu contingere gaudet. Nec satis est vidisse semel, juvat usque morari, Luminaque expositis, et qua datur, oscula membris Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem, Moliturque sacrum solii Felicis honorem. Qua muris regio et tectis longinqua vacabat, Fusus ibi laeto ridebat cespite campus, Uberius florente loco, quasi praescia jam tunc Semper honorandi mundo venerante sepulcri Gaudebat sacro benedici corpore, seque Veris amoena habitu, quo dignior esset humando Martyre, graminibus tellus sternebat odoris. Ast illum placido scandentem celsa volatu, Et casto assumtum de corpore, laeta piorum Turba per aethereas susceperat obvia nubes; Angelicique chori septemplicis agmina coeli, Totis, qua coelum patet, occurrentia portis, Regis in adspectum, summique parentis ad ora, Sidereo volucrem laeti vexere triumpho. Tu nivea sacrum caput ornavere corona: Sed tamen et roseam Pater addidit indice Christo, Purpureoque habitu niveos duplicavit amictus; Quod meritis utrumque decus. Nam lucida sumsit Serta, quasi placido translatus in aethera leto Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum Qui confessor obit. Tenet ergo et praemia passi, Quod promta virtute fuit; nec pacis honore Ornatuque caret, quia non congressus obivit. Facta igitur rata justa pium texere sepulcro Funus; at in sanctis divinitus insita membris Gratia non potuit cum carne morique tegique: Illico sed positis ex ossibus ecce micat lux, Quae medicis opibus meriti dare signa potentis Hactenus ex illo non umquam tempore parcit. Et toto, quo mundus erit, fulgebit in aevo Lux eadem, sancti cineris per secula custos. Martyris haec functi vitam probat; et bona Christi Ad tumulum Felicis agens, diffundit in omnes Felicis late terras mirabile nomen. Dignatam tanto prae cunctis urbibus unam Hospite nobilitat Nolam; quam gratia Christi Felicis meritis ita dilatavit, ut aucta Civibus ecce novis; et moenibus hic etiam urbs sit Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saevo (Relligio quo crimen erat) minitante profano Struxerat anguste, gladios trepida inter et ignes Plebs Domini, ut seris antiqua minoribus aetas Tradidit, ingentem parvo sub culmine lucem Clauserat; et tanti tantum sacer angulus olim Depositi possessor erat, qui lucis opertae Conscius, ut quidam fons aedibus exstitit amplis, Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis, Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulcri Atria diffundens, quarum fastigia longe Adspectata instar magnae dant visibus urbis. Quae tamen, ampla licet, vincuntur culmina turbis; Quod crescente fide, superundat gratia Christi, Quae populis medico Felicem munere praestat Vivere. Qui perstans etiam post corporis aevum Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti Corporis in tumulo non obsita pulvere mortis, Arcano aeternae sed praedita semine vitae, Vivificum spirant animae victricis odorem; Quo medicina potens datur exorantibus aegris. Quanta resurgentes virtus et gloria cinget, Conjectare licet, cum gratia tanta sepultos Ambiat; et quanto rediviva decore micabunt Corpora, in obscuris cum sit lux tanta favillis? Quid nobis minimis horum praestare coronae Sufficient, quorum, et cineres dant commoda vivis? Cernere saepe juvat variis spectacula formis Mira salutantum, et sibi quaeque accommoda votis Poscentum; videas etiam de rure colonos Non solum gremio sua pignora ferre paterno, Sed pecora aegra manu saepe introducere secum, Et Sancto quasi conspicuo mandare licenter. Moxque datam sua confisos ad vota medelam Experto gaudere Deo, et jam credere sana, Et vere plerumque brevi sanata sub ipso Limine laeta suis jumenta reducere tectis. Sed quia prolixum et vacuum percurrere cuncta, Quanta gerit Felix miracula nomine Christi, Unum de multis opus admirabile promam Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta, Quae virtus eadem gessit, distantia causis. Pandite corda, precor, brevis est injuria vobis, Dum paucis magnum exiguisque opus eloquor orsis. Et memores viduae primo sermone relatae, Quam Deus e pretio mentis, non munere cernens, Antetulit multum mittentibus, omnia dantem: Me quoque ferte levi dicentem magna relatu. Et mea namque illis sunt aemula verba minutis, Queis pretium pietas pervilibus aurea fecit. Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu Rusticus, e geminis angustam bubus alebat Pauperiem mercede jugi; nunc subdere plaustris Suetus eos, oneri pacta regione vehendo, Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis Paupertatis habens reditum; spes anxia resque Tota inopi par illud erat. Non carior illi Progenies, aut ipse sibi: sed pignora et ipsos Ducebat; neque cura minor saturare juvencos, Quam dulces natos educere; parcior immo Natis, quam pecori caro; non gramine vili Illos, aut sterili palea, sed tegmine aprico Algidus, et de farre sibi natisque negato Esuriens pascebat, egens sibi, dives in illis, Quorum fecundus labor exsaturabat egentem. Hos igitur tam cara suae solamina vitae, Nocte miser quadam somno graviore sepultus, Amisit taciti furto praedonis abactos; Exsurgensque die reduci, de more jugandos Infelix primo in vacuis praesepibus intus, Moxque foris frustra notis quaesivit in agris: Illico sed fessus cassis erroribus ultro Atque citro, postquam nullis vestigia signis Certa videt, spebus frustrata indage peremtis, Humanam desperat opem, et pietate repletus, Adspirante Deo depressam in pectore fracto Erigit in coelum mentem; et mox corde refecto, Praesumente fide spem voti compotis haurit, Sanctaque Felicis rapido petit atria cursu, Ingressusque sacram magnis cum fletibus aulam, Sternitur ante fores, et postibus oscula figit, Et lacrymis rigat omne solum, pro limine sancto Fusus humi, et raptos nocturna fraude juvencos A Felice pio, velut a custode reposcit, Increpitans, miscetque precantia verba querelis: Sancte Deo Felix, inopum substantia, semper Pro miseris felix, et semper dives egenis, Te requiem fessis Deus, afflictisque levamen, Te posuit moestis ad saucia corda medelam, Propterea tamquam gremio confisa paterno, In te pauperies caput inclinata recumbit. Felix sancte meos semper miserate labores, Nunc oblite mei, cur me rogo, vel cui nudum Deseris? Amisi caros tua dona juvencos, Saepe tibi supplex quos commendare solebam; Quos tua perpetuo servabat cura favore, Pascebatque mihi. Tua nam custodia salvos, Dextraque sufficiens illos praestabat opimos, Quos misero mihi nox haec abstulit. Heu quid agam nunc? Quo deceptus eam? Quem criminer? An tibi de te Conquerar? Immemoremque mei accusabo patronum? Qui mihi sopito tam densum irrepere somnum, Ne mea sentirem perfringere claustra latrones, Passus es? Et nullo fregisti dura pavore Pectora? Nec lucem tenebris furtoque dedisti? Aut ullis profugos curasti prodere signis? Quo modo discurram? Quo deferar? Omnia caecis Structa mihi latebris; nunc et mea tecta videntur Clausa mihi, abductis ubi desolatus alumnis Nil habeo, quod habere velim; quod dulce videnti, Dulce laboranti non irrita gratia praestet, Oblectans inopem censu fructuque peculi. Hos ubi nunc quaeram miserandus? Quando vel usquam Inveniam tales? Aut unde parabo repertos? Qui solos habui contentae rusticus illos Paupertatis opes? Ipsos igitur mihi redde, Nolo alios. Nec eos ulla regione requiram, Hic mihi debentur: haec illos limina reddent, In quibus ipsum te supplex adstringo, tibique Haereo; cur quaeram, aut ubi, quos ignoro latrones? Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo Custodem: tu, sancte, reus mihi, conscius illis: Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi Cuncta et operta vides, longeque absentia cernis, Et capis, includente Deo, quo cuncta tenentur. Atque ideo occulti fures, quacumque latebra Non tibi celantur, nec de te evadere possunt, Quos et jam manus una tenet. Deus unus ubique, Christi blanda piis, sed iniquis dextera vindex. Redde igitur mihi, redde boves et corripe fures. Sed non quaero reos, abeant, non nescio mores Sancte tuos, nescis male facta rependere, mavis Emendare malos venia, quam perdere poena. Conveniat nobis igitur: sic divide mecum Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te Utilitas, justeque tuas clementia partes Vindicet; aequatoque tuum libramine constet Judicium: tibi solve reos, mihi redde juvencos. Ecce tenes pactum, famuli jam nulla morandi Causa tibi; accelera tantis me solvere curis. Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam Donec subvenias, nec ab isto poste refigi; Ni properas, isto deponam in limine vitam, Nec jam repperies, cui reddas sero reductos. Talia voce quidem querula, sed mente fideli Plorantem, totoque die sine fine precantem, Audivit laetus non blando supplice martyr, Et sua cum Domino ludens convitia risit; Poscentisque fide, non libertate dolentis Motus, opem properat; paucis mora ducitur horis. Interea labente die, jam vespere ducto, Nec precibus dabat ille modum, nec fletibus; una Vox erat affixi foribus, Non eruar istinc: Hic moriar, vitae nisi causam protinus istic Accipiam: tandem tamen, ut jam plurima tutum Nox secretum adytis fieri cogebat; et ille Temporis oblitus, damni memor, ostia prono Ore premens, toto prohibebat corpore claustra. Sed multis frustra pulsatum vocibus aures Aggreditur violenta manus; tandemque revellit Turba reluctantem, et sancta procul exigit aula. Pulsus ab aedituis flet amarius, et sua lugens Tecta petit, resonant plangore silentia noctis, Questibus et magnis late loca sola resultant: Donec et invitus pervenit, et atra silentis Ingrediens tuguri penetralia, rursus ab ipso Culminis introitu taciti, ut praesepia vidit Nuda boum, et nullos dare tintinnabula pulsus, Excussa ut cervice boum crepitare solebant, Mollius aut lentis cava linguis aera ferire, Armentum reduces dum gutture ruminat escas: His gravius tamquam rescisso vulnere, planctum Integrat: et quamquam neget aegro cura quietem, Pervigili tamen haec dat solamenta dolori, Ut bubus stabulata suis loca corpore fuso Pressa superjaceat; nec duro fracta cubili Membra dolent, juvat ipsa injuria; nec situs horret Sordentis stabuli, quia notum reddit odorem Dilecti pecoris, nec foetor foetet amanti. Si qua illi extremo tulerant vestigia gressu Aspicit, et palpante manu calcata retractans Ingemit, et refricat totis jam frigida membris Signa pedum; mentemque suam, licet eminus absit Corpore, sacratam Felicis mittit ad aulam, Felicem fletu, Felicem nomine clamans: Nec desperat opem, nec parcit fundere vota. Nox medium transvecta polum perfuderat orbem Pace soporifera, reticebant omnia somno, Solum illum sua pervigilem spes curaque habebat. Ecce repente suis strepitum pro postibus audit, Et pulsas resonare fores; quo territus amens Exclamat, rursum sibi fures adfore credens: Quid vacua incassum crudeles ostia vultis Frangere? Jam nullus mihi bos; quid quaeritis ultra? Praevenere alii, mea tantum vita superstes Quae sociis vestris ut praeda cassa remansit. Dixerat haec metuens: sed nullo fine manebat Liminibus sonitus; quo crebescente, nec ulla Respondente sibi pulsantum voce, propinquat Suspensus cunctante gradu, et dat postibus aurem Sollicitam, et rimis acies per hiantia claustra, Qua tenebris albus coeli color interlucet, Inserit, exploratque diu; nec adhuc sibi credit, Quid videat: nec enim sublustri lumine noctis Pura fides oculis, dubio tamen ipsa per umbras Corpora pulsantum trepidos auferre pavores, Spemque boni coepere novis promittere formis. Non homines pulsare videt; sed quod videt esse Verum, non audet sibi credere. Magna profabor, Quamquam parva Deo miracula, cui sapit omne Rerum animal sensu, quo jusserit ipse Creator Omnigenum pecus. Ecce gerens duce Numine mentem Par insigne boum, non nota per avia nocte Venerat ad notas nullis rectoribus aedes, Sponte quasi, non sponte tamen, quia Numinis actu Ereptos potiore manu praedonibus illos Egerat occultis Felix moderatus habenis. Et postquam attigerant assueti culmea tecti Culmina; gaudentes reditu, expertasque timentes Sat memori terrore manus, quasi sponte timerent Instantem sibi raptorem, quatere ostia junctis Frontibus, et tamquam manibus sic cornibus uti, Ut dominum excirent sonitu. Sed territus ille, Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu, Tuta etiam timuit; cursus sapientia bruto Adspirat pecori causam sentire morantis, Atque intellectum domini reserare timentis. Edere mugitum, de quo formidine pulsa Panderet exclusis aditum securus alumnis. Ille inopina videns divini insignia doni, Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudiaturbant, Credere non audet; metuit non credere; cernit Coram, et caligare putat; dum respicit ad se, Diffidit tantum sese potuisse mereri: Sed contra reputans, a quo speraverit, audet Credere, cognoscens Felicis gesta patroni. Jamque rubescebant rumpente crepuscula mane, Noctis et extremae fuga rarescentibus astris, Luce subobscura vel sublucentibus umbris, Coeperat ambiguos rerum reserare colores. Tunc demum nota specie sibi bubus apertis, Ut primum coepere oculis clarescere setae, Certior exsultat, removens et pessula claustris, Ostia laxato stridentia cardine solvit. Dum facit hoc, juncti simul irrupere juvenci, Et reserantis adhuc molimina praevenerunt. Dimoto faciles cesserunt obice postes, Oblatumque sibi mox ipso in limine regem Cognoscunt hilares laetum, lambuntque vicissim Mulcentem, labrisque manus palpantis inundant, Atque habitum totum spumosa per oscula foedant, Dum complectentis domini juga cara benignum Molliter obnixi blanda vice pectus adulant Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt, Et collata quasi molles ad pectora frontes Admovet, et manibus non aspera lingua videtur, Quae lambens etiam silvestria pabula radit. Sed tamen haec inter, non vano corde, fidelis Rusticus officii meminit, neque curat anhelos - Ante boves stabulis inducere, postque laborem Atque famem, recreare cibo, quam ducere secum Illuc, unde suos meruit. Venit ergo reductos Ducens, nec tacitis celat sua gaudia votis: Et referens densas trahit ad sua verba catervas; Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes. Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem Praesentes hodie ducit; sanctique triumphum Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi Per medios coetus, modo furum praeda, juvenci, Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens Turba locum, et muto celebratur gloria Christi In pecore. Ille autem, qui tanti muneris alto Causa fuit Domino, mediis in liminibus stans Flensque iterum, sed laetitia, modo debita Sancto Vota refert, non aere gravi, nec munere surdo, Munere sed vivo linguae mentisque profusus, Voce pia largum testatur pauper honorem: Debitor et Christo satis isto pignore solvit, Immaculata suae cui sufficit hostia laudis. Captivos en, Sancte, tuos tibi plebe sub omni Victor ago, et supplex iterum tibi mando ludendos: Conserva reduces, dignatus reddere raptos. Sed tamen in me nunc ipsum bone respice Martyr: Namque vides quod agas tibi adhuc superesse sed in me, Qui prope caecatis oculis tua comminus adsto Limina; nam multo mersi mea lumina fletu; Non solum damno, sed et inter gaudia plorans. Demsisti causam lacrymarum, tolle modo orta Vulnera de lacrymis; miseratus, Sancte, meorum Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum. Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis Redde meos oculos. Nam quid juvat esse reductos, Si languente acie praesens praesentibus absim? Talia praesentes populi riseri querentem. Sed procul admotae secreti Martyris aures Suscepere pias ab inepto supplice voces, Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram. Inde domum gaudens oculis bubusque receptis, Collaudante Deum populo, remeabat, et illum Laeta sequebatur gemini victoria voti
19 - Carmen XI in S. Felicem
Sidera si caelo, si possunt gramina terris Defore, mella favis, aqua fontibus, uberibus lac: Sic poterunt linguis laudes cessare piorum, In quibus et vitae virtus, et gloria mortis Ipse Deus pro quo vitam voluere pacisci, Et moriendo piam sancire fidem populorum, Mercarique sacrum pretioso sanguine regnum, Sanguine, quo totum spargentes martyres orbem Gentibus innumeris semen caeleste fuerunt. Horum de numero procerum confessor in ista Urbe datus Felix longe lateque per orbem Nominis emicuit titulo. Sed Nola sepulti Facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit. Omnis enim, quacumque manet mandatus in ora Martyr, stella loci simul, et medicina colentum est. Namque tenebrosum veteri caligine mundum, Languentesque animas miseratus in orbe creator Sic sacra disposuit terris monumenta piorum, Sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo. Et licet una fides, par gratia, et aemula virtus Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus iisdem Dissimiles operum formas exstare videmus. Atque alibi tacitis meritum sublime sepulcris Excolimus memores, alibi clamantia signa Conspicuas miramur opes. Ubi credo mali plus Durior impietas retinet, majorem ibi morbus Poscit opem gravior, vel adhuc ubi caecior altam Perfidiae noctem trahit error, et aegra laborat In populo titubante fides, ibi lumina prorsus Accendi majora decet, mundique tenebras Illustrante Deo perimi, mentesque retusis Attonitas oculis, trepidasque intendere ad ipsos Divini veri radios, caligine tetra Solvere, collyrioque medentis inungere Christi. Quod per apostolicas curandis sensibus artes Cote pia teritur, quia lene jugum, et leve Christi Est onus ad Christum puro jam lumine versis, Atque evangelico suffusis pectora succo. Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem Obducunt aciem mundi fallentis amores, Qui magnum per inane vagos sine remige sensus Circumagunt, hebetantque gravi caligine captos Mollibus illecebris, ut frangant robora vitae, Sectenturque vagas per gaudia lubrica pompas. Hos igitur nobis cupiens avertere morbos Omnimedens Dominus, sanctos mortalibus aegris Per varias gentes medicos pietate salubri Edidit; utque suam divina potentia curam Clarius exereret, potioribus intulit illos Urbibus, et quosdam licet oppida parva retentent Martyras: at proceres Deus ipsos moenibus amplis Intulit, et paucas functos divisit in oras, Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros. Inde Petrum, et Paulum Romana fixit in urbe, Principibus quoniam medicis caput orbis egebat Multis insanum vitiis, caecumque tenebris. Sed potiore Deo nostram reparare salutem, Quam Satanae captos etiam nunc fraude tenere: Rarescunt tenebrae mundi, et jam pene per omnes Praevaluit pietas, et mortem vita subegit. Crebrescente fide victus delabitur error, Et prope jam nullis sceleri, mortique relictis Tota pio Christi censetur nomine Roma, Irridens figmenta Numae, vel fata Sibyllae. Cumque sacris pia turba refert pastoribus Amen Per numerosa Dei regnantis ovilia laetum. Laudibus aeterni Domini ferit aethera clamor Sanctus, et incusso Capitolia culmine nutant. In vacuis simulacra tremunt squalentia templis Vocibus icta piis, impulsaque nomine Christi. Diffugiunt trepidi desertas daemones aedes. Lividus incassum serpens fremit ore cruento Lugens humanam jejuna fauce salutem. Seque simul pecudum jam sanguine defraudatum Praedo gemens frustra siccas circumvolat aras. Sic Deus et reliquis tribuens pia munera terris Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes. Sic dedit Andream Patris, Ephesoque Johannem, Ut simul Europam, atque Asiam curaret in illis, Discuteretque graves per lumina tanta tenebras. Parthia Matthaeum complectitur, India Thomam Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum, Creta Titum sumpsit, medicum Boetia Lucam. Marcus, Alexandrea, tibi datus, ut bove pulso Cum Jove, nec pecudes Aegyptus in Apide demens, In Jove nec civem coleret male Creta sepultum, Nec Phryges exsectis agerent Cybeleia Gallis Impuram foedo solantes vulnere matrem, Et tandem castis fronderet montibus Ida Intactas referens securo vertice pinus: Vana nec ulterius mutos jam Graecia Delphos Consuleret, spernensque suum calcaret Olympum Altius in Sion gradiens, ubi collis alumni Lene jugum celso fastigat vertice Christus. Fugit et ex Epheso trudente Diana Johanne Germanum comitata suum, quem nomine Christi Imperitans Paulus pulso Pythone fugavit. Fugit ab Aegypto Satanas, ubi mille figuras, Nomina mille sibi variis accommoda monstris - Sumpserat; ut Serapi sanctum formaret Ioseph, Nomine ferali abscondens venerabile nomen, Cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret, Qua modius capiti superest, quia frugibus olim Ante famem Domino sic inspirante coactis Innumeras gentes Aegypti ex ubere pavit, Et steriles annos annis saturavit opimis. Sed ne ultra sanctus coleretur honore profano, Mens arcana Dei devotae pectora plebis Immissis acuit stimulis, cultumque nefandi Daemonis everso, fractoque Serapide clausit. Non Pelusiacis vaga saltibus Isis Osirim Quaerit aruspicibus calvis, qui pectore tunso Deplorant aliena suo lamenta dolore, Moxque itidem insani sopito gaudia luctu Vana gerunt eadem mentiti fraude repertum, Qua non amissum sibi quaesivere vagantes. Heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes Luce Dei vacuae! nam quid, rogo, caecius illis, Qui non amissum quaerunt, nusquamque manentem Inveniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis? Elige quid facias miser error. Quid colis? Aut quid Plangis non coeunt quae jungis: luctus honorem Non sequitur: lamenta colis, lugendaque credis, Quae divina putas. Si dii sunt, nec miseri sunt; Aut si sunt miseri, dii non sunt, atque homines sunt, Et miseri: miserare igitur mortalia passos, Aut laetus venerare deos: nam caecus aperte est Hic furor, aut miseros colere, aut lugere beatos. Ergo dea est Isis? Mulier dea? Si dea, corpus Non habet, et sexus sine corpore, vel sine sexu Partus abest. Unde ergo illi quem quaerit Osirim? Atque ubi quaerat eum, nescit dea. Sed dea numquam Esse potest mater, nec femina. Nam Deus unus, Virtus trina Deus, Pater unus, et unus in ipso Filius: ex ipso simul unus cum Patre Verbi Spiritus: haec tria sunt Deus unus nomina semper. Sola Dei natura Deus: quod Filius, et quod Spiritus, et Pater est: sed Filius ex Patre natus, Spiritus ex Patre procedens. Nihil hic habet ulla Commune, aut simile in rebus natura creatis. Ast Carthago potens Cypriano martyre floret, Cujus et ore simul profusi, et sanguine fontes Fecundaverunt Libyae sitientis arenas. Nec procul inde Uticam collatis Candida Massa Martyribus magno venerandae caedis acervo Extulit; unus enim benedicti cespitis agger Corpora multa tegens alte caput extulit arvis, Et meritis altos testatur monte sepulcri. Inde Deo dudum jam fertilis Africa Christo Multiplicat largas tanto de semine fruges, Et parit egregios verboque, fideque magistros. Nec minor Occiduis effulsit gratia terris. Ambrosius Latio, Vincentius exstat Iberis. Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit. Multaque praeterea per easdem largiter oras Semina sanctorum positis diffusa sepulcris Illustrant totum superis virtutibus orbem, Et toto antiquum detrudunt orbe draconem, Qui genus humanum per nomina mille deorum, Quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit Ipse, suisque dedit coluber, quibus arte nocendi Princeps in vacuo tetrum gerit aere regnum, Daemonibusque caput nobis inimicus oberrat. Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore Felicis meruit muniri Nola sepulcro, Purgarique simul, quia caecis mixta ruinis Orbis, et ipsa simul moriens in nocte jacebat Saxicolis polluta diu cultoribus, in qua Prostibulum Veneris simul, et dementia Bacchi Numina erant miseris, foedoque nefaria ritu Sacra celebrabat sociata libido furori. Et quis erat vitae locus hic, ubi nec pudor usquam, Nec metus ullus erat? Quis enim peccare timeret, Hic ubi sanguineus furor, atque incesta libido Relligionis erant, et erat pro numine crimen His qui crediderant esse ullum in crimine numen? Atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor, Qui Veneris sacris pollutius incaluisset. Plenus et ille Deo, reliquisque beatior esset, Qui magis infuso sibi daemone saevius in se Desipiens, propriisque litans furialia sacra Vulneribus sanam meruisset perdere mentem. O caecis mens digna animis, et numina digna Aversis servire Deo. Venus, et nemus illis Sit Deus: ebrietas demens, amor impius illos Sanctificent: abscissa colant, miserique pudorem Erroris foedi Matris mysteria dicant. Digna fides illis, quibus almo in lumine veri, Legibus et castis, et magno nomine Christi Nulla fides, et nullus amor, ideoque nec ullum Indignae pretium vitae est in sanguine Christi. Sit Deus his venter, vel cetera gaudia carnis, Queis Deus ipse Deus non est, quibus in cruce Christi Gloria nulla subest, quia non dignatur adire Degeneres animos virtus crucis. Inde beatis Felix, ut reliqui diverso martyres orbe, Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista: Nec modo Nolanis, sed et omnibus, a quibus idem Imploratus erit, dabit isto jure salutem, Si crucis alma fides in pectore supplicis adsit. Ista fides genus humanum curatque, piatque: Haec ubi defuerit medicina, morabitur illic Omne mali regnum, nec in illo desinet umquam Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus, In quo defuerit Christi pudor, et crucis ardor. Ignis enim divinus inest, ubi vis crucis intus Ardescente fide cruciat male conscia corda, Vivificatque animam vitiis in carne peremptis. Hostibus his obtrita diu, corruptaque tantis Pestibus ingentem poscebat Nola medelam. Atque ideo pensante Deo discrimen, opemque Felicem accepit medicum, qui vinceret omnem Quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris Perniciem, et meriti virtute potentior alti Vulneribus ductum super ulcera putria callum Scinderet, ut saniem suffusa labe coactam Exprimeret sinibus ruptis, ac deinde lacunam Vulneris expleret plana cute ducta cicatrix. Ergo ubi Nolanis Felix, ut stella tenebris, Fulsit ab ore Dei veniens, verbumque medendi Ore gerens tamquam venturo sole serenus In matutino laetum jubar exserit ortu Phosphorus, occiduisque novus praefulget in astris Nuncius instantis cessura nocte diei. Sic jam Evangelio totum radiante per orbem, Et propiante Deo cunctis mox judice terris Adventus vexilla sui praetendit ubique, Perque suos Christus sua signa coruscat amicos. Ex quibus hac voluit sibi praelucere sub ora Felicem, ut nostras isto depelleret umbras Sidere, et antiquos ista quoque pelleret urbe Daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis Talibus intraret puras Deus incola mentes, Et vice mutata nobis pietate solutis Nostra prius nostros premerent modo vincla leones Frustra in oves Christi victa feritate frementes. Et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos Peccatis prece sanctorum exorante resolvit, Atque iisdem sanctis ultoribus alligat illos, Discruciatque hostes, qui nos vincire solebant. Hi modo ut illato deprensi lumine fures, Atque in vincla dati, nunc ignea flagra piorum, Ut meruere, ferunt, aut jam infernis male trusi Carceribus trepidant, vicinum instare fatentes Judicium Domini solis sibi triste, suisque Omnibus, in Satanae partem quos saeva voluntas Verterit, et Satanae sociaverit aemula vita. Istic nequitiae socios homines, ibi poenae. Ecce dies accepta Deo: modo vera salutis Lux micat: omnia jam nobis bene versa videmus: Diffugere doli, cecidit Bel, interit error, Quique colebantur totis quasi numina templis Daemones, hi per templa Dei torquentur inermes; Et qui divinos audebant sumere honores, Hi modo ab humana plectuntur gente subacti. Namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula Torqueri, clamare, rapi per capta videmus Corpora, corporibus vincti retinentur in ipsis, In quae se trusere ipsi, poenamque volentes Humanam, invenere suam. Nunc ergo reorum Personae exululant poenis, qui numine falso Dii fuerant, et qui mentito numine vivos Ante Dei cultum sibi nil caeleste videntes Dediderant homines, hi nunc ubi lumine Christi Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos. Sed magis ut pateat, quia nunc hi qui cruciantur Daemones ante fores, aut ante sepulcra piorum, Iidem sunt illi, quibus olim serva litabat Gens hominum, et sacros demens libabat honores, Ipsa docet vocum species: nam saepius illa Voce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem. Sic plerumque velut resoluto laxius ore, Dente fremunt, spumant labris, horrentque capillis. Utque manu prensante comam excutiuntur in altum, Et pede pendentes stant crinibus: interea illic Sacrorum memores veterum, quibus exta solebant Lambere caesarum pecudum, aut libamine pasci, Lascivosque choros hederatis ducere pompis, Nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse, In quibus insanos dabat ebria turba tumultus, Euhoe Bacche sonum fractis imitantur anheli Vocibus, et lento jactant sua colla rotatu. Sed quia non poterat mortalis unius aetas Sufficere, ut longo contagia tempore tracta Dilueret paucis, quos corpore viveret, annis Confessor Felix, et presbyter, ore magister, Elogio martyr, merito officioque sacerdos; Omnipotens Dominus finitum corporis aevum Felici potiore via persistere fecit, Continuans medicos operosi martyris actus, Virtutes ut eas idem celebraret humatus, Quas in carne manens Christi virtute gerebat, Atque ita susceptae nec mortuus abforet urbi Corpore, cum tantum positi sanator adesset Spiritus, et desideriis latitaret amantum Ad tempus cari facies subtracta patroni; Prompta sed aegrorum semper medicina saluti Afforet. Inde perennis honos, et gloria sanctum Felicem meritis sine fine virentibus ambit: Et licet a veteri tumulis absconditus aevo, Qua mortalis erat, lateat telluris operto; Viva tamen vegetante Deo, membrisque superstes Gratia divinum spirantia martyris ossa Clarificat populis merito vivente sepulti: Et magni solium breve confessoris adorat Jugiter e variis congesta frequentia terris. Sed Deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam De sanctis indulsit opem procedere terris: Ut jam de tumulis agerent pia dona beati Martyres, et vivos possent curare sepulti. Nec satis hoc donum Domino fuit, ut sua tantum Nomine, sive opibus loca martyres illustrarent: Ex iisdem tumulis etiam monumenta piorum Multiplicans multis tribuit miserator eosdem Gentibus. Et referam varias ab origine causas, Ex quibus haec orta est variis benedictio terris Nam quia non totum pariter diffusa per orbem Prima fides ierat, multis regionibus orbis Martyres abfuerant, et ob hoc, puto, munere magno Id placitum Christo nunc inspirante potentes, Ut Constantino primum sub Caesare factum est, Nunc famulis retegente suis, ut sede priori Martyras accitos transferrent in nova terrae Hospitia: ut sancto non olim antistite factum Novimus Ambrosio, qui fultus munere tali, Postquam ignoratos prius, et tunc indice Christo Detectos sibimet mutata transtulit aula, Reginam prompta confudit voce furentem. Nam Constantinus proprii cum conderet urbem Nominis, et primus Romano in nomine regum Christicolam gereret, divinum mente recepit Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis, His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem, Ut sua apostolicis muniret moenia laetus Corporibus: tunc Andream devexit Achivis, Timotheumque Asia: geminis ita turribus exstat Constantinopolis magnae caput aemula Romae, Verius hoc similis Romanis culmine muris, Quod Petrum, Paulumque pari Deus ambitione Compensavit ei, meruit quia sumere Pauli Discipulum cum fratre Petri. Jam quanta per istam Sanctorum per longa viam divortia terrae Creverit utilitas ad nostrae munia vitae, Ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati Rheda capax oneris posita statione resedit, Omnibus in spatiis quacumque aut mansio sanctis Corporibus, requiesque fuit vectantibus illos Sacratos cineres, miris clamantia signis. Nam divina manus medica virtute per omnes Est illic operosa vias, qua corpora sancta Impressere sacro vestigia viva meatu. Inde igitur suadente fide data copia fidis Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora vellent Ossibus e sanctis merito decerpere fructu, Ut quasi mercedem officii, pretiumque laboris Praesidia ad privata domum sibi quisque referrent. Ex illo sacri cineres quasi semina vitae Diversis sunt sparsa locis, quaque osse minuto De modica sacri stipe corporis exiguus ros Decidit in gentes: illic pia gratia fontes, Et fluvios vitae generavit gutta favillae. Inde in nos etiam stillavit copia Christi Dives et in minimis: nam hoc quoque sumpsimus istic Carnis apostolicae sacra pignora pulvere parvo, Quae Sanctus nostri Dominusque, paterque cubilis, Et custos animae nostrae, et tutela salutis Felix vicina sibi cominus aede recepit, Quae reliquis ejus aetate recentior aulis Exiguos cineres, et magnos servat honores, Servaturque magis custodibus ipsa patronis: Absit enim, ut servari unquam videantur egere: Qui servare solent tamen, et curare suorum Commoda alumnorum patrio dignantur amore, Atque dicatorum sibi tutamenta locorum Dirigere: hoc sanctis studium pietatis inesse Spiritibus miranda fide documenta dederunt. Unde recens etiam paucis opus eloquar orsis: Dignum etenim sancti Felicis munera in ipso Natali ejusdem gratantibus edere verbis. Non peregrina locis, neque tempore prisca profabor: Finibus in nostris, et in ista sede patratum Nuper opus referam, quod forte renoscere vobis Promptum erit; in medio quoniam res lumine gesta est. Credo ex hoc numero vestrum prope nullus in isto Sit novus auditu, quia per longinqua remotis Fama volans ierit. Certe affueratis in ista Urbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur Illicitis animo stimulis agitatus avaras Mitteret in sacra dona manus, et ab omnibus unam Improbus, et demens venerandae insignibus aulae Eligeret praedae speciem crucis, inscius illam Indicio sibi, non spolio fore, quam velut hamum Piscis edax hausit capta capiendus ab esca. Quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso Impulit, armavit, caecavit, praecipitavit, Ut nec ad excubias vigilum, nec ad ipsa (quod est plus) Quae cineres reverenda tegunt altaria sacros, Pulveris et sancti virtutem halantia fragrant, Corde repercusso fugeret, neque numine tantum, Sed specie simul, et pretio praestantia ferret? Multa etenim suberant alia, ut novistis, in ipso Ornamenta loco, quae sumeret, ut crucis auro Parceret; intus enim latitabant mystica vasa Sumendis mandata sacris. Sed praeter et aulae Ipsius in spatio variis insignia formis Munera erant de more sita haec, quae cernitis illic Omni prompta die, vel circumfixa per omnes Ordine diverso quasi candelabra columnas, Depictas exstante gerunt quae cuspide ceras, Lumina ut inclusis reddantur odora papyris. At medio in spatio fixi laquearibus altis Pendebant per ahena cavi retinacula lychni, Qui specie arborea lentis quasi vitea virgis Brachia jactantes, summoque cacumine rami Vitreolos gestant tamquam sua poma caliclos, Et quasi vernantes accenso lumine florent, Densaque multicomis imitantur sidera flammis, Distinguuntque graves numerosa luce tenebras, Et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt: Dumque tremunt, liquidos crines, crebrumque coruscant, Assiduis facibus sparsa caligine noctis Ambiguam faciem miscent lucem inter, et umbras, Et dubium trepidis conspectibus aera turbant. Ergo isthaec licet in patulo sibi prompta videret, Tutius et furanda sibi, quoniam minus esset Criminis, et pretii suspensam altaris ab ora Longius, argentoque levem emandare lucernam: Sed miser, ambitiosus, et ipsa in fraude superbus Tamquam vile nefas argentea sumere furto Sprevit, et audacem porrexit in aurea dextram, Quae simul e variis scite distincta lapillis Viderat, et magnis inflarat pectora votis, Ut pariter gemmis gauderet dives, et auro. Sed tantum sceleris magni cumulatur iniquo Pondere: peccato mansit gravis, et levis aere. Sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem Deseruit. Spolio furti, non crimine nudus Vivit inops fructu, sed vulnere fraudis abundans. Quamquam illum non hoc magno sine numine Christi, Consilioque putem permissum crimen adisse: Ut quia vel quicquam de sacris tollere rebus Mente recepisset, sineretur ad ilfa venire, In quibus admissi impietas insignior esset. Ante dies paucos idem confugerat illuc Militiam simulans fugere, et susceptus amice Hospes ab aedituis sacram curantibus aulam. Toto pene latens ibi mense cubilia, somnos, Tempora custodum simul exploraverat. Et cum Cepisset placidas meditati criminis horas, Nocte nefas tacita arripuit, nulloque labore, Nec strepitu foribus clausis inclusus, ut unus Servantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos Non vigiles Vigiles coepere silentibus umbris Carpere, et oppressis oblivia ducere curis: Ille locum sumens sceleri, qua noverat usu Expositam lychnis per noctem ex more parandis Machinulam gradibus scalas praebere paratis, Et male securo sibi tunc custode relictam: Quae crucis instar erat, quod et est modo perpete virga Directum, geminos transverso limite gestans Cantharulos: unum de calce catenula pendens Sustinet: in tribus his scyphulis inserta relucent Lumina, cum fert festa dies: tunc vero sine usu Luminis ad speciem tantum suspensa manebant. Sed paulo crucis ante decus de lumine eodem Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum. Hunc importuno sibi lumine praedo micantem Protinus exstinguit: namque id quoque noverat idem Saepe solere mori, cum stuppa perarida longam Conderet in noctem consumpto lumen olivo, Nec miraturum vigilem, si forte tenebras Cerneret obducto subducere culmina lychno, More putaturus noctem, non crimine factam. Non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos Aufert illicitam securus praedo rapinam, Nec fugit impavidusque manet. Tegit una latentem Cellula de multis, quae per latera undique magnis Appositae tectis praebent secreta sepultis Hospitia. Harum una fur abditus; atque ubi maxe Claustra patere videt, reserata prosilit aula, Et latebram linquens portat scelus: ire parabat Romuleam, ut post jam captus narrabat, ad urbem, Illic infandae acturus commercia fraudis. Interea ignaris nostris nox illa, diesque Totus abit: sero solitum jam vespere munus Curantes posuere gradus: ut scandere coepit Facturus lychnum, nihil invenit: orba manebat Virga crucis solitae pulcro spoliata monili. Pavescunt miseri, neque damnum criminis audent Prodere, noscentes etiam sibi jure reatum Competere: abscedunt trepidi, fugiuntque, latronem Sectantes profugum: nusquam vestigia lapsi Ulla legunt: omnes adeunt diversa viarum, Scrutanturque sitos diverso littore portus. Effluxere dies frustra quaerentibus octo, Sive decem, et cunctis vacua jam indage reversis; Unus quaerentum puer irritus ipse laboris In cassum fusi longa regione redibat, Et prope jam Nolam veniens subsistit in ipso Aggere, et ingenti gemitu, fletuque profuso Felicem clamans praesumit corde fideli Non remeare domum, nisi cum cruce: moxque peractum Promptus iter relegit: lit et illicet obvius illi Quidam homo, qui farem, non furem, sed quasi civem Norat: eum noster primus rogat, unde viator Afforet; ille refert: rursus de fure rogatur, Si vidisset eum: respondit at ille, propinquis Inde locis agere, et regio tunc illa prope illos, Dum loquerentur, erat monti conjuncta Vesevo, Quintus ab urbe lapis Nola. Sed vesperis ortus Consilium differt. Placet ut lux crastina rursus Jungat utrumque sibi; fit mane, revertitur index; Perducit nostros, capitur fur, praeda refertur. Forte sacrata dies illuxerat illa beati Natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat, Quamvis ille alia Nucerinus episcopus urbe Sederit: ecce ipsam sancti Felicis in aulam, Quam tunc solemni populus stipabat honore, Post sacra jam solvente pios antistite coetus, Tempore proviso divinitus egredientis Plebis in occursum subito introducitur ille Furaces post terga manus nodata revinctus. Laetitia populus, formidine praedo repletur, Utque novum ad monstrum tota concurritur urbe. Turba furens odiis popularibus ibat in illum, Laetitia moestos miscebat et ira tumultus. Pertimui, fateor, ne forte diabolus illa Qua solet invidia violaret sanguine pompam, Et pejore prius curaret vulnere vulnus. Eripitur populo, cellaque includitur ipsa (Quod sic forte reo capto tunc accidit), in qua Delituit rapta cruce; qua post ipse reperta Clauditur, ut vivat. Tunc ergo mente recepta Ipse suum facinus reus, atque obstacula coepit Mirandis narrare modis, fassusque per illos Octo decemve dies, quibus ire paraverat urbem Romulcam, implicitis ita se pedibus retroactum, Semper ut ire parans, semper retrahente rediret Nescio quo, rursusque illam remearet ad oram Vesevi, qua jussus erat quasi carcere claudi Angelica nectente manu: tamen ille putabat Arbitrii miser esse sui, quod corpore liber Esse videbatur, quem non exstante catena Fortior arcanis retinebat dextera vinclis. Ultor eum digno Felix errore ligabat, Et tali amentem vertigine circumagebat, Semper ut abscedens nusquam discederet, et cum Prosiliente gradu coepisset abire, rediret. Mira fides! Ibat stando, remanebat cundo, Nescius, hoc ipso, pro quo fugitare parabat, Ne fugeret, fieri, et secum sua vincla manere, Inruptamque sibi proprium scelus esse catenam. Namque sinu clausae mandaverat insita praedae Pondera, et hinc avidus quasi captus mente latebram Quaerens, luce tamen campis errabat apertis, Seque latere putans exstabat in aequore claro. Conscia sic mentem impietas caecaverat, ut nec Effugeret fugiens, nec celaretur aberrans. Sensibus adversis metus hinc, stupor inde nocentem Miscuerant animam, vitabat strata viarum; Secretos metuebat iners accedere saltus: Ipsa etiam in silvis sibi forte silentia tantum Clamatura nefas metuens, aut tristia formis Occursura putans ultricum monstra ferarum. Inde miser celebri sejunctus ab aggere juxta Devius in quodam spatiabatur sibi rure Securum ignaris simulans sub corde timorem, Ut facinus sub veste premens: nam vestis in altum Succinctae sinibus clausum mandaverat aurum. Nam neque vel tacitae furtum committere terrae Ausus erat, specubusve cavis de more latronum, Indicium metuens credendae fraudis avarus. Inde suae tantum tunicae sua furta nefandus Crediderat, qua restrictum nodarat amictum Suspendens fluidam nudato poplite vestem. Hanc sibi praedo penum sceleris tunc semet in ipso Struxerat, et digne tali est formidine vinctus, Crederet ut nullis miseri consortia furti, Ut sceleris tanti contagia solus haberet, Et sinus illius fieret custodia furti, Cujus sacrilegam fuerat manus ausa rapinam. Ipse suum sibi ferret onus, solumque gravaret, Pollueretque suae letalis sarcina praedae, Ut nihil ex illo vacuum impietate maneret, Qui spolium sceleris sacris ex aedibus actum Includens habitu cincto substringeret ipsum, Atque suis signum praetenderet ipse catenis. Namque brevi captus mutavit cingula vinclis, Utque aurum sinibus discincta veste solutis Decidit, ex ipsa fuerat qua cinctus habena Vinctus eas, quas in sacra dona tetenderat audax Praedo manus, proprii captus nodamine lori Rettulit et praedae vacuas, et reste repletas. Verum si penitus totam spectare velimus Ordinis exacti seriem magis ac magis omni In specie, vel qua latuit scelus, atque reclusum Claruit, admiranda Dei cernemus operta Felicem gessisse manu. Jam plurima retro Diximus, ut fugiens non fugerit, utque redactis Passibus emensos sua per vestigia cursus In cassum totiens volvente relegerit orso Longinquis exclusus, et ad vicina recussus. Nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi Edidit, ut meritum cari monstraret alumni, Commemorabo pari specimen mirabile signo, Quod reus ipse tremens confesso prodidit ausu. Ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar Enarrabo crucis, qualem et pictura biformem Fingere consuevit, baculo vel stante bicornem, Vel per quinque tribus dispansam cornua virgis. Forma crucis gemina specie componitur, et nunc Antennae speciem navalis imagine mali, Sive notam Graecis solitam signare trecentos Explicat existens, cum stipite figitur uno, Quaque cacumen habet, transverso vecte jugatur. Nunc eadem crux dissimili compacta paratu Eloquitur Dominum tamquam monogrammate Christum. Nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino Calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediata rho, Cujus apex et signa tenet, quod rursus ad ipsam Curvatum virgam, facit velut orbe peracto. Nam rigor obstipus facit quod in Hellade iota est. Tau idem stylus ipse brevi retro acumine ductus Efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen Celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno Indice, et una tribus firmatur littera virgis. Sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una Significet virgis Dominum simul esse ter unum. Et Deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci Pro nobis voluit trinae concordia mentis. Idque sacramenti est, geminae quod in utraque virgae Ut diducta pari fastigia fine supinant, Infra autem distante situ parili pede constant, Affixaeque sibi media compage cohaerent, Et paribus spectant discreta cacumina summis. His intermedio coeuntibus insita puncto Virga velut sceptrum regale superbius exstat, Significans regnare Deum super omnia Christum, Qui cruce dispansa per quatuor extima ligni Quatuor attingit dimensum partibus orbem, Ut trahat ad vitam populos ex omnibus oris. Et quia morte crucis cunctis Deus omnia Christus Exstat in exortum vitae, finemque malorum, Alpha crucem circumstat, et tribus utraque virgis Littera diversam terna ratione figuram Perficiens, quia perfectum est mens una, triplex vis. Alpha itidem mihi Christus, et qui summa supremis Finibus excelsi pariter complexus, et imi Victor et inferna, et pariter caelestia cepit, Effractisque abysis caelos penetravit apertos, Victricem referens superata morte salutem. Utque illum patriae junxit victoria dextrae, Corporeum statuit coelesti in sede tropaeum, Vexillumque crucis super omnia sidera fixit. Illa igitur species, quam fur agitatus avaris In cassum furiis pendente refixerat unco, Pollutaque manu sancta amandaverat aula, Hoc opere est perfecta, modis ut consita miris Aeternae crucis effigiem designet utramque: Ut modo si libeat spectari cominus ipsam Prompta fides oculis: nam reddita fulget in ipso, Quo fuerat prius apta loco, et velamine clausi Altaris faciem signo pietatis adornat. Ergo eadem species formam crucis exerit illam, Quae trutinam aequato libratam stamine signat, Subreptoque jugum concors temone figurat, Sive superciliis a fronte jugantia vultum Lumina transversis imitatur cornibus arbor Ardua, qua Dominus mundo trepidante pependit Innocuum fundens pro peccatore cruorem. Huic autem solido quam pondere regula duplex Jungit, in extrema producti calce metalli Parva corona subest variis circumdata gemmis. Haec quoque crux Domini tamquam diademate cincta Emicat aeterna vitalis imagine ligni. Hanc fur ille sui toto de corpore furti Intactam ferro, quo cetera fregerat, unam Liquit, et ut capto tunc, discinctoque refusis Vestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae. Visa rei species tunc inventoribus ipsis Ancipiti motu confudit pectora. Gaudent Inventis, sed fracta dolent: tum quaerere causam Incipiunt, cautum simul, audacemque latronem Mirantes, caecum fractis, cautumque relictis. Tunc ille attonitis crimen, numenque fatetur: Mente etenim totum considerat: hoc tamen unum Numine servarat, quo crux inclusa vetabat Quamlibet audacem segni virtute latronem. Ipse fatebatur mentis scelus, atque crucis vim, Contestans, quotiensque manus armasset in illam In cruce consertam socia compage coronam Ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso, Brachiaque aegra sibi nervis stupuisse solutis. Hic libet in miserum paucis insurgere furem. Infelix, quae tanta tuam dementia mentem Verterat, ut tanto reprehensus lumine veri Non festinares omnem praevertere cursu Indagem revolans, ut furtum sponte referres? Tantane vis animum tenebris oppressit avarum, Auderes illam ut gremio tibi condere partem, Quam totiens arcente Deo violare timebas? Dic mihi, qua pavor ille tuus fugiebat? Et unde? Rursus ut intrepidum praeceps audacia sensum Tam male durabat, pavidus, contemptor et idem Ejusdem sceleris specie diversus abibas, Perfidiaeque fidem diviso pectore miscens Virtutem crucis, et signum inviolabile Christi Credebas metuendo crucem contingere ferro, Et quod noscebas metuens, portando negabas. Sed tamen impietas tua nec tibi profuit, et nos Stultitiam confesse tuam, divinaque signa Fecisti magno crucis exsultare triumpho. Ergo relinquamus captum jam incessere furem, Cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas. Nunc ad te, veneranda Dei crux, verto loquelas, Gratantesque tua concludam laude profatus. O crux magna Dei pietas, crux gloria coeli, Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis, Et virtus justis, lumenque fidelibus. O crux, Quae terris in carne Deum servire saluti, Inque Deo coelis hominem regnare dedisti; Per te lux patuit veri, nox impia fugit. Tu destruxisti credentibus eruta fana Gentibus, humanae concors tu fibula pacis Concilians hominem medium per foedera Christi. Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri. Esto columna piis tu semper, et anchora nobis, Ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur In cruce fixa fidem, vel de cruce nacta coronam.
20 - Carmen XII In S. Felicem
Saepe boni domini caris famulantur alumnis Mente pia, et patrio subjecta tuentur amore Mancipia, hisque favent cura propiore fovendis, Quos magis indiguos opis, et virtute carentes Affectu rimante vident. Et si quis eorum, Moris ut humani solemnis postulat usus, Votum aliquod celebrare velit, neque possit egenis Id patrare opibus, studio curatur herili Servus inops, cui dives opum, queis pauper egebat, Contulerit dominus cumulandae impendia mensae. Haec mihi conditio est data sub Felice patrono: Nulla mihi ex me sint, ut sint mihi cuncta per illum; Namque ad Natalem nunc ipsius, ut quidem et ante Praeteritis, quibus ista dies mihi floruit, annis, Non erat unde epulum votis solemne pararem, Instabatque dies, nec adhuc mihi prompta facultas Ex aliquo suberat: subito ecce patronus abundans Unde dapem largam struerem geminos dedit una Cum nutrice sues, quorum de carne cibatis Pauperibus, nos materiam ex animalibus iisdem Sumpsimus, egregiis quoniam miracula signis Per pecudes ipsas nuper Deus edidit, alta Destimulans ratione homines attendere Christo, Nec desiderium carnis praeferre fidei Namque ad avaritiae nostrae lacrymabile probrum Per pecora humanae rationis egentia summum Signa dedisse Deum, series recitanda docebit. Non afficta canam, licet arte poematis utar: Historica narrabo fide sine fraude poetae: Absit enim famulo Christi mentita profari: Gentibus hae placeant, ut falsa colentibus, artes. At nobis ars una fides, et musica Christus, Qui docuit miram sibimet concurrere pacem Disparis harmoniae quondam, quam corpus in unum Contulit assumens hominem, qui miscuit almum Infusa virtute Deum, ut duo conderet in se, Distantesque procul naturas redderet unum. Ut Deus esset homo, Deus est homo factus ab ipso, Qui Deus est, genitore Deo, cui gratia non est, Sed natura, quod est summi Patris unicus haeres, Solus habens proprium, quod munere praestat habere His quibus alma fides dederit divina mereri. Ille igitur vere nobis est musicus auctor, Ille David verus, citharam qui corporis hujus Restituit putri dudum compage jacentem, Et tacitam ruptis antiquo crimine chordis Assumendo suum Dominus reparavit in usum, Consertisque Deo mortalibus, omnia rerum In speciem primae fecit revirescere formae, Ut nova cuncta forent, cunctis abeunte veterno. Hanc renovaturus citharam Deus ipse magister, Ipse sui positam suspendit in arbore ligni, Et cruce peccatum carnis perimente, novavit. Atque ita mortalem numeris caelestibus aptam Composuit citharam variis ex gentibus unam, Omnigenas populos compingens corpus in unum. Inde lacessitis fidibus de pectine Verbi Vox Evangelicae testudinis omnia complet Laude Dei: toto Christi chelys aurea mundo Personat innumeris uno modulamine linguis, Respondentque Deo paribus nova carmina nervis. Sed referam ad mea coepta pedem; nam tempus, et hora est Promissas offerre dapes, apponere vobis Prandia sollicitas caste sumenda per aures. Non veteri repetam, quae sum dicturus, ab aevo. Ante dies paucos istic spectata profabor. Venerat huc quidam placitum sibi solvere votum Urbis Abellinae de finibus advena nostris Sedibus. Hic porcum studio curante paratum, Dilatumque diu, ut simul annis, atque sagina Cresceret, huc illinc perduxerat; atque ubi venit Pingue pecus voti jugulat de more voven tum. Fama suis magni per egentum accenderat acrem Ora famem et cuncti magnae spe partis hiantem Tendebant ad opima senes convivia faucem. Interea largitor inops non partibus aequis Dividit incisas carnes, medium suis aufert Sinciput, et tantum secti coquit intima ventris, Solaque pauperibus caesi vitalia porci Dividit, ac totum sibi corpus habere relinquit, Et votum complesse putat, laetusque redire Incipit, ausus eas jumento imponere secum Relliquias, et in his placiti se pignora voti Sancta referre domum male credulus, in quibus idem Damnum animae, nodumque viae portabat avarus, Denique mox nec mille viam permissus abire Passibus, elucente die, simul aggere plano, Non tenebris pavitante, nec offendente salebris Lapsus equo, et quasi fixus humi se tollere rursus Ad consistendum reparato robore surgens Non potuit, coepitque pedes clamare ligatos, Idque probare jacens, plantis quasi compede junctis. Hic aliud mirum casu sociatur in ipso: Nam dum illum tanta cum debilitate jacentem Moesta propinquorum circumstat turba suorum, Jumentum, cui sola oneri porcina manebat, Ascensore sui vacuum, et ductore relictum Sponte sua se se nullo flectente refrenans Tamquam offendiculi causam cognosceret ultro Aut aliquem prohibere viam, qua coeperat ire, Vidisset, sic fugit iter, cursumque retorsit, Et properante gradu recucurrit ad hospita tecta Omnibus antevolans, quos lapsi attenta tenebat Cura viri, quem paulatim quasi corpore fracto Nitentem, et genibus rigidis prodire negantem, Caecaque vincla pedum pariter, meritumque ruinae, Et causam poenae lacrimosa voce fatentem Luce palam manibus grave subvectantibus aegri Corpus, fida cohors sanctas referebat in aulas Orantem medici Felicis ad ipsa reduci Limina, mox illic certam reperire medelam. Illum homines interque manus, interque catervas In sacra vectatum mirantidus atria turbis, Dispositi trino per longa sedilia coetu Obstupuere senes, inopum miserabile vulgus, Et socio canae residentes agmine matres. Praeterea multi, sua quos devotio sanctis Aedibus attulerat diversis eminus oris, Viderunt insigne pium, cum tempore eodem, Imo die, tam mira foret mutatio rerum. Idem homo, qui paulo ante suo digressus ab iisdem Liminibus gressu, nunc ipse redux alienis Infertur pedibus, subvecto corpore pendens. Parte alia stratus, nullo servante sequentum, Hospitis ante fores etiam nunc carne suilla Stabat onustus equus, neque quisquam notior illi Astiterat, cui cura foret relevare gravatum Fasce suo, et notis reducem subducere tectis. Ille tamen velut humana ratione repletus Quaerentique suos, et protinus opperienti Astiterat similis, certo vestigia servans Fixa loco, simul aure micans, et naribus efflans Assuetorum hominum notos quaerebat odores. Mirum erat hospitibus, quaenam fuga, qui status ille Esset equi, notumque animal faciebat amicis Ambiguum nova forma rei, neque quisquam erat index Accidui, cunctis illum stipantibus intus, Qui fuerat manibus sanctam portatus in aulam Martyris, aeger ubi sancto pro limine fusus Corpore projecto, et complexis postibus haerens, Oscula figebat supplex, fletuque lavabat, Seque recognoscens proprii caput esse doloris, Tales se se ipsum dabat accusando querelas. O mihi, qui talem merui desumere poenam Hac in sede miser, qua, si miser adveniat quis, Efficitur felix! Sed justum, parque maligno Me fateor merito exitium cepisse, patique, Ut reus ipsa inter modo limina puniar ardens Exurente pedes simul, et stringente dolore, In quibus, heu demens! oblati munera voti Fraude fidem violans converti in damna salutis. Est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim Jam mihi mutari grata vice tristia laetis, Atque ipsas animo jam prosperiora tuenti Infractis coepisse malis dulcescere poenas, Ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia venit, Qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus Limina Felicis misero veneranda liceret. Nam mihi si nullus, vel si levis iste fuisset Casus, ut arreptum possem pertendere cursum, Tunc magis infelix de prosperitate fuissem: Mansisset mihi culpa nocens, neque vulnus adactum Intus in ossa animae sensissem carne rebelli, Occultasset enim meriti discrimen iniqui Corporis illaesi vigor, et vinxisset inertem Mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset. Ergo potens medice in Domini tu nomine Christi, Felix, jam satis hoc tibi sit, Dominoque potenti, Quod non ira mihi, pietas sed amica saluti Supplicium peperit, devincto ut corpore culpa Solveret: ecce malum servum, refugamque voracem Jure retraxisti, injectis pro crimine vinclis. Debitor infelix teneor, constringor, aduror, Propositus cunctis divini forma timoris. Mentibus haec omnes trepidis attendite, quae nunc Me miserum reliquis documento ferre videtis. Numquid enim hoc errore carent aliqui? Sed in uno Exemplum fieri placuit, quo sit mea poena In praejudicium quibus emendatio non est. Sed jam parce tuo misero, precor, optime Felix, Parce libens, succurre favens: dolor ultimus urget Clamosas iterare preces: festinus adesto, Ne mors praeveniat medicum festina morantem. Sed scio, quod Domini manus haec, quae verberat, et quae Parcet more suo: mihi tantum tu modo fesso, Jamque fatiscenti propera laxare catenam, Quam tu, sancte, vides, ego sentio: sicut operto Clam tacitus vinclo fugitivi membra ligasti, Sic invisibili medicina solve reversum. Talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis Felicis sancti, lambensque per oscula tergit, Attonitis illum pia turba et cernit, et audit Coetibus: ipse jacens etiam nunc erigitur spe, Increpitatque moras omnes, et tarda suorum Obsequia, afferri porcum, totasque jubet mox Pauperibus reddi partes, sibi vivere tantum Concedi petit atque inopum saturamine pasci. Certatim socii cito jussa fidelia curant. Itur ad hospitium notum, deponitur illic Sarcina jumento, carnes in frusta secantur, Et divisa coquit spumantibus ignis alienis. Cocta importantur patulis numerosa catinis. Exsaturata fames inopum gratantia reddit Verba Deo, et veniam petit, ut placata datori. Nec mora: confestim voti ratione soluta Debitor ille intus meritae compage catenae Solvitur, et pedibus Domino miserante refectis, Tamquam liber equus, vel ruptis cassibus ales Evolat, et cervi salientis imagine currit. Mira fides oculis obtenditur. Omnia gaudent Tam facili pietate Dei, tantumque valenti Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo, Pro meritis hominum moderans in utroque potenter, Ut resipiscenti medicus sit, et ultor iniquo. Cernite enim, quantae fuit illa injuria fraudis, Qua miser ille prius diviserat inter egentes, Seque, suem, atque istic ubi totum reddere votum Debuerat, solum caput, intestinaque porci Carpserat, et reliquam toto sibi corpore partem Fecerat imprudens, atque improbus, et tamen ipsa, Qua miser extiterat, factus mox fraude beatus Commutante Deo pietatis verbere culpam. Talis enim censura Dei est: sic temperat alti Pondera judicii Deus arbiter, et pater, et rex, Omnibus ut placidam moderato examine libret Justitiam, et levior mixta bonitate potestas Ante reos moneat stimulo, quam fulmine perdat, Ut si profuerit praemissi verberis ictus, Salva salus homini redeat commissa pigenti. At siquis sacro monitus terrore flagelli Noluerit sentire plagam, incuratus abibit, Servatusque neci perfectam sentiet iram. Ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus Tali sanatus carnemque, animamque medela. Sed quia cognovit causam, agnoscensque jacentem Poenituit, merito curam sibi memet in ipso Repperit, inque brevi est expertus utrumque, quod omnes Justa lege manet divinae pacis, et irae Jus, et opus, maneat vindex ut jure superbos Poena reos, pietas servet miserata fatentes. Ergo relaxatis alacer vestigia vinclis Idem ex incolumi cito debilis, et cito liber, Ex modo captivo laeta cum voce redibat, Exultans velut ille olim, quem matris ab alvo Claudentem in verbo Domini Petrus, atque Johannes Jusserunt validis in saltum assurgere plantis. Dignus et hic pauper Speciosae limine portae, Quem Deus ipse Petri Deus, et Felicis, eadem Nunc verbi virtute sui sanavit apud nos De casu claudum modo, qua sanaverat olim Ex utero claudum: qua nunc ope laetus abibat, Quique preces moestas in vulnere fuderat intus, Ecce foris sano reddebat corpore grates. Quidnam ego Felici possim redhibere patrono? Quas illi referam tanto pro munere digne Tam cito de tanto sanatus vulnere grates? Non pretium statui medico, aut fastidia lecti Tristia substinui, neque per scalpella, vel ignes, Aut male mordaces vario de gramine succos, Saevior et morbis, et vulneribus medicina in corpus grassata meum est, velut accidit illis, Quos humana manus suspecta visitat arte, Semper et incerto trepidos solamine palpat. En ego per breve nunc spatium perlatus ad ipsum Felicis sancti solium, et projectus in ipso Limine tam gelido, quam duro in marmore fractus, Atque dolens jacui, et solus mihi sermo precandi, Sola fides medicina fuit: nullum affore vidi, Et sensi medicum. Quisnam hic medicus, nisi Christus Ipse, vel a Christo Felix de nomine Christi, Et virtute potens? Neutrum illo in tempore sensi, Et tamen ipse fuit praesens in utroque, velut me Peccantem argueret cito, sanaretque dolentem. Par modus in specie varia mihi castigantis, Parcentisque fuit Domini. Sanator, et ultor Luminibus latuit, poena atque medela refulsit. Nunc ego jam pleno perfectis ordine votis Ibo domum gaudens medico, tutusque patrono Aeternum Felice mihi; non jam ulla verebor Occursura mihi, velut ante, pericla viarum: Namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est. Non resoluta fides me vinxerat, et modo solvit Rite soluta fides: tamen alliget, oro, tuus me Semper amor, Felix: istam mihi necte catenam, Qua tibi me numquam nec mors, nec vita resolvat. Verum omnes quicumque meos videre dolores, Inque tuo merito magnis insignibus altam Conspexere manum Christi, cognoscere debent, Quantum illis mea poena boni providerit, ut jam Praecaveant de terrenis sibi parcere rebus, Et, lucra dum captant, acquirere damna salutis. Nam si de vili pecudis mihi carne alimentum Pauperibus fraudasse malum fuit, et quid in illis, Qui male divitias multo amplectuntur amore? Defossisque suo pariter cum corde metallis Incubitant, atque haec latitare superflua produnt, Quae proprio longe secreta tuentur ab usu? Quid facient? quidnam pro se tibi Christe loquentur? Tantorum qui partem inopum invasere, nec ullam Apposuere sibi de re superante salutem? Unus abit missus. Nunc mensae grata secundae Fercula ponemus: sed quamvis rursus eamdem Diverso carnem conditam jure feremus. Namque aliud vobis iterum, quod de sue mirum Lusit opus Felix, mira novitate retexam. Tempore res prior est: sed nostris ante libellis Praeterita, in praesens tempus servata canetur. Nec refert, quod opus quo sit sub tempore gestum; Unus erit quoniam variis operator in annis, Qui diversa facit sanctorum in laude suorum Omnibus in terris rerum miracula Christus. Agricolae quidam de nostris longius oris Appula trans urbem Beneventum rura colentes De grege setigero multis a foetibus unum Lactea adhuc tenero pulsantem sumina rostro Excerpsere sibi, et curatum tempore multo Paverunt in vota suem, et coepere paratum Ducere sacratam sancti Felicis ad aulam, Corpore de magno ut multos mactatus egenos Pasceret, et saturo gauderet paupere martyr. Sed gravis arvina porcus superante pedum vim Non potuit se ferre diu, primoque viarum Limine succubuit sibimet, neque deinde moveri Voce, manu, stimulis potuit: liquere jacentem, Hospitibusque suis commendavere relictum Moerentes Domini: mens anxia nutat in anceps: Nam voti revocare viam pia pectora nolunt: Rursum Felicis veneratum limina longe Ire pudet vacuos devoti muneris. Ergo Ambiguis talis sententia mentibus haesit, Ut totidém lectos eadem de gente minores Ad sua vota legant, quot erat provectus in annos Ille, sua pressus qui mole manebat iners sus. Quod devota fides obstricti debita voti Maturare parans tali ratione putavit, Pluribus ut modicis unum pensaret opimum. Ergo sacrum hunc venere locum, votisque patratis Hospitium rediere suum non cominus istinc. Nam tum forte domos, quae circa martyris aulam, Implerat solitis densata frequentia turbis. Propterea procul hinc secreto in rure remotam Contenti subiere casam, qua mane parabant Ad reditum proferre pedem, cum prima ruberet Parturiens aurora diem: tuguri fore aperta Hospes homo egreditur tecto, notumque suem vir Conspicit ante fores mirando astare paratur, Tamquam se missum a Domino loqueretur adesse, Atque salutanti similis vestigia lambit Gaudentis Domini, et gestu subgrunnit alumno Blandus, et olfaciens motando dat oscula rostro, Seque, quasi votum debere agnoscat herile, Ingerit, et tardos invitat gutture cultros. Quo duce, quaeso, vias ignotis finibus egit, Quosve pedes, tam longe ut posset currere, sumpsit, Qui brevibus spatiis in primo fine viarum Defecit fluidae depressus mole saginae ? Certe nulla manus tantum pecus aggere longo, Nec sinus advexit, nec mens sua tam spatiosam Ignota regione viam penetrare subegit, Quando homines etiam et mentis ratione vigentes, Perque ignota regi faciles interprete lingua, Si tamen hi careant duce, quo via luceat illis, Caecus in externis regionibus implicat error. Quisnam igitur direxit iter suis? unde voluntas, Qua dominos sequeretur, ei vel sensus ut esset. Conscius ad votum se longa aetate coactum Unde haec cura fuit pecori, quae rara fideles Excitat, ut tamquam proprio culpabilis actu Pigra remansisset sancto sus cincta timore, Contractam remanendo sibi, veniendo piare Curaret culpam, et vitium pensaret inertis Desidiae, quamvis sero comitata profectos Obsequio dominos? Patet admirabile monstrum Caelesti ditione datum tanto suis auso, Solus ut iret iter longum, tantoque fuisse Ingenio porcum, ignotis ut tramite recto Digereret spatiis: quid et hoc tam grande quod illum Transbeneventanis huc finibus advenientem Publica seu medii constrata per aggeris audax Miserit, occursus nusquam cepere frequentes, Sive per occultos egit vestigia saltus, Nulla manus ferro, fera vel fuit obvia morsu. Quae solum duxit manus, aut protexit euntem? Nempe oculos aliqua celatus nube fefellit, Aere vel raptus vento mage, quam pede venit, Et subito hospitium Domini delapsus ad ipsum Constitit ignoto pro limine quadrupes hospes. Dicam aliud, prope vicini mirabile signi. Nam genere abjunctam pecus armentale juvencam Quidam homines aeque longinqua huc sede profecti Secretam primo lactantis ab ubere matris Nutrierant nostris votivo munere pactam Pauperibus, magna quos istic plebe coactos Larga ope multorum Felicis gratia pascit. Ergo ubi jam membris vitula exultabit adultis Facta per excretum jam corpus idonea voto, Promovere domo: sed, qui mos esse videtur Persolvenda piis longe sua vota ferentum Martyribus, plaustro subjunctam quo veherentur, Aggressi hanc voluere jugo subjungere, quamvis Insuetam, tamen ut mitem, jamque ante subactam Usibus humanis, quibus illam e congrege coetu Sustulerant domini parvam, tectisque, cibisque Miscuerant: hinc ut domita feritate putantes Sub juga se facilem docili cervice daturam, Sollicitant palpante manu, et conantur in arctum Ducere: at illa sibi solitos alludere tactus Credula consentit primum, sequiturque vocantes. Verum ubi jam propiata jugo conspexit habenas, Cervicique suae persensit lora parari, Indignata dolis, et permutata repente Fit fera, nec cervice jugum, nec vincula collo Suscipit, et victis manibus, lorisque recussis Prosilit a coetu retinentum, et devia longe Rura petit, fugiens dominos, assuetaque tecta. Nec procul ex oculis hominum de more ferino Se rapit, et caecis fugitivam saltibus abdit; Nam fugiens dominos abeuntes eminus astans Sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui. Denique ubi junctum gemino bove currere plaustrum Conspicit, humanum sapit, et quasi conscia voto Deberi se se, comes incipit esse profectis. Nec longe comes est, tardis comes orbibus ire Spernit, et excursu velut exultante gementes Praetervecta rotas lenti moliminis agmen Respicit ante volans, nec jam timet ad juga cogi, Invisoque prius fit amica, et praevia plaustro, Donec sacratam ventum Felicis ad aulam est. Illic sponte gradum sistit, seseque vocanti Applicat, et tamquam voti rea gaudet in ipso Stare loco, propriam cui debet victima caedem. Illa rebellis, et humanis non subdita vinclis Ducitur ad placidam nullo luctamine mortem Intemerata jugis summittens colla securi, Pauperibus factura cibos de corpore caeso, Laeta suum fundit dominorum in vota cruorem. Quorsum isthaec? Numquid pecudum est, ut Apostolus inquit, Cura Deo? Sed qui propter nos omnia fecit, Omnia pro nobis operatur in omnibus auctor, Atque per ignaras pecudes operantia nobis Signa facit, brutas per clara insignia mentes Sollicitans firmare fidem, et confidere vero, Ut Dominum dociles linguis in verba solutis Non taceant homines, quem signis muta loquuntur.
BIBLIOGRAFIE:
1. http://www.intratext.com |