1 Quae quondam sueras pulchro decorata libello carmen in Augusti ferre Thalia manus, ostro tota nitens, argento auroque coruscis scripta notis, picto limite dicta notans, scriptoris bene compta manu meritoque renidens gratificum, domini uisibus apta sacris, pallida nunc, atro chartam suffusa colore, paupere uix minio carmina dissocians, hinc trepido pede tecta petis uenerabilis aulae, horrida quod nimium sit tua nunc facies. Hos habitus uatis praesentia fata merentur; uix locus hoc saltem praebuit unde uenis. Suppliciter tamen ire potes dominumque precari: squalor et hae sordes conueniunt miseris. Cum dederit clemens ueniam, natumque laremque reddiderit, comptis ibis et ipsa comis, purpureo fulgens habitu, radiantibus intus, ut quondam, scriptis ambitiosa tuis.
2 Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus. Auguste omnipotens, almo mortalia cuncta numine laetificans, nobis ad gaudia nomen, Constantine, tuum fecundi carminis ex hoc te duce det Musas; nam tristis cura recusat egregios actus: iam sedent crimina Parcae. Tunc melius dominum te uox secura sonabit, uirtutum rector. potuit uix pangere uersu ista modo, et maesto sic saltim dicere uati; uix mihi Calliope pauitanti conscia nutu adnuit, ausa precem uatisque edicere fata tristia, signato partes ut limite claudat iure pari carmen, mediis ut consona in omni sit nota prima sui, et sit pars extima talis ceu media, e primis occurrens aptius istic ad laterum fines, et pars, quae diuidit orsa e medio, caput esse queat uersuque referre: Sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus. Alme, salus orbis, Romae decus, inclite fama, re melior, pietate parens, ad Martia uictor, mitior ad ueniam, permulcens aspera legum iustitia, aeternae uires et gloria saecli, spes data plena bonis et felix: copia rebus, eximium columen ueterum uirtute fideque, Romae magne parens, armis ciuilibus ultor, et summi laus grata dei, mens clara, superne rebus missa salus, per te pax, optime ductor, et bellis secura quies, sancta omnia per te. Solis iura suis fidissima dextra maritis et sociale iugum praebet, consortia uitae. Respice me falso de crimine, maxime rector, exulis afflictum poena; nam cetera causae nunc obiecta mihi uenia, uenerabile numen, uince pia et solito superans fatalia nutu sancte, tui uatis, Caesar, miserere serenus.
3 Fingere Musarum flagrarem numine uultus, alme parens orbis, perfecta in munia uersu, uotaque, si ratio non abnuat ordine Phoebi. Gesta canunt, quos Aonium placabile numen uatis sorte frui dat; donis carminis ex hoc sustollens et uersu instigans ora sonare, tu mentem inspiras uatis; tu gaudia semper in te, sancte, uocas. tu quiuis docta Camenae edere dicta fauens, tu laetus uota secunda, ut rata sint, audis; tua mitis rector Olympi tempora praecipua seruat pietate serena. Aurea iam toto, uictor, tua saecula pollent, Constantine, polo. haec nexus lege solutis dicturus metris magno mouet agmine Musas, at mea uix pictis dum texit carmina Phoebi Calliope modulis, gaudet, si uota secundet Delius, intexta ut parili sub tramite Musa orsa iuuet, uersu consignans aurea saecla. Sed tibi deuotam rapiunt ad gaudia mentem audenterque loqui suadent per deuia uoto Aonides fretae, et, quantis sua uerba tueri legibus astrictae, te tota mente fideque uatis uoce tui, tua, princeps inclite, tanta bella canunt, et Pegaseo noua carmina potu exercent, nexuque uolunt nunc rite sonare egregium imperium, tanto cur munere fungi et praecelsa iuuat uersu per scrupea fari. Mentis opus mirum metris intexere carmen ad uarios cursus; uix, arto in limite clausa, nodosos uisus artis cata praeferat ex hoc, et tamen ausa loqui tanto mens aestuat ore, nec dignum uotis carmen sic reddere retur, tali lege canens; quae nostrum pagina sola, ex Helicone licet, complebit, munus amoris, picta elementorum uario per musica textu.
4 Imperii fastus geminant uicennia signa, pagina flexosa tramite uota notat. Constantinigenis: Helicon det talia natis munera, deuotis haustibus ora rigans. Hos rupes Cirrhaea sonet uideatque coruscos Ponti nobilitas, altera Roma, duces. Sed nunc te, uictor, uicennia picta honorent: contentum tenui munere Musa cupit. Quod textu scruposa siet mea pagina simplex, disserat Augusto Calliopea mea.
5 Uictor sidereis pollens uirtutibus ibis, Persica cum natis Latio confinia reddens, iam Nili princeps, laetis, Oriente recepto, quos tibi fida dicat concordia, diues Eois iam populis Parthis, Medis unique dicatis Augusto et natis. tu magna ad gaudia, sancte Constantine, faue; te tanto in carmine Musa et tua descriptis pingit uicennia metris. At tu supplicibus, olim dux clarus in armis, da pietate fidem. maior mox gloria honorum, si totos seruare queas post uota tropaeis. Parcere iam uersis uirtus denuntiat alma. Indus, Arabs iam uota ferunt et Media diues, Aethiopes gnari rapido cum lumine surgit Tethyos ex gremio Titan. sed et omnia laeta, Constantine, bono nunc ludent otia saeclo. Felix Musa, tuis possit quae digna referre praemia uirtutum meritis uel uoce sonare. Quid, uaga, Pierios uersus sub uallis opaca ilice componis? lauro quid carmina carpis? Castalios tota respondet uoce triumphos, quam dat fonte suo. Clario tu carmina prome uate deo digna: aut siquod perferet audens, maius opus nectens, mens tota mole subibit, spe pinget carmen, pangat si coepta Camena, compleat et uersu uariata decennia picto, ore secunda uouens sub certo limite metri. indulgens natis patriae pietatis honore, mitis iure deus; sed Crispi in fortia uires non dubiae ripa Rhenum Rhodanumque tueri ulteriore parant et Francis tristia iura. Iam tu, sancte puer, spes tantae rite quieti missa polo; saeclis da, Constantine, serena tempora, summe: pio tricennia suscipe uoto.
6 Martia gesta modis audax imitata sonoris Musa per effigiem turmarum carmina texit, et nunc agmen agit quino sub limite rectum Musigeno, spatium septeno milite distans, nunc eadem uerso relegens utcumque meatu mittit in amfractus non una lege cateruas, dissona componi diuerso carmine gaudens, grata nimis flexu docili de perpete metro, orsa iterum fini socians, confinia contra praeponens orsis, nullo discrimine metri. Quin etiam partes mediae sua munia doctae expediunt: uersis uicibus, nam, fine sed uno, quamuis ambiguos cursus et deuia claudit. Ostentans artem uinciri, scrupea praebet Sarmaticas, summe, strages, et tota peracta uota (precor, faueas) sub certo condita uisu. Factorum gnarum tam grandia dicere uatem iam totiens, Auguste, licet. Campona cruore hostili post bella madens artissima toto corpora fusa solo, submersas amne repleto uictrix miretur turbas aciemque ferocem. Plurima conarer, Phoebeo carmine gaudens, Margensis memorare boni caelestia facta, introitus et bella loqui perculsa ruinis, quis deuicta iacet gens duro Marte caduca. Testis magnorum uicina Bononia praesens sit uoti compos, excisaque agmina cernens det iuga captiuis et ducat cetera praedas. Grandia uictori molimur proelia plectro dicere, nec satis est, uotum si compleat ore Musa suo: quaecumque parat sub lege sonare, scruposis innexa modis, perfecta Camenis uult resonare meis, et testis nota tropaea depictis signare metris, cum munere sacro mentis deuotae placarint fata procellas.
7 Augustum specimen, mitis clementia, magne Ausonidum ductor, tua, maxime, fortia Musae Castaliae de fonte canunt. tu munera summa uotorum da, Phoebe, mihi nunc, plena fauoris, da mentem sensusque pios insigne serenus imperium, natisque potens, ad Martia felix, perpetuum saeclis, picto sub carmine fari. Audentem, precor, ipse iuua me, gloria uatum, dicturum carmen, quamuis nunc copia Musae non talis, possitque minus sub lege iuuari: uersu aliud limo, aliud, quo pagina in omnis signatur modulos, discernat semita fandi. Uelle iubet numen, lux alma, et gaudia mundi instituunt; sequitur curas in musica uoto uirtutesque tuas et mores pandere gestit, sancte, tuos. creuit nostrae fiducia menti; te duce namque pio gaudens sub munere nota in iuga festinat Musis, ubi frondea semper tecta canunt artes et notae uatibus undae. Indomitos reges seu pacis lubrica uictor aut bello sternens aut mitis foedere, nutu esse tuos facis agrosque exercere tuorum. Auctior alma dei per te praesentia mundum respexit, reddens mox aurea saecula rebus, ostenditque deus rectoris tempora iusti aetherio nutu placidis clementia iussis. Per te perque tuos sunt omnia mitia, uictor, natos, res populi florent ad gaudia mentis, Caesaribusque tuis toto Uictoria in orbe semper iure comes felix in saecula pollet. Tantorum merita statues captiua tropaea, uictor Sarmatiae totiens. en, accipe, clare ductor, ubique tuis uotorum reddita, felix, debita. iam compos gaudet tua, Romule, pubes: rector rite suus nobis per saecula floret.
8 Accipe picta nouis elegis, lux aurea mundi, clementis pia signa dei uotumque perenne. Summe, faue. te tota rogat plebs gaudia rite, et meritam credit, cum seruat iussa timore Augusto et fidei, Christi sub lege probata. Gloria iam saeclo processit candida miti, accumulans coetus et tota ornata serenis muneribus praestans natis, ut laurea uota, uirtutum titulos, primis iam debeat annis, progenie tali genuit quos nobile saeclum. His decus a proauo, et uerae conscia prolis Roma cluit, princeps inuicti militis, alma, otia pacis amans. haec sunt mitissima dona, hoc ataui meritum. uotis post editus orbis erumpens docuit ne norint frangere fidei optima iura pares; curis sub Martis iniqui nullis laesa fides. hinc iugi stamine fata uobis fila legunt placida pietate secuta, et res Constanti nunc exerit inclita Fama, aucta stirpe pia, uoto accumulata perenni; sancta suas sedes ad mentis gaudia migrat aetherio residens felix in cardine mundi. Iam patriae uirtutis opus belline labore an iusti meritis dicam mentisque serenae? Et pia dona canam fecundaque pectora noto rite deo, sic mente uigent cui gaudia casta? Claudius inuictus bellis insignia magna uirtutum tulerit Gothico de milite parta, et pietate potens Constantius omnia pace ac iustis auctus complerit saecula donis: haec potiore fide, meritis maioribus orta orbi dona tuo praestas, superasque priora, perque tuos natos uincis praeconia magna. Ac tibi lege dei iussisque perennia fient
9 Castalides, domino uirtutum tradite palmam. Constantinus habet bellorum iure tropaeum, uindice sub dextra reddens feliciter orbem consiliis, iterum suadens et cuncta referre, Roma, tibi. bellis cum saeua innectere possit uincla iugi, uirtus mitis non armat in hostem, sed magno patiens docuit certamine parcens quid pietas donet post pila minacia clemens. Nunc mihi iam toto dociles Helicone Camenae mittite compositas in tempora mitia palmas; nectite de metris uirtutum carmina et omnes concinite, ut fructu felix et principe digna det stirpes gratas, texens quas pagina uersu hinc uoueat, titulo uotorum carmine pollens. Pierios mihi, Phoebe, tuo de numine praestent fontes Castaliae; tua, si licet ire, peragrans mens iuga celsa petet, mecum si pangere uersu Musa uelit tanto iam nunc sub principe laeta, laudis dona ferens, resonans insignia ramis, uincentum iussos audax, mihi fida, triumphos, et meritum iustis tot reddere nobile palmas, Aonidum quas ualle fluens alit unda rigatas. Sancte, salus mundi, armis insignibus ardens, Crispe, auis melior, te carmine laeta secundo Clio Musa sonans tua fatur pulchra iuuentae. Nobile tu decus es patri, tuque alme Quiritum et spes urbis eris. Nos mentis carmina, Caesar, tu uincens pacis gratissima foedera semper indulge, et facilis gentes adiunge rogantes, facque tui iuris, gaudens uirtutibus auctis. Constantinus item, laus orbis, gloria saecli, Romuleum sidus, lux clemens, inclita fratrum nobilitas, proauis uerum et memorabile fama restituit uictor Caesar nomenque decusque. Sancte pater, rector superum, uicennia laeta Augusto et decies crescant sollemnia natis.
10 Calliope cane plura procax. en ore serenus fontis Castalii deus audiet; inde canoros mens furit in nexus, et felix currere uotis iam se credet ouans. libet ire per auia sola impete quo gressus effandi optata cupido inuitata tulit. mens tantum, maxime Caesar, Aoniae nodos amplectitur. incitus aethra funde, pater, coeptis Musas, ad mutua uersus. Scrupea fingentem tam duro carmina uersu luderev fas nobis praesumere dicere metrav, gaudia uel tenui mea pandere sit mihi, Musa. Tantus honor me iure suo per sidera saeclo, o decus Ausoniae, tulerit. sic parua locuto amplius en, iudex, dominus, tot munera summa tantaque concedis. tu mentem dicere donis inuitas laudis cum munere; sic uaga primis, haud audita ligas. nec dictis laesa Camena audet magnanimo uati noua uincula mentis iussa dare, creuitque meo correpta fauore. En age: iam reddit uotis pia praemia magnus. Concordi saeclo Romae decus et sibi mundi iura sui, tot lux populis orbique tropaeum sic data sunt; isto maior tua gloria terris. En, Auguste, tuis praesens et tantus ubique, imperiis fecunde, paras nunc omine Crispi Oceani intactas oras, quibus eruta Franci dat regio procul ecce deum, cui deuia latis tota patent campis. ut, caeso limite, uictor rite atauo summo melior, cui Claudius acer, magnanimum sidus, dat clarum e numine diuo imperium, Uirtus quem felix optat alumnum. Auges flore tuo nostrae tibi dedita uitae; orta micat fratrum fatalis gloria saeclo, res Latia ut uoti compos sic gaudeat aucta. Aspice: pacato parta est lux laeta sub orbe.
11 Fortia facta ducis toto dominantia iam nunc orbe canam, quis laeta suo sub principe tanto rursum Roma tenet, mundi caput, inclita, carmen. Tu uatem, tu, diua, mone. lacerata cruentis imperiis pars fessa poli diuisa gemebat sceptra et Ausoniae maerebat perdita iura. Siqua fides, tantis Romanum gloria nomen insignit titulis, dominos et libera quaerunt, maestaque iure suo trepidat plaga maxima mundi. Unde iubar lucis primum radians Hyperion sideribus pulsis rutilo diffundit ab ortu, inde tuum nomen multum uenerabile cunctis, maxime bellantum domitor, lux unica mundi, perpetuis uotis cupiunt, memorabile numen, exoptant, seruire uolunt (mirabile dictu) remque laremque suum, tanta est tibi gloria iusti, Auguste. iuuat ecce tuo sub foedere iam nunc totum orbem post tot caedes, quas fessa gemebant omnia, nunc nullo tandem trepidantia motu, Romuleis seruire piis, pater inclite, iussis.
12 Constantine pater, tu, mundi gloria, consul, ecce tuo renouata dabis tot aperta labore regna per innumeras gentes. mox carus Eois tot populis pia iura feres, et solus in omni Augustus mundo sparges et in ultima numen. Sol tibi felices faciet spes perpete nutu: ars bona iustitiae et diuum uicina decori largi dona boni caelo capit; influit illuc uota quod optarint pietatis. cana subibit sancta Ceres; tellus reddit Bacheia lapsa riuis dona suis; non Euri e flamine turbant enormes pelagus; stat mitis principe noto res per iusta uigens oris, qua signa Booten ultima consocia tollunt in sidera dextra. Maxime, iustitiae lumen, concordia et omen pacificum te tota cupit iam saucia et orat res fessas cito pace leues. tu iunge sereni orbis uota tui, gentes sibi iunge uolentes.
13 Princeps beate, placido sub axe iamnunc iustis, serene, populis fauente mundo uictor triumpha tribuens, salubre numen, saeclis amore dominans perenne faustis, auctor salutis, Oriens quietus ibit. Uotis fauente domini superne dextra, gaudet subire placidum regentis omen; uirtus uigore radians serena praestat sanctis uidere superis remota mundi, totum sub orbe moderans salubre numen, uincens ubique supero fauente nutu, saeclum per omne dominans, beate, solus.
14 Iamnunc sub axe placido, beate princeps, mundo fauente populis, serene, iustis, numen salubre, tribuens triumpha uictor, faustis perenne dominans amore saeclis, ibit quietus Oriens, salutis auctor. Dextra superne domini fauente uotis, omen regentis placidum subire gaudet; praestat serena radians uigore uirtus mundi remota superis uidere sanctis, numen salubre moderans sub orbe totum, nutu fauente supero ubique uincens, solus, beate, dominans per omne saeclum.
15 Sancte, decus mundi ac rerum summa salutis, lux pia terrarum, te solo principe saeclis immensum gaudere bonis datur. aurea uenit iustitia in terras et gloria candida ueri; teque duce mage grata fides et iura renata; totaque, perculsis ingenti mole tyrannis, aspera uis posita est belli. res Itala iure sceptra dabit populis. uoto pius orbis Eoi, Auguste, inuictus mundi transibis in oras; teque suplex totis ducibus stipata Syene orat iura, cupit lucis sibi gaudia nostrae, optat, amat. fallax, en, perfida tela fugarum Parthus deposuit; ruit oris undique rubri litoris aetherio e nutu certamine amoris Medus; Arabs mox omnis ouat laudare sereni oris lustra tui, dat ueris, sancte, tropaeis haec, mage felices titulos, ut uincas amore aurea. perpetuo restaurans saecula mundo. Indus et Aurorae miles, quos flumine Nilus tangit, fecundis uenturus frugifer undis, orantes pia iura petent; gens nobilis ortu Aethiopes cuncti parent; optataque mundo tempora laeta dedit nobis felicitas aeui. En, suplices Persae iura sibi regia nolunt, te dominum malunt, fusi tua semper adorant ora, suis cupiunt totis sibi cedere regnis. Tu pius et iusti uere memor, inclite, laetis da responsa; bono semper mitissimus orbis impertire tuum clementer et addito numen. Sint mage felices, pariter quos, alme, tuere, et reparata iugans maesti diuortia mundi, orbes iunge pares; det leges Roma uolentis principe te in populos; miti felicius aeuo omnia laetentur florentibus aurea rebus.
16 Alme, decus mundi summum, rector pius orbis, Auguste, inuicta populos uirtute gubernans iustitia, imperii nationum, Constantine, effrenatarum moderamine pacificator, quem diuus genuit Constantius induperator, aurea Romanis propagans saecula nato, heu nimis ad caelum properans, ni liquerit ille aeternum auxilium inuictum iustumque piumque, alme pater patriae, nobis te, maxime Caesar, Ausoniae decus, o lux pia Romulidum. Est placitum superis tunc haec in gaudia mundi perpetuis bene sic partiri munera saeclis; sidera dant patri, et patris imperium, sancte, tibi. magnae data tu lux aurea Romae. Ista canit ruris tibi uates ardua metra.
17 Dissona conexis audet componere uerbis omine mens elata bono. iuuat inclyta linguae munera Graiorum Musa modulante nouare, inque uicem, uersu cecinit quae forte Latino, nunc alio textu Graecorum in carmina duci, ordine ut in duplicem nectatur littera uocem. Nunc age fecundae reserent pulcherrima Musae; ore sonet docili chelys inclyta carmina Phoebi: spem rerum iustumque canam summamque salutis te dominum, bona dona dei, te, magne, parentem Romanum, gratumque orbem tibi, maxime, semper, omnia quod certa respirant mente quietem. Cum placidi spectent hostiles mille triumphos, omnia plena bonis tua, Constantine, Quirites, nil sibi crediderint carum mage te, decus orbis. Seruatos Tyrii se semper uindice dextra te domino exultant; tranquillis carior urbi Africa temporibus potitur seruata quiete, nunc se felicem, nunc se sub numinis arce tutam, quod Carthago decus uenerabile gestat, iure putat: tantum fatis, lux inclyta, praestat nobile te domino nomen; spes et decus almumst. Omnis ab Arctois plaga finibus horrida Cauro pacis amat cana et comperta perennia iura, et tibi fida tuis semper bene militat armis, resque gerit uirtute tuas populosque feroces propellit caeditque, habens tibi debita rata, et tua uictores sors accipit. hinc tibi fortes teque duce inuictae attollunt signa cohortes; undique te comitata dei pia numina summi omnibus ultorem praebent, et iura fidemque, alme, tua spectant: respondent omnia uotis. Undique pacatis saluator maxima rebus gaudia praestabis, dabis otia uictor in orbe; uirtutum meritis uicennia praecipe uota. Saeclorum creuit gemino spes Caesare certa, tuque, o sancte parens, olim post mille tropaea, o lux Ausonidum, dispone sceptra nepotum.
18 Sunt septem numero pares ac lege metrorum consimilis uersus; genus est quae Musa Maronis. His proprium sentire subest; mens sufficit uni. Iure suo sibimet cedunt: alios tenet ortus alterius finis, lector. qua littera monstrat nam quemuis medium uenientis semita sulcat. Si uerbum textum pertemptes ore Latino, in sese alterno conectens ordine uersus, uota sonans longum poteris implere uolumen. Ne tamen ambages error sinuosus haberet, ordine perscribtos minium reserare ualebit uersus, quos titulis Augustus uictor honestat: Alme tuas laurus aetas sustollet in astra. Aurea lux uatum, siluae mihi praemia serua. Aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta. Aurea uictorem pietas sonat ubere lingua. Aonios latices pietas iuuat armaque diua. Augusti florem pietas iuuat, arma, tropaea. Aonii frutices pietas iuuat ubere gleba.
19 Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra; luce tua signes fastus, sine limite consul. Marte serenus habes reiecto munia Graium, et Medi praestas in censum sceptra redire. Torua Getas campo clarus ut lumina perdit, uult curuo turmae felix sua comminus ictu Armenii dux ferre leuis, sol, te quoque pila. Sic et uicta refert exortos Dacia Francos. Lege tuus tonso Rhenus tibi germinat exul agmina, telorum subeant qui murmure bella. Uincere florenti Latiales Sarmata ductu rex tibi posse Getas uiso dat limite, ultor. Uidit te, summum columen, qua uelifer aestu serus in Oceani pressit iuga Nysia pontus, atque rudis radii scit lux exorta tropaea. En, gaudent pietate *altis pars perpete age. Tu uatem firmes dictus, te nunc lyra cantet: aucta deo uirtus Musas magis ornat aperta. Solum uota notis late sua Romula dat plebs? Sancta tuis alio permiscet uota tropaeis uisitur et crescit pictorum gratia cantu. Sit uis uicinis, per Thulen gratia pollens. Talis fixa suis signis lyra munera gestat, orsa pari uates quae perfert, Delie, rythmo. Lumine muriceo uenerandus dux erit ut Sol legibus ut Iani teneas auus orbe tribunal, egregios titulos pietatis habebis amore. Tot freta pacis apex mutari munere gaudet, India clauigeri Latium uult tangere naui, Nileus messor sua tradit castra, uel agmen Arctos, quam Carpi noscet uix Haemus, in ora. Sic istis cultus in rem curuantibus enses te niuea iuuat arce frui. Ponti decus auget, Roma soror, ueteres Tuscos, quos ore tuemur. Alme, tuas laurus aetas sustollet in astra.
20 Prodentur minio caelestia signa legenti. Constantine, decus mundi, lux aurea saecli, quis tua mixta canat mira pietate tropaea exultans, dux summe, nouis mea pagina uotis, aemula quam Clarii genitoris Calliopeae composuit tali nunc mens perfusa liquore? Uersificas Helicon in gaudia proluat undas, clementique nouum numen de pectore uerset, namque ego magnanimi dicam numerosa canendo sceptra ducis. Gazzae nobis dat Graecia dona, saeclaque Blemmyico sociali limite firmas, Romula lux. Condigna nouis florentia uotis uoto scripta cano. Tali Mars cardine tecto iam bellis totum Myseum perplectere ciuem ut pateat Rubicon parili petit aethera iure. Nunc felix proprios pacis me scrupea uisus iam stimulat signis exultans Musa notare, gaudia laetus nunc per me notat auia Phoebus retito quoque texta nouo cane laurea plectro, arte notis picta felicia saecula plaudens. Sic aestus uates fido duce, Pythie, carpens nunc tutus contemnat, summe, procax; ego uero nunc mare Sigaeum ualeam bene frangere remo, carbasa Noctiferum totum si scrupea tendo, pulpita deportans. uisam contexere nauem Musa sinit; coniuncta tuo spes inclita uoto. Mentem per tortum fessam non frangat hiulco laus mea ficta pede stans magna mole docendi. Signa palam dicam laetissima flumine sancto, mente bona; contemnat, summis cum sibi agonem uotis post fractum Martem clementia reddet? Sic nobis lecto quo crescunt aurea saecla mox Latio uincens iam bis uicennia reddes, carmine quae pietas miro de nomine formet. Flore notans uotum uario dat pagina felix, Augustae sobolis memorans insignia fata. Iudice te uel teste pio condigna parentis iungentur titulis felicia facta nepotum.
21 O si diuiso metiri limite Clio una lege sui, uno manantia fonte Aonio, uersus heroi iure manente, ausuro donet metri felicia texta, augeri longo patiens exordia fine, exiguo cursu, paruo crescentia motu, ultima postremo donec fastigia tota ascensu iugi cumulato limite claudat, uno bis spatio uersus elementa prioris dinumerans, cogens aequari lege retenta parua nimis longis et uisu dissona multum tempore sub parili, metri rationibus isdem, dimidium numero Musis tamen aequiperantem. Haec erit in uarios species aptissima cantus, perque modos gradibus surget fecunda sonoris aere cauo et tereti, calamis crescentibus aucta, quis bene subpositis quadratis ordine plectris artificis manus in numeros clauditque aperitque spiramenta, probans placitis bene consona rythmis, sub quibus unda latens properantibus incita uentis, quos uicibus crebris iuuenum labor haud sibi discors hinc atque hinc animatque agitans augetque reluctans, compositum ad numeros propriumque ad carmina praestat, quodque queat minimum ad motum intremefacta frequenter plectra adaperta sequi aut placidos bene claudere cantus iamque metro et rythmis praestringere quicquid ubiquest.
22 Pauca quidem cecini fors friuola; his quoque iungam ludicra: sic nostra panget tua iussa Camena. Ambiet haec claudens felicis numine Phoebi Calliope partita nouis sibi uincula curis, flexibus ut primis discordi regula cultu hinc alia sonet arte super Pythoia flexus. Sic facies, totiens cum confirmauerit aestus, sic animus nec uictus iners sit saucius. Irim impleri uarias metricae grauioris ob artes tandem nosse dei meditantem uix licet aestus; rite uelit, metro dum in agmine colocat astri effigiem, trepidoque parans sermone latenter dicere nec metuens uincto sic omnia ab ortu pangere. sed rursum Bassus nunc prodere carmen imperat: hic docilis Musae de fonte meabunt ordine Castalio texti per nomina uersus.
23 Mirum opus est cunctos et tales edere uersus, sicque locare hederis. Paulum tu, die, rogatus mox ades. en quorsum rapies, qui praebeo fixas? Sum tuus, et primis tua discimus, ut tria felix nec fallax tribuens audaci in munere clarum aequiperes animum. nunc Clio carmina firmet. Qui poterunt pangi? ponam ceu stamina normas, quae uerrant sese, quae uincula mitia curent? Tu dabis has uires; tua rursum consere praemia. Ausibus in magnis laeta ad contraria curras. Aonidum nam fonte graui micat ars noua uenis. Immanest prorsum amplexu aut tot ocius oras prospicere, plantare modos, immittat uti tum et proiiecta necet consumto ingloria libro. Si sapiunt et nostra cui succrescere acumen praesolidum densumque animi deducere uiua, congruere cernant studiose, qui bona calles legibus abstrusis, quod carmina conspicor a te, blande animi iudex, qui moribus omni agis auctu; praemiro ostendis studia in rectore polita, treusicolasque tuos, auctus laetabile, sumens intuitum quo prospera facta ac gaudia dones publica: nil prius est quod ui et nomine curas. Fas sit Sidonii sensum in penetrale patroni noscere quae possis. illic nitor ociter eius conditur abstrusa generosum cogere censum pauperie: flagrant geminis noua gaudia uotis. Diues Apollineis deaurat foedera plectris; hic nouit laudes doctus quaeque omine tanto sunt praeuisa bonis. tu dexter protinus esto cum sanctis; insiste fide festinus in amplum. Clementi haec nutu Augustus tibi dona beata laudato tribuet, te consule praemia complet. Hinc tua tunc festis noti sex nomina plausus plurimus ac prudens rerum quis torpeat usus degeneri ab spe molita plus ingruit. hinc iam suscipe uoto alacri hoc munus, uir bone, clare.
24 Ingemui grauiter, Graecum miseratus amicum, cui mea mens, admissa dolens, cupit omnia fari, solus ut haec occulta legens se concitet ira, unde queat plexum uinclis sontemque tenere, sed uitans multos, quos foeda ad iurgia coiux noluerit testes, neu candida femina Graecum mox caris hebetet telis, nihil improba cygni deposuisse uidens Helenam, cui gratia binis maior adulteriis. do nomina cuncta libenter: Musa sonat Graecis. Fryx coiux, crede canenti.
25 O qui Tartareas pede fauces proteris almo, o miserate tuos, quis ignea templa supremi annuis esse poli, pia lucis regna paternae, tu uirtus aeterna dei; tecum omnia, Christe, tunc pater exorsus, cum moles obsita pigro squalore emersit, positoque adrisit operto ante ortus hominum; sancto tu, diue, Tonanti secretae uires, quem tutum mens genitoris sola tenens prudensque dei deus interioris, principii sobolem nullius, uasta cruento quod Mors regnabat leto, rata gaudia fudit ore medellifero, nec poena perpete frangi depulsos homines placuit natalibus astris; tum tu prostratis uitae uia, sed tamen olim praesago admonitu te uatum fata canebant. Te, quia fecundus porro ortus error agebat, consilii ut summam rerum sator edidit ore, o uere patris sapientia, Christe; opulento exertus uerbo, detrusum in uincula mortis mox hominem sumis, quaeque est uis una saluti, infima dignare quod naturae ordine recto, ut perculsa leues, inclinere ipse iacenti. Non e terreno corpus tibi pondere tractum, praecelso sed uirgo uterum de semine feta, nec segni coitu natus, sed coniuge caelos, corporeus uultu, deus actu: casus utrumque. Inuitans iussa exemplis hominique dicatus aequalis dominus, quia lis onerosa caduco dicta sit humano, sperem ut diuina imitatu, ipse hominis titulo incedis, teque profanis, maxime, Iudaeis plectendum post pia mille munia permittis, letumque salubre luisti; mox necat humanas in se caro pendula noxas, at pater in sedes natum recipitque uehitque. Aeternum saluis signum dat machina sacra.
26 Ardua componunt felices carmina Musae dissona conectunt diuersis uincula metris scrupea pangentes torquentes pectora uatis undique confusis constabunt singula uerbis. Carmina felices componunt ardua Musae uincula diuersis conectunt dissona metris pectora torquentes pangentes scrupea uatis singula constabunt confusis undique uerbis. Ardua constabunt torquentes carmina Musae dissona componunt conectunt uincula metris scrupea confusis diuersis pectora uatis undique felices pangentes singula uerbis. Carmina torquentes constabunt ardua Musae uincula conectunt componunt dissona metris pectora diuersis confusis scrupea uatis singula pangentes felices undique uerbis. Undique conectunt constabunt singula Musae scrupea torquentes componunt pectora metris dissona confusis felices uincula uatis ardua pangentes diuersis carmina uerbis. Singula constabunt conectunt undique Musae pectora componunt torquentes scrupea metris carmina diuersis pangentes ardua uerbis. Carmina diuersis felices ardua Musae uincula pangentes conectunt dissona metris pectora torquentes componunt scrupea uatis singula confusis constabunt undique uerbis. Ardua felices diuersis carmina Musae dissona conectunt pangentes uincula metris scrupea componunt torquentes pectora uatis undique constabunt confusis singula uerbis. Singula confusis pangentes undique Musae pectora diuersis felices ardua metris uincula conectunt constabunt scrupea uatis carmina componunt torquentes dissona uerbis. Undique pangentes confusis singula Musae ardua felices diuersis pectora metris scrupea constabunt conectunt uincula uatis dissona torquentes componunt carmina uerbis. Dissona torquentes constabunt uincula Musae undique conectunt componunt singula metris ardua diuersis confusis carmina uatis scrupea pangentes felices pectora uerbis. Pectora felices pangentes scrupea Musae carmina confusis diuersis ardua metris singula componunt conectunt undique uatis uincula constabunt torquentes dissona uerbis. Dissona ............... uincula Musae undique ............... singula metris ardua ................. carmina uatis scrupea pangentes conectunt pectora uerbis. Pectora conectunt pangentes scrupea Musae carmina ................... ardua metris singula ................... undique uatis uincula ................... dissona uerbis. Scrupea felices diuersis pectora Musae ardua conectunt pangentes carmina metris undique componunt torquentes singula uatis dissona constabunt confusis uincula uerbis. Uincula confusis constabunt dissona Musae singula torquentes componunt undique metris carmina, pangentes conectunt ardua uatis pectora diuersis felices scrupea uerbis. Uincula componunt conectunt dissona Musae singula constabunt torquentes undique metris carmina felices confusis ardua uatis pectora pangentes diuersis scrupea uerbis. Scrupea diuersis pangentes pectora Musae ardua confusis felices carmina metris undique torquentes constabunt singula uatis dissona conectunt componunt uincula uerbis. Pectora pangentes confusis scrupea Musae carmina felices diuersis ardua metris singula constabunt conectunt undique uatis uincula torquentes componunt dissona uerbis. Dissona componunt torquentes uincula Musae undique conectunt constabunt singula metris ardua diuersis felices carmina uatis scrupea confusis pangentes pectora uerbis.
27 Praecelsae quercus frondenti in uertice pendens testor templa loci Faunos celebrare frequentes, disparibus compacta modis totidemque cicutis, dulcisono Panum oblectans modulamine siluas, Naiadum Dryadumque choros arcanaque Bacchi orgia et heuuantis Satyros per musica tempe. Me Pan ad thiasos docuit modulamina cantus, et uariata sonis uinxit consortia primus; Attis almus amans, tua maxima cura, Cybele, e roseo terit ore deus mollique labello, accenditque tuos Idaeos, mater, amores; in me felices animauit carmine Musas, me iudex formae alta gestauit in Ida; me laeti sociam uoti uicina marito Eoo lucis canit inuitata sub ortu.
28 Blanditias fera Mors Ueneris persensit amando, permisit solitae nec Styga tristitiae. Tristitiae Styga nec solitae permisit, amando persensit Ueneris Mors fera blanditias. Omnipotens pater huic semper concessit amori, fecit nec requiem tot sibi fulminibus. Fulminibus sibi tot requiem nec fecit, amori concessit semper huic pater omnipotens. Purpureus tibi flos uultum non pingit, Iacche, monstrat nec mitem frons noua laetitiam. Laetitiam noua frons mitem nec monstrat, Iacche, pingit non uultum flos tibi purpureus. Occubuit minor hic fractis et uiribus aestu torpuit oppressus Amphitryoniades. Amphitryoniades oppressus torpuit aestu, uiribus et fractis hic minor occubuit. Incaluit iubar hoc externis ignibus ardens fortius; ardorem Sol sibi congeminat. Congeminat sibi Sol ardorem; fortius ardens ignibus externis hoc iubar incaluit. Deposita face Nox quaesiuit lumina Phoebes, uulnere sed blandus haec tenet Endymion. Endymion tenet haec blandus sed uulnere, Phoebes lumina quaesiuit Nox face deposita. Armipotens deus hoc suspirat pondere, uulnus ferrea nec rabies aut furor exsuperat. superat furor aut rabies nec ferrea uulnus, pondere suspirat hoc deus armipotens. Impatiens Uenus est, siluas dum lustrat Adonis, carpit si Martem, iam cui conueniat? Conueniat cui iam, Martem si carpit? Adonis lustrat dum siluas, est Uenus impatiens.
29 Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago.
30 Auxilium Fortuna tibi, res perfida, Quinte, et tulit in fronte grande supercilium. Haut aliud credam, puteum puto te quoque, Quinte: quanto altus magis es, tam mage despiceris.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.thelatinlibrary.com |