I
STATIVS STELLAE SVO SALVTEM
Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] congregatos ipse dimitterem. quid enim o [ . . . . ] quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa vos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat 'a Iove principium.' centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. 'potuisti illud'--dicet aliquis--'et ante vidisse.' respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissmus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . .
I. ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.
Quae superinposito moles geminata colosso stat Latium complexa forum? caelone peractum fluxit opus? Siculis an conformata caminis effigies lassum Steropem Brontemque reliquit? an te Palladiae talem, Germanice, nobis 5 effecere manus, qualem modo frena tenentem Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci? nunc age Fama prior notum per saecula nomen Dardanii miretur equi cui vertice sacro Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide: 10 hunc neque discissis cepissent Pergama muris, nec grege permixto pueri innuptaeque puellae ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector. adde quod ille nocens saevosque amplexus Achivos, hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri 15 mixta notis belli placidamque gerentia pacem. Nec veris maiora putes: par forma decorque, par honor. exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere, nec tardo raptus prope flumina cursu 20 fumat et ingenti propellit Strymona flatu. par operi sedes. hinc obvia limina pandit qui fessus bellis adsertae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera divis; discit et e vultu quantum tu mitior armis, 25 qui nec in externos facilis saevire furores das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente et minor in leges iret gener et Cato castris. at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur, illinc belligeri sublimis regia Pauli, 30 terga pater blandoque videt Concordia vultu. ipse autem puro celsum caput aere saeptus templa superfulges et prospectare videris, an nova contemptis surgant Palatia flammis pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis 35 atque exploratas iam laudet Vesta ministras. Dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo non gravat et sectae praetendit colla Medusae. ceu stimulis accendit equum, nec dulcior usquam lecta deae sedes, nec si, Pater, ipse teneres. 40 pectora, quae mundi valeant evolvere curas et quis se totis Temese dedit hausta metallis. it tergo demissa chlamys, latus ense quieto securum, magnus quanto mucrone minatur noctibus hibernis et sidera terret Orion. 45 At sonipes habitus animosque imitatus equestris acrius attollit vultus cursumque minatur; cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos impetus, et tantis calcaribus ilia late suffectura patent. vacuae pro cespite terrae 50 aerea captivi crinem tegit ungula Rheni. hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion, et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua Cyllarus: hic domini numquam mutabit habenas perpetuus frenis atque uni serviet astro. 55 Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant sub genio, teneat quamvis aeterna crepido, quae superingesti portaret culmina montis caeliferique attrita genu durasset Atlantis. 60 Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores forma dei praesens, operique intenta iuventus miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu machina; continuus septem per culmina ventis it fragor et magnae figit vaga murmura Romae. 65 Ipse loci custos, cuius sacrata vorago famosique lacus nomen memorabile servant, innumeros aeris sonitus et verbere crudo ut sensit mugire forum, movet horrida sancto ora situ meritaque caput venerabile quercu. 70 ac primum ingentes habitus lucemque coruscam expavit maioris equi terque ardua mersit colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso: 'salve, magnorum proles genitorque deorum, auditum longe numen mihi! nunc mea felix, 75 nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque immortale iubar vicina sede tueri concessum. semel auctor ego inventorque salutis Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni, tu civile nefas, tu tardum in foedera montem 80 longo Marte domas. quod si te nostra tulissent saecula, temptasses me non audente profundo ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.' Cedat equus Latiae qui contra templa Diones Caesarei stat sede fori quem traderis ausus 85 Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris ora mirata cervice tulit: vix lumine fesso explores quam longus in hunc despectus ab illo. quis rudis usque adeo qui non, ut viderit ambos, tantum dicat equos quantum distare regentes? 90 Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret annorumve moras: stabit, dum terra polusque, dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti, cum superis terrena placent, tua turba relicto 95 labetur caelo miscebitque oscula iuxta. ibit in amplexus natus fraterque paterque et soror: una locum cervix dabit omnibus astris. Vtere perpetuum populi magnique senatus munere. Apelleae cuperent te scribere cerae, 100 optassetque novo similem te ponere templo Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo. certus ames terras et quae tibi templa dicamus. 105 ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque laetus huic dono videas dare tura nepotes.
II. EPITHALAMION IN STELLAM ET VIOLENTILLAM
Vnde sacro Latii sonuerunt carmine montes? cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti facundum suspendis ebur? procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem 5 et de Pieriis vocalem fontibus undam. quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem, decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores. 10 ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit lumine demissam et dulci probitate rubentem, ipsa toros et sacra parat coetuque Latino dissimulata deam crinem vultusque genasque temperat atque nova gestit minor ire marita. 15 Nosco diem causasque sacri: te concinit iste (pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus 20 floribus innumeris et olenti spargere nimbo. tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta excipis et dominae niveis a vultibus obstas. Ergo dies aderat Parcarum conditus albo vellere, quo Stellae Violentillaeque professus 25 clamaretur hymen. cedant curaeque metusque, cessent mendaces obliqui carminis astus, fama tace: subiit leges et frena momordit ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi et narrata diu viderunt oscula cives. 30 tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae noctis, adhuc optas permissaque numine dextro vota paves. pone o dulcis suspiria vates, pone: tua est. licet expositum per limen aperto ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex 35 aut pudor. amplexu tandem satiare petito (contigit!) et duras pariter reminiscere noctes. digna quidem merces, et si tibi Iuno labores Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris fata darent, si Cyaneos raperere per aestus 40 hanc propter: tanti Pisaea lege trementem currere et Oenomai fremitus audire sequentis. nec si Dardania pastor temerarius Ida sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras te potius prensum aveheret Tithonia biga. 45 Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes atriaque et multa pulsantur limina virga, hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere colloquia, et docti norunt audire penates. 50 Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli, alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat amplexu duro Getici resoluta mariti. fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum; signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi 55 imperet; an terris saevire an malit in undis, an miscere deos an adhuc vexare Tonantem. ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas: fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae Lemnia deprenso repserunt vincula lecto. 60 hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis ore manuque levi numquam frustrata sagitta, agmine de medio tenera sic dulce profatur voce (pharetrati pressere silentia fratres): 'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis 65 militia: quemcumque hominum divumque dedisti, uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra et votis precibusque virum concede moveri, o genetrix: duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus. clarus de gente Latina 70 est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus e nostro posuit cognomina caelo. hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi. 75 quamvis Ausoniis multum gener ille petitus matribus, edomui victum dominaeque potentis ferre iugum et longos iussi sperare per annos. ast illam summa leviter (sic namque iubebas) lampade parcentes et inerti strinximus arcu. 80 ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes, testis ego attonitus, quantum me nocte dieque urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi. vidi ego et immiti cupidum decurrere campo 85 Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa. vidi et Abydeni iuvenis certantia remis brachia laudavique manus et saepe natanti praeluxi: minor ille calor quo saeva tepebant aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores. 90 ipse ego te tantos stupui durasse per aestus firmavique animos blandisque madentia plumis lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos indulge thalamos. noster comes ille piusque 95 signifer armiferos poterat memorare labores claraque facta virum et torrentes sanguine campos; sic tibi plectra dedit, mitisque incedere vates maluit et nostra laurum subtexere myrto. hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit 100 vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater, numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.' Finis erat: tenera matris cervice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis. illa refert vultum non aspernata rogari: 105 'grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi, Pierius votum iuvenis cupit. hanc ego, formae egregium mirata decus cui gloria patrum et generis certabat honos, tellure cadentem excepi fovique sinu; nec colla genasque 110 comere nec pingui crinem deducere amomo cessavit mea, nate, manus. mihi dulcis imago prosiluit. celsae procul aspice frontis honores suggestumque comae. Latias metire quid ultra emineat matres: quantum Latonia Nymphas 115 virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto. haec et caeruleis mecum consurgere digna fluctibus et nostra potuit considere concha, et si flammigeras potuisset scandere sedes hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores. 120 huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo. queritor iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo 125 raraque longaevis nivibus crystalla gelari. huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo, nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi. hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros, 130 erraret secura Daphne. si in litore Naxi Theseum iuxta foret haec conspecta cubile, Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan. quod nisi me longis placasset Iuno querelis, falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae 135 rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro. sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas, nate, cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit 140 sidereos artus thalamique egressa superbum limen Amyclaeos ad frena citavit olores. iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem gemmato temone sedet. iam Thybridis arces Iliacae: pandit nitidos domus alta penates 145 claraque, gaudentes plauserunt limina cygni. Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris. hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto vena mari, rupesque nitent quis purpura saepe 150 Oebalis et Tyrii moderator livet aeni. pendent innumeris fastigia nixa columnis, robora Dalmatico lucent satiata metallo. excludunt radios silvis demissa vetustis frigora, perspicui vivunt in marmore fontes. 155 nec servat natura vices: hic Sirius alget, bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum. Exsultat visu tectisque potentis alumnae non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto Idaliasque domos Erycinaque templa subiret. 160 tunc ipsam solo reclinem adfata cubili: 'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti, o mihi Laurentes inter dilecta puellas? quis morum fideique modus? numquamne virili summittere iugo? veniet iam tristior aetas. 165 exerce formam et fugientibus utere donis: non ideo tibi tale decus vultusque superbos meque dedi viduos ut transmittare per annos, ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto 170 deditus unam omnes inter miratur amatque, nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae? hunc et bissenos (sic indulgentia pergat praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces 175 ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior) 180 exuvias laurosque dabit celebrare recentes. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae. quas ego non gentes, quae non face corda iugali? alituum pecudumque mihi durique ferarum non renuere greges; ipsum in conubia terrae 185 aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo. sic rerum series mundique revertitur aetas. unde novum Troiae decus ardentumque deorum raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito? Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos? 190 quis septemgeminae posuisset moenia Romae imperii Latiale caput, ni Dardana furto cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?' His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem conubii. redeunt animo iam dona precesque 195 et lacrimae vigilesque viri prope limina questus, Asteris et vatis totam cantata per urbem, Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu, quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit flectere corda libens et iam sibi dura videri. 200 Macte toris, Latios inter placidissime vates, quod durum permensus iter coeptique laboris prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae amnis in externos longe flammatus amores flumina demerso trahit intemerata canali, 205 donec Sicanios tandem prolatus anhelo ore bibat fontes: miratur dulcia Nais oscula nec credit pelago venisse maritum. Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro, Stella, dies? quanto salierunt pectora voto, 210 dulcia cum dominae dexter conubia vultus adnuit! ire polo nitidosque errare per axes visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis pastor ad Idaeas Helena veniente carinas; Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe, 215 cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris erecto prospexit equo. quam longa morantur sidera! quam segnis votis Aurora mariti! At procul ut Stellae thalamos sensere parari Letous vatum pater et Semeleius Euhan, 220 hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa. huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae et Parnasus honos: illi Pangaea resultant Ismaraque et quondam genialis litora Naxi. tunc caras iniere fores comitique canoro 225 hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo, hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro tempora, Minoa crinem premit ille corona. Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto omina, iam festa fervet domus utraque pompa. 230 fronde virent postes, ecfulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae. omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces, omnis plebeio teritur praetexta tumultu; hinc eques, hinc iuvenum questus, stola mixta laborat. 235 felices utrosque vocant, sed in agmine plures invidere viro. iamdudum poste reclinis quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen quo vatem mulcere queat. dat Iuno verenda vincula, et insigni geminat Concordia taeda. 240 hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus, quantum nosse licet. sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa; non talis niveos strinxit Lavinia vultus cum Turno spectante rubet; non Claudia talis 245 respexit populos mota iam virgo carina. Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri, diversis certare modis: eat enthea vittis atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu 250 extremo fraudatis opus, date carmina festis digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philitas Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus. 255 Me certe non unus amor simplexque canendi causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae, Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras et sociam doctis haurimus ab amnibus undam. at te nascentem gremio mea prima recepit 260 Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna; nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris nec Pompeiani placeant magis otia Sarni. 265 Heia age, praeclaros Latio properate nepotes, qui leges, qui castra legant, qui carmina ludant. acceleret partu decimum bona Cynthia mensem, sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas 270 pectora; cumque tuos tacito natura recessu formarit vultus, multum de patre decoris, plus de matre feras. at tu, pulcherrima forma Italidum, tandem merito possessa marito, vincla diu quaesita fove: sic damna decoris 275 nulla tibi; longe virides sic flore iuventae perdurent vultus, tardeque haec forma senescat.
III. VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI
Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci si quis et inserto geminos Aniene penates, aut potuit sociae commercia noscere ripae certantisque sibi dominum defendere villas, illum nec calido latravit Sirius astro 5 nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus: talis hiems tectis, frangunt sic improba solem frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum. Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas . . . 9a tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis permulsitque comis blandumque reliquit honorem sedibus et volucres vetuit discedere natos. O longum memoranda dies! quae mente reporto gaudia, quam lassos per tot miracula visus! ingenium quam mite solo, quae forma beatis 15 ante manus artemque locis! non largius usquam indulsit natura sibi. nemora alta citatis incubuere vadis; fallax responsat imago frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas. ipse Anien (miranda fides) infraque superque 20 saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci Pieriosque dies et habentes carmina somnos. litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis dividit: alternas servant praetoria ripas, 25 non externa sibi fluviorum obstare queruntur. Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum iactet et audaci victos delphinas ephebo: hic aeterna quies, nullis hic iura procellis, numquam fervor aquis. datur hic transmittere visus 30 et voces et paene manus. sic Chalcida fluctus expellunt fluvii, sic dissociata profundo Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum. Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam? auratasne trabes an Mauros undique postes 35 an picturata lucentia marmora vena mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas? huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam lucorum senium? te, quae vada fluminis infra cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis, 40 qua tibi tota quies offensaque turbine nullo nox silet et nigros imitantia murmura somnos? an quae graminea suscepta crepidine fumant balnea et impositum ripis algentibus ignem, quaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis 45 ridet anhelantes vicino flumine nymphas? Vidi artes veterumque manus variisque metalla viva modis. labor est auri memorare figuras aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas; quicquid et argento primum vel in aere minori 50 lusit, et enormes manus est experta colossos. dum vagor aspectu visusque per omnia duco, calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto defluus et nitidum referentes aera testae monstravere solum, varias ubi picta per artes 55 gaudet humus superatque novis asarota figuris. expavere gradus. Quid nunc iungentia mirer aut quid partitis distantia tecta trichoris? quid te, quae mediis servata penatibus arbor tecta per et postes liquidas emergis in auras, 60 quo non sub domino saevas passura bipennes? et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais vel non abruptos tibi demet Hamadryas annos. quid referam alternas gemino super aggere mensas albentesque lacus altosque in gurgite fontes? 65 teque, per obliquum penitus quae laberis amnem, Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo? an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus? illic ipse antris Anien et fonte relicto, 70 nocte sub arcana glaucos exutus amictus huc illuc fragili prosternit pectora musco, aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra, illic sulpureos cupit Albula mergere crines; 75 haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben et Dryadum viduare choris algentia possit Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis. quod ni templa darent alias Tirynthia sortes, et Praenestinae poterant migrare sorores. 80 Quid bifera Alcinoi laudem pomaria vosque, qui numquam vacui prodistis in aethera, rami? cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti Antiphatae; cedant vitreae iuga perfida Circes 85 Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno debet anus; cedant, quae te iam solibus artis avia nimbosa revocabunt litora bruma. Scilicet hic illi meditantur pondera mores; 90 hic premitur fecunda quies, virtusque serena fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes deliciae, quas ipse suis digressus Athenis mallet deserto senior Gargettius horto; haec per et Aegaeas hiemes Pliadumque nivosum 95 sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris, si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus sit via: cur oculis sordet vicina voluptas? hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum Alciden dictumque lyra maiore Catillum; 100 seu tibi Pindaricis animus contendere plectris, sive chelyn tollas heroa ad robora, sive liventem satiram nigra rubigine turbes, seu tua non alia splendescat epistola cura. Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, 105 macte bonis animi, cuius stagnantia rura debuit et flavis Hermus transcurrere ripis et limo splendente Tagus. sic docta frequentes otia, sic omni detectus pectora nube finem Nestoreae precor egrediare senectae.
IV. SOTERIA RVTILII GALLICI
Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique conciliata redit, dubitataque sidera cernit Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi (quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro 5 imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior revirescit in annos. ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes, inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum 10 confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae quae tua longinquis implorant iura querelis, certent laetitia, nosterque ex ordine collis confremat, et sileant peioris murmura famae. quippe manet longumque aevo redeunte manebit 15 quem penes intrepidae mitis custodia Romae, nec tantum induerint fatis nova saecula crimen aut instaurati peccaverit ara Tarenti. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas 20 aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum; ipse veni viresque novas animumque ministra, qui caneris; docto nec enim sine numine tantus Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti iudicium mentemque viris. licet enthea vatis 25 excludat Piplea sitim nec conscia detur Pirene: largos potius mihi gurges in haustus qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem frangitur et nostras curat facundia leges. 30 quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo reddimus, et dives praedae tamen accipit omni exuvias Diana tholo captivaque tela Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius eloquium fandique opibus sublimis abundas) 35 sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris luna, et in Oceanum rivi cecidere minores. Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi lumina et ignarae plebis lugere potentes! 40 non labente Numa timuit sic curia felix, Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto. hoc illud: tristis invitum audire catenas; parcere verberibus nec qua iubet alta potestas ire, set armatas multum sibi demere vires 45 dignarique manus humilis et verba precantum; reddere iura foro nec proturbare curules, et ferrum mulcere toga. sic itur in alta pectora, sic mixto reverentia fidit amori. Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati 50 terruit et subiti praeceps iuvenile pericli, nil cunctante malo. non illud culpa senectae (quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris), sed labor intendens animique in membra vigentis imperium vigilesque suo pro Caesare curae, 55 dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus insidiosa quies et pigra oblivio vitae. Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, respicit heu tanti pridem securus alumni. 60 praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles, hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!) ingentem recreare virum. teneamus adorti (tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. 65 nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus, expediam. genus ipse suis permissaque retro nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. 70 prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens eloquio; mox innumeris exercita castris occiduas primasque domos et sole sub omni permeruit iurata manus, nec in otia pacis permissum laxare animos ferrumque recingi. 75 hunc Galatea vigens ausa est incessere bello (me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes. quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam 80 iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis nec permissa semel. Libyci quid mira tributi obsequia et missum media de pace triumphum laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus 85 expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes Cannensesque animae; primusque insigne tributum ipse palam laeta poscebat Regulus umbra. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper 90 gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, Gallice, Fortuna non admirante subisti. hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo, nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, 95 et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora carmina patricio pueri sonuistis in ostro. si qua salutifero gemini Chironis in antro herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis 100 educat, Idaea profert quam Creta sub umbra dictamni florentis opem, quoque anguis abundat spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.' 105 Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus pugnantemque animam; ritu se cingit uterque Paeonio monstrantque simul parentque volentes, donec letiferas vario medicamine pestes et suspecta mali ruperunt nubila somni. 110 adiuvat ipse deos morboque valentior omni occupat auxilium. citius non arte refectus Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae saeva Machaonio coierunt vulnera suco. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque 115 sit curae votique locus? tamen ardua testor sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta auguror; immensae veluti conexa carinae 120 cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis parva receptat aquas et eodem volvitur austro. Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite! nemo modum transmissi computet aevi: hic vitae natalis erit. tu Troica dignus 125 saecula et Euboici transcendere pulveris annos Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra digna litem? nec si vacuet Mevania valles, aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, sufficiam. sed saepe deis hos inter honores 130 caespes et exiguo placuerunt farra salino.
V. BALNEVM CLAVDII ETRVSCI
Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro, nec lassata voco totiens mihi numina, Musas; et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan; tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5 Naidas, undarum dominas, regemque corusci ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae, ponite: dilecto volo lascivire sodali. iunge, puer, cyathos et ne numerare labora 10 cunctantemque incende chelyn; discede Laborque Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis balnea dumque procax vittis hederisque, soluta fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco. ite, deae virides, liquidosque advertite vultus 15 et vitreum teneris crinem redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes. non vos quae culpa decus infamastis aquarum, sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso 20 Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni. vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus 25 Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu: vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli pando domus. non umquam aliis habitastis in antris 30 ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti monstravitque artes; neu vilis flamma caminos ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum. non huc admissae Thasos aut undosa Carystos; maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: 35 sola nitet flavis Nomadum decisa metallis purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro ipse cruentavit maculis lucentibus Attis quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes. vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 40 Synnada distinctu variat. non limina cessant, effulgent camerae, vario fastigia vitro in species animoque nitent. stupet ipse beatas circumplexus opes et parcius imperat ignis. multus ubique dies, radiis ubi culmina totis 45 perforat atque alio sol improbus uritur aestu. nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis aera, sed argento felix propellitur unda argentoque cadit, labrisque nitentibus instat delicias mirata suas et abire recusat. 50 Extra autem niveo qui margine caerulus amnis vivit et in summum fundo patet omnis ab imo cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo, hic te perspicuum melius, Narcisse, videres, 55 hic velox Hecate velit et deprensa lavari. Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem? nec si Baianis veniat novus hospes ab oris, 60 talia despiciet (fas sit componere magnis parva), Neronea nec qui modo lotus in unda, hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti ingenio curaque puer! tecum ista senescant, et tua iam melius discat fortuna renasci!
VI. KALENDAE DECEMBRES
Et Phoebus pater et severa Pallas et Musae procul ite feriatae: Iani vos revocabimus kalendis. Saturnus mihi compede exsoluta et multo gravidus mero December 5 et ridens Iocus et Sales protervi adsint, dum refero diem beatum laeti Caesaris ebriamque ~parcen~. Vix aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant: 10 hunc rorem veniens profudit eurus. quicquid nobile Ponticis nucetis, fecundis cadit aut iugis Idymes; quod ramis pia germinat Damascos, et quod percoquit ~aebosia~ Caunos, 15 largis gratuitum cadit rapinis; molles gaioli lucuntulique et massis Amerina non perustis et mustaceus et latente palma praegnantes caryotides cadebant. 20 non tantis Hyas inserena nimbis terras obruit aut soluta Plias, qualis per cuneos hiems Latinos plebem grandine contudit serena. ducat nubila Iuppiter per orbem 25 et latis pluvias minetur agris, dum nostri Iovis hi ferantur imbres. Ecce autem caveas subit per omnis insignis specie decora cultu plebes altera, non minor sedente. 30 hi panaria candidasque mappas subvectant epulasque lautiores; illi marcida vina largiuntur: Idaeos totidem putes ministros. Orbem, qua melior severiorque est, 35 et gentes alis insemel togatas; et cum tot populos, beate, pascas, hunc Annona diem superba nescit. i nunc saecula compara, Vetustas, antiqui Iovis aureumque tempus: 40 non sic libera vina tunc fluebant nec tardum seges occupabat annum. una vescitur omnis ordo mensa, parvi, femina, plebs, eques, senatus: libertas reverentiam remisit. 45 et tu quin etiam (quis hoc vocari, quis promittere possit hoc deorum?) nobiscum socias dapes inisti. iam se, quisquis is est, inops beatus convivam ducis esse gloriatur. 50 Hos inter fremitus novosque luxus spectandi levis effugit voluptas: stat sexus rudis, insciusque ferri ut pugnas capit improbus viriles! credas ad Tanain ferumque Phasim 55 Thermodontiacas calere turmas. hic audax subit ordo pumilorum, quos natura brevis statim peracta nodosum semel in globum ligavit. edunt vulnera conseruntque dextras 60 et mortem sibi (qua manu!) minantur. ridet Mars pater et cruenta Virtus, casuraeque vagis grues rapinis mirantur pugiles ferociores. Iam noctis propioribus sub umbris 65 dives sparsio quos agit tumultus! hic intrant faciles emi puellae, hic agnoscitur omne quod theatris aut forma placet aut probatur arte. hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, 70 illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur. Inter quae subito cadunt volatu 75 immensae volucrum per astra nubes, quas Nilus sacer horridusque Phasis, quas udo Numidae legunt sub austro. desunt qui rapiant, sinusque pleni gaudent dum nova lucra comparantur. 80 tollunt innumeras ad astra voces Saturnalia principis sonantes, et dulci dominum favore clamant: hoc solum vetuit licere Caesar. Vixdum caerula nox subibat orbem, 85 descendit media nitens harena densas flammeus orbis inter umbras vincens Gnosiacae facem coronae. conlucet polus ignibus nihilque obscurae patitur licere nocti. 90 fugit pigra Quies, inersque Somnus haec cernens alias abit in urbes. Quis spectacula, quis iocos licentes, quis convivia, quis dapes inemptas, largi flumina quis canat Lyaei? 95 iam iam deficio tuoque Baccho in serum trahor ebrius soporem. Quos ibit procul hic dies per annos! quam nullo sacer exolescet aevo! dum montes Latii paterque Thybris, 100 dum stabit tua Roma dumque terris quod reddis Capitolium manebit.
II
STATIVS MELIORI SVO SALVTEM Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiuntur--apud te complexus amabam--iam non tibi. huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius dici, sed amicus ignovit. in arborem certe tuam Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui. Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.
I. GLAVCIAS ATEDII MELIORIS DELICATVS
Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni improbus ante rogos et adhuc vivente favilla ordiar? abruptis etiam nunc flebile venis vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae, cum iam egomet cantus et verba medentia saevus 5 consero, tu planctus lamentaque fortia mavis odistique chelyn surdaque averteris aure. intempesta cano: citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones. nec si tergeminum Sicula de virgine carmen 10 affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus. stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu. Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem libertate doma. iam flendi expleta voluptas, 15 iamque preces fessus non indignaris amicas? iamne canam? lacrimis en et mea carmine in ipso ora natant tristesque cadunt in verba liturae. ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae spectatumque Vrbi scelus et puerile feretrum 20 produxi; saevos damnati turis acervos plorantemque animam supra sua funera vidi; teque patrum gemitus superantem et brachia matrum complexumque rogos ignemque haurire parantem vix tenui similis comes offendique tenendo. 25 et nunc heu vittis et frontis honore soluto infaustus vates versa mea pectora tecum plango lyra: ~et diu~ comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, iam lenis patiare precor: me fulmine in ipso 30 audivere patres; ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solatia natis, et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes (quem, Natura!) patrem. nec te lugere severus arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus. 35 Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum, o merito dilecte puer, primordia quaerens distrahor. hinc anni stantes in limine vitae, hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox et pudor et tenero probitas maturior aevo. 40 o ubi purpureo suffusus sanguine candor sidereique orbes radiataque lumina caelo et castigatae collecta modestia frontis ingenuique super crines mollisque decorae margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis 45 osculaque impliciti vernos redolentia flores, et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis Hyblaeis vox mixta favis? cui sibila serpens poneret et saevae vellent servire novercae. nil veris adfingo bonis. heu lactea colla, 50 brachiaque et numquam domini sine pondere cervix! o ubi venturae spes non longinqua iuventae, atque genis optatus honos iurataque multum barba tibi? cuncta in cineres gravis intulit hora hostilisque dies: nobis meminisse relictum. 55 quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis pectora, quis curas mentisque arcana remittet? accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira? inceptas quis ab ore dapes libataque vina 60 auferet et dulci turbabit cuncta rapina? quis matutinos abrumpet murmure somnos impositus stratis, abitusque morabitur artis nexibus, atque ipso revocabit ad oscula poste? obvius intranti rursus quis in ora manusque 65 prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis? muta domus, fateor, desolatique penates, et situs in thalamis et maesta silentia mensis! Quid mirum, tanto si te pius altor honorat funere? tu domino requies portusque senectae, 70 tu modo deliciae, dulces modo pectore curae. non te barbaricae versabat turbo catastae, nec mixtus Phariis venalis mercibus infans compositosque sales meditataque verba locutus quaesisti lascivus erum tardeque parasti. 75 hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim carus uterque parens atque in tua gaudia liber, ne quererere genus. raptum sed protinus alvo sustulit exsultans ac prima lucida voce astra salutantem dominus sibi mente dicavit, 80 amplexusque sinu tulit et genuisse putavit. fas mihi sanctorum venia dixisse parentum, tuque oro, Natura, sinas, cui prima per orbem iura animis sancire datum: non omnia sanguis proximus aut serie generis demissa propago 85 alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt pignora conexis. natos genuisse necesse est, elegisse iuvat. tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron. nec senior Peleus natum comitatus in arma 90 Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno. optabat longe reditus Pallantis ovantis Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes. cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris, fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys. 95 quid referam altricum victas pietate parentes? quid te post cineres deceptaque funera matris tutius Inoo reptantem pectore, Bacche? iam secura patris Tuscis regnabat in undis Ilia, portantem lassabat Romulus Accam. 100 vidi ego transertos alieno in robore ramos altius ire suis. et te iam fecerat illi mens animusque patrem, necdum moresve decorve: tu tamen et vinctas etiam nunc murmure voces vagitumque rudem fletusque infantis amabas. 105 Ille, velut primos exspiraturus ad austros mollibus in pratis alte flos improbus exstat, sic tener ante diem vultu gressuque superbo vicerat aequales multumque reliquerat annos. sive catenatis curvatus membra palaestris 110 staret, Amyclaea conceptum matre putares; Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo, Alcides pensaret Hylan: seu gratus amictu Attica facundi decurreret orsa Menandri, laudaret gavisa sonum crinemque decorum 115 fregisset rosea lasciva Thalia corona; Maeonium sive ille senem Troiaeque labores diceret aut casus tarde remeantis Vlixis, ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri. Scilicet infausta Lachesis cunabula dextra 120 attigit, et gremio puerum complexa fovebat Invidia: illa genas et adultum comere crinem, et monstrare artes et verba infigere, quae nunc plangimus. Herculeos annis aequare labores coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta; 125 iam tamen et validi gressus mensuraque maior cultibus et visae puero decrescere vestes, cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis festinabat erus? brevibus constringere laenis pectora et angusta telas artare lacerna; 130 enormes non ille sinus, sed semper ad annos texta legens modo puniceo velabat amictu, nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti murice, nunc vivis digitos incendere gemmis gaudebat; non turba comes, non munera cessant: 135 sola verecundo deerat praetexta decori. Haec fortuna domus. subitas inimica levavit Parca manus. quo, diva, feros gravis exseris ungues? non te forma movet, non te lacrimabilis aetas? hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne, 140 nec fera crudeles Colchis durasset in iras, editus Aeolia nec si foret iste Creusa; torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus; hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus turribus e Phrygiis flesset missurus Vlixes. 145 Septima lux, et iam frigentia lumina torpent, iam complexa manu crinem tenet infera Iuno. ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos te vultu moriente videt linguaque cadente murmurat; in te omnes vacui iam pectoris efflat 150 reliquias, solum meminit solumque vocantem exaudit, tibique ora movet, tibi verba relinquit, et prohibet gemitus consolaturque dolentem. gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis exedit puerile decus, manesque subivit 155 integer et nullo temeratus corpora damno, qualis erat. Quid ego exsequias et prodiga flammis dona loquor maestoque ardentia funera luxu? quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit, quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, 160 quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores arsuram lavere comam? cupit omnia ferre prodigus et totos Melior succendere census, desertas exosus opes; sed non capit ignis invidus, atque artae desunt in munera flammae. 165 Horror habet sensus. qualem te funere summo atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam, extimui! tune ille hilaris comisque videri? unde animi saevaeque manus et barbarus horror, dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam, 170 nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis dilectosque premis visus et frigida lambis oscula? erant illic genitor materque iacentis maesta, sed attoniti te spectavere parentes. quid mirum? plebs cuncta nefas et praevia flerunt 175 agmina, Flaminio quae limite Molvius agger transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur et gemitum formaque aevoque meretur: talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon; 180 sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae rescissum squamis avidus bibit anguis Ophelten. Pone metus letique minas desiste vereri: illum nec terno latrabit Cerberus ore, nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris 185 terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae interius steriles ripas et adusta subibit litora, ne puero dura ascendisse facultas. Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum? 190 noverat effigies generosique ardua Blaesi ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem te videt et similes tergentem pectore ceras. hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras Ausonios inter proceres seriemque Quirini 195 adgnovit, timide primum vestigia iungit accessu tacito summosque lacessit amictus, inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem spernit et ignota credit de stirpe nepotum. mox ubi delicias et rari pignus amici 200 sensit et amissi puerum solacia Blaesi, tollit humo magnaque ligat cervice diuque ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis Elysii, steriles ramos mutasque volucres porgit et optunso pallentes germine flores. 205 nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus miscet et alternum pueri partitur amorem. Hic finis rapto. quin tu iam vulnera sedas et tollis mersum luctu caput? omnia functa aut moritura vides: obeunt noctesque diesque 210 astraque, nec solidis prodest sua machina terris. nam populus mortale genus, plebisque caducae quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt; his amor exitio, furor his et saeva cupido, ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae, 215 illos implacido letalis Sirius igni, hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu. quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes, ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris. Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque 220 et dubios casus et caecae lubrica vitae effugit, immunis fatis. non ille rogavit, non timuit meruitve mori: nos anxia plebes, nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aevi exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris, 225 quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis? sed flectere libens. ades huc emissus ab atro limine, cui soli cuncta impetrare facultas, Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet, nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce, 230 tu prohibe manare genas noctesque beatas dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple et periisse nega, desolatamque sororem, qui potes, et miseros perge insinuare parentes.
II. VILLA SVRRENTINA POLLII FELICIS
Est inter notos Sirenum nomine muros saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae celsa Dicarchei speculatrix villa profundi, qua Bromio dilectus ager, collesque per altos uritur et prelis non invidet uva Falernis. 5 huc me post patrii laetum quinquennia lustri, cum stadio iam pigra quies canusque sederet pulvis, ad Ambracias conversa gymnade frondes, trans gentile fretum placidi facundia Polli detulit et nitidae iuvenilis gratia Pollae, 10 flectere iam cupidum gressus qua limite noto Appia longarum teritur regina viarum. Sed iuvere morae. placido lunata recessu hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes. dat natura locum montique intervenit unum 15 litus et in terras scopulis pendentibus exit. gratia prima loci, gemina testudine fumant balnea, et e terris occurrit dulcis amaro nympha mari. levis hic Phorci chorus udaque crines Cymodoce viridisque cupit Galatea lavari. 20 ante domum tumidae moderator caerulus undae excubat, innocui custos laris; huius amico spumant templa salo. felicia rura tuetur Alcides; gaudet gemino sub numine portus: hic servat terras, hic saevis fluctibus obstat. 25 mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem aequora et insani spirant clementius austri; hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu stagna modesta iacent dominique imitantia mores. inde per obliquas erepit porticus arces, 30 urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso. qua prius obscuro permixti pulvere soles et feritas inamoena viae, nunc ire voluptas: qualis, si subeas Ephyres Baccheidos altum culmen, ab Inoo fert semita tecta Lyaeo. 35 Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes et superet Piplea sitim largeque volantis ungula sedet equi reseretque arcana pudicos Phemonoe fontes vel quos meus auspice Phoebo altius immersa turbavit Pollius urna, 40 innumeras valeam species cultusque locorum Pieriis aequare modis. vix ordine longo suffecere oculi, vix, dum per singula ducor, suffecere gradus. quae rerum turba! locine ingenium an domini mirer prius? haec domus ortus 45 aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentem detinet exactamque negat dimittere lucem, cum iam fessa dies et in aequora montis opaci umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto. haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros 50 ignorant fluctus terraeque silentia malunt. his favit natura locis, hic victa colenti cessit et ignotos docilis mansuevit in usus. mons erat hic ubi plana vides; et lustra fuerunt, quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis, 55 hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum formantem rupes expugnantemque secuta gaudet humus. nunc cerne iugum discentia saxa intrantesque domos iussumque recedere montem. iam Methymnaei vatis manus et chelys una 60 Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri: et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras? si quid Apellei gaudent animasse colores, si quid adhuc vacua tamen admirabile Pisa 65 Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis aut Polycleteo iussum est quod vivere caelo, aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis, ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum, quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis 70 expers curarum atque animum virtute quieta compositus semperque tuus. Quid mille revolvam culmina visendique vices? sua cuique voluptas atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem Nerea diversis servit sua terra fenestris: 75 haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret; armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum aera respirat pelago circumflua Nesis; inde vagis omen felix Euploea carinis, quaeque ferit curvos exerta Megalia fluctus; 80 angitur et domino contra recubante proculque Surrentina tuus spectat praetoria Limon. una tamen cunctis procul eminet una diaetis, quae tibi Parthenopen derecto limite ponti ingerit: hic Grais penitus delecta metallis 85 saxa; quot Eoae respergit vena Syenes, Synnade quot maesta Phrygiae fodere secures per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto candida purpureo distinguitur area gyro; hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi 90 quod viret et molles imitatur rupibus herbas; hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos: omnia Chalcidicas turres obversa salutant. macte animo quod Graia probas, quod Graia frequentas 95 arva, nec invideant quae te genuere Dicarchi moenia: nos docto melius potiemur alumno. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam iniecta et madidas Baccheo nectare rupes? saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo 100 conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra palmite maturo rorantia lumina tersit Nereis et dulces rapuit de collibus uvas. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu, et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas 105 Dorida montani cupierunt prendere Panes. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes servitium, nec te cultu Tirynthia vincat aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti 110 blanda Therapnaei placent vineta Galesi. hic ubi Pierias exercet Pollius artes, seu volvit monitus quos dat Gargettius auctor, seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit carmina, sive minax ultorem stringit iambon: 115 hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren advolat, hinc motis audit Tritonia cristis. tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant. 120 Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro, Troica et Euphratae supra diademata felix, quem non ambigui fasces, non mobile vulgus, non leges, non castra terent; qui pectore magno spemque metumque domas voto sublimior omni, 125 exemptus fatis indignantemque refellens Fortunam; dubio quem non in turbine rerum deprendet suprema dies, sed abire paratum ac plenum vita. nos, vilis turba, caducis deservire bonis semperque optare parati, 130 spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce despicis errantes humanaque gaudia rides. tempus erat cum te geminae suffragia terrae diriperent, celsusque duas veherere per urbes, inde Dicarcheis multum venerande colonis 135 hinc adscite meis, pariterque his largus et illis ac iuvenile calens plectrique errore superbus. at nunc discussa rerum caligine verum aspicis. illo alii rursus iactantur in alto, et tua securos portus placidamque quietem 140 intravit non quassa ratis. sic perge, nec umquam emeritam in nostras puppem demitte procellas. tuque, nurus inter longae . . . 147 . . . praecordia curae, non frontem vertere minae, sed candida semper gaudia et in vultu curarum ignara voluptas; 150 non tibi sepositas infelix strangulat area divitias avidique animum dispendia torquent fenoris: expositi census et docta fruendi temperies. non ulla deo meliore cohaerent pectora, non alias docuit concordia mentes. 155 discite securi, quorum de pectore mixtae 143 in longum coiere faces sanctusque pudicae servat amicitiae leges amor. ite per annos saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
III. ARBOR ATEDII MELIORIS
Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. 5 quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas, Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni. Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae; ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis 10 nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat. iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit; ibi demum victa labore, fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti 15 stant sine fraude lares, flavos collegit amictus artius et niveae posuit se margine ripae. insequitur velox pecorum deus et sua credit conubia; ardenti iamiam suspiria librat pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos 20 advertit Diana gradus, dum per iuga septem errat Aventinaeque legit vestigia cervae. paenituit vidisse deam, conversaque fidas ad comites: 'numquamne avidis arcebo rapinis hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici 25 decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta depromit pharetra telum breve, quod neque flexis cornibus aut solito torquet stridore, sed una emisit contenta manu laevamque soporae Naidos aversa fertur tetigisse sagitta. 30 illa diem pariter surgens hostemque protervum vidit et in fontem, niveos ne panderet artus, sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis Pana sequi credens ima latus implicat alga. quid faceret subito deceptus praedo? nec altis 35 credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus immitem Bromium, stagna invida et invida tela, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, 40 deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat: 'vive diu nostri pignus memorabile voti, arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. 45 illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno aestuet aut dura feriatur grandine; tantum spargere tu laticem et foliis turbare memento. tunc ego teque diu recolam dominamque benignae sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, 50 ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra populus et nostrae stupeant tua germina pinus.' sic ait. illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas. 55 sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais 60 odit et exclusos invitat gurgite ramos. Haec tibi parva quidem genitali luce paramus dona, sed ingenti forsan victura sub aevo. tu cuius placido posuere in pectore sedem blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, 65 cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes improba, sed medius per honesta et dulcia limes, incorrupte fidem nullosque experte tumultus et secrete, palam quod digeris ordine vitam, idem auri facilis contemptor et optimus idem 70 comere divitias opibusque immittere lucem; hac longum florens animi morumque iuventa Iliacos aequare senes, et vincere persta quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos: hoc illi duras exoravere sorores, 75 hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi.
IV. PSITTACVS EIVSDEM
Psittace dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato? hesternas, miserande, dapes moriturus inisti nobiscum, et gratae carpentem munera mensae 5 errantemque toris mediae plus tempore noctis vidimus. adfatus etiam meditataque verba reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes ille canorus habes. cedat Phaethontia vulgi fabula: non soli celebrant sua funera cygni. 10 At tibi quanta domus rutila testudine fulgens, conexusque ebori virgarum argenteus ordo, argutumque tuo stridentia limina cornu et querulae iam sponte fores! vacat ille beatus carcer, et augusti nusquam convicia tecti. 15 Huc doctae stipentur aves quis nobile fandi ius natura dedit: plangat Phoebeius ales, auditasque memor penitus demittere voces sturnus, et Aonio versae certamine picae, quique refert iungens iterata vocabula perdix, 20 et quae Bistonio queritur soror orba cubili: ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen: 'occidit aeriae celeberrima gloria gentis psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae; 25 quem non gemmata volucris Iunonia cauda vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales, nec quas umenti Numidae rapuere sub austro; ille salutator regum nomenque locutus Caesareum et queruli quondam vice functus amici, 30 nunc conviva levis monstrataque reddere verba tam facilis, quo tu, Melior dilecte, recluso numquam solus eras. at non inglorius umbris mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo et tenues Arabum respirant gramine plumae 35 Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti scandet odoratos phoenix felicior ignes.'
V. LEO MANSVETVS
Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira? quid scelus humanasque animo dediscere caedes imperiumque pati et domino parere minori? quid, quod abire domo rursusque in claustra reverti suetus et a capta iam sponte recedere praeda 5 insertasque manus laxo dimittere morsu? occidis, altarum vastator docte ferarum, non grege Massylo curvaque indagine clausus, non formidato supra venabula saltu incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, 10 sed victus fugiente fera. stat cardine aperto infelix cavea, et clausas circum undique portas hoc licuisse nefas placidi tumuere leones. tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum aspicere, et totas duxere in lumina frontes. 15 at non te primo fusum novus obruit ictu ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti a media iam morte redit, nec protinus omnes terga dedere minae. sicut sibi conscius alti vulneris adversum moriens it miles in hostem 20 attollitque manum et ferro labente minatur, sic piger ille gradu solitoque exutus honore firmat hians oculos animamque hostemque requirit. magna tamen subiti tecum solacia leti, victe, feres, quod te maesti populusque patresque, 25 ceu notus caderes tristi gladiator harena, ingemuere mori; magni quod Caesaris ora inter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheni et Pharia de gente feras, quas perdere vile est, unius amissi tetigit iactura leonis.
VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis lugendique modos. miserum est primaeva parenti pignera surgentesque (nefas!) accendere natos; durum et deserti praerepta coniuge partem conclamare tori, maesta et lamenta sororum 5 et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat altius in sensus, maioraque vulnera vincit plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora novit), sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque 10 has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit. ne comprime fletus, ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque, si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volenti 15 servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique imperiosus erat. quisnam haec in funera missos castiget luctus? gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem. 20 quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi te tantum cupientis erum, sed maior in ore spiritus et tenero manifesti in sanguine mores. optarent multum Graiae cuperentque Latinae sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum 25 callida sollicito revocavit Thesea filo, nec Paris Oebalios talis visurus amores rusticus invitas deiecit in aequora pinus. non fallo aut cantus assueta licentia ducit: vidi et adhuc video, qualem nec bella caventem 30 litore virgineo Thetis occultavit Achillen, nec circum saevi fugientem moenia Phoebi Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae. qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque pulchrior et tantum domino minor! illius unus 35 ante decor, quantum praecedit clara minores luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes. non tibi femineum vultu decus oraque supra mollis honos, qualis dubiae post crimina formae de sexu transire iubent: torva atque virilis 40 gratia; nec petulans acies, blandique severo igne oculi, qualis bellis iam casside, visu Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro crinis, et obsessae nondum primoque micantes flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem 45 educat Eurotas, teneri sic integer aevi Elin adit primosque Iovi puer approbat annos. nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum temperies teneroque animus maturior aevo carmine quo pandisse queam? saepe ille volentem 50 castigabat erum studioque altisque iuvabat consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam ille suus, vultumque tuo sumebat ab ore: dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto, 55 quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra speravit tardi reditus Eumaeus Vlixis. Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi? o quam divitiis censuque exutus opimo 60 fortior, Vrse, fores! si vel fumante ruina ructassent dites Vesuvina incendia Locroe, seu Pollentinos mersissent flumina saltus, seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas in dextrum torsisset aquas, paterere serena 65 fronte deos; sive alma fidem messisque negasset Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum Invidia infelix animi vitalia vidit laedendique vias. 70 Vitae modo carcer adultae: nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille cum tribus Eleis unam trieterida lustris. attendit torvo tristis Rhamnusia vultu, ac primum implevitque toros oculisque nitorem addidit ac solito sublimius ora levavit, 75 heu! misero letale favens: seseque videndo torsit et invidia, mortemque amplexa iacenti iniecit nexus carpsitque immitis adunca ora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora rorantem sternebat equum: iam litora duri 80 saeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas, quo domini clamate sono! non saevius atros nigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos, nec pater; et certe qui vidit funera frater erubuit vinci. sed nec servilis adempto 85 ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos et Cilicum messes Phariaeque exempta volucri cinnama et Assyrio manantes gramine sucos, et domini fletus: hos tantum hausere favillae, hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos 90 restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus. Sed et ipse iuvat: quid terga dolori, Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? 95 quid caram crucias tam saevis luctibus umbram? eximius licet ille animi meritusque doleri: solvisti. subit ille pios carpitque quietem Elysiam clarosque illic fortasse parentes invenit; aut illi per amoena silentia Lethes 100 forsan Avernales adludunt undique mixtae Naides, obliquoque notat Proserpina vultu. Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton, forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros monstrabit gaudens similemque docebit amari.
VII. GENETHLIACON LVCANI AD POLLAM
Lucani proprium diem frequentet quisquis collibus Isthmiae Diones docto pectora concitatus oestro pendentis bibit ungulae liquorem. ipsi quos penes est honor canendi, 5 vocalis citharae repertor Arcas, et tu Bassaridum rotator Euhan, et Paean et Hyantiae sorores laetae purpureas novate vittas, crinem comite, candidamque vestem 10 perfundant hederae recentiores. docti largius evagentur amnes, et plus Aoniae virete silvae, et, si qua patet aut diem recepit, sertis mollibus expleatur umbra. 15 centum Thespiacis odora lucis stent altaria victimaeque centum, quas Dirce lavat aut alit Cithaeron. Lucanum canimus, favete linguis; vestra est ista dies, favete, Musae, 20 dum qui vos geminas tulit per artes, et vinctae pede vocis et solutae, Romani colitur chori sacerdos. Felix heu nimis et beata tellus, quae pronos Hyperionis meatus 25 summis Oceani vides in undis stridoremque rotae cadentis audis; quae Tritonide fertilis Athenas unctis, Baetica, provocas trapetis: Lucanum potes imputare terris! 30 hoc plus quam Senecam dedisse mundo aut dulcem generasse Gallionem. attollat refluos in astra fontes Graio nobilior Melete Baetis; Baetim, Mantua, provocare noli. 35 Natum protinus atque humum per ipsam primo murmure dulce vagientem blando Calliope sinu recepit. tum primum posito remissa luctu longos Orpheos exuit dolores 40 et dixit: 'puer o dicate Musis, longaevos cito transiture vates, non tu flumina nec greges ferarum nec plectro Geticas movebis ornos, sed septem iuga Mariumque Thybrim 45 et doctos equites et eloquente cantu purpureum trahes senatum. nocturnas alii Phrygum ruinas et tardi reducis vias Vlixis et puppem temerariam Minervae 50 trita vatibus orbita sequantur: tu carus Latio memorque gentis carmen fortior exeris togatum. ac primum teneris adhuc in annis ludes Hectora Thessalosque currus 55 et supplex Priami potentis aurum, et sedes reserabis inferorum; ingratus Nero dulcibus theatris et noster tibi proferetur Orpheus. dices culminibus Remi vagantis 60 infandos domini nocentis ignes. hinc castae titulum decusque Pollae iucunda dabis adlocutione. mox coepta generosior iuventa albos ossibus Italis Philippos 65 et Pharsalica bella detonabis, quo fulmen ducis inter arma divi, libertate gravem pia Catonem et gratum popularitate Magnum. tu Pelusiaci scelus Canopi 70 deflebis pius et Pharo cruenta Pompeio dabis altius sepulcrum. haec primo iuvenis canes sub aevo, ante annos Culicis Maroniani. cedet Musa rudis ferocis Enni 75 et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat. quid? maius loquar: ipsa te Latinis Aeneis venerabitur canentem. 80 Nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram qualem blanda Venus daretque Iuno forma, simplicitate, comitate, 85 censu, sanguine, gratia, decore, et vestros hymenaeon ante postes festis cantibus ipsa personabo. O saevae nimium gravesque Parcae! o numquam data longa fata summis! 90 cur plus, ardua, casibus patetis? cur saeva vice magna non senescunt? sic gnatum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro; 95 sic fixum Paridis manu trementis Peliden Thetis horruit cadentem; sic ripis ego murmurantis Hebri non mutum caput Orpheos sequebar. sic et tu (rabidi nefas tyranni!) 100 iussus praecipitem subire Lethen, dum pugnas canis arduaque voce das solacia grandibus sepulcris, (o dirum scelus! o scelus!) tacebis.' Sic fata est leviterque decidentes 105 abrasit lacrimas nitente plectro. At tu, seu rapidum poli per axem famae curribus arduis levatus qua surgunt animae potentiores, terras despicis et sepulcra rides; 110 seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatur, et te nobile carmen insonantem Pompei comitantur et Catones; 115 (tu magna sacer et superbus umbra nescis Tartaron et procul nocentum audis verbera pallidumque visa matris lampade respicis Neronem), adsis lucidus, et vocante Polla 120 unum, quaeso, diem deos silentum exores: solet hoc patere limen ad nuptas redeuntibus maritis. haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, 125 ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis; at solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno 130 securae. procul hinc abite, Mortes: haec vitae genialis est origo. cedat luctus atrox genisque manent iam dulces lacrimae, dolorque festus, quicquid fleverat ante, nunc adoret.
III
STATIVS POLLIO SVO SALVTEM Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime, non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnis a te studiorum sinus ducor. securus itaque tertius hic Silvarum nostrarum liber ad te mittitur. habuerat quidem et secundus te testem, sed hic habet auctorem. nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. sequitur libellus quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris (quod iam rarissimum est) lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus scis quamdiu desiderium eius moratus sim, cum petisset ut capillos suos quos cum gemmata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. summa est ecloga qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. hic, si verum dicimus, sermo est, et quidem securus ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. huic praecipue libello favebis cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. vale.
I. HERCVLES SVRRENTINVS POLLII FELICIS
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis, 5 culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma. Vix oculis animoque fides. tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae? unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti, 10 Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum. o velox pietas! steriles hic nuper harenas ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis saxa nec ulla pati faciles vestigia terras cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes, 15 ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro an Getica venere lyra? stupet ipse labores annus, et angusti bis seno limite menses longaevum mirantur opus. deus attulit arces erexitque suas, atque obluctantia saxa, 20 summovit nitens et magno pectore montem reppulit: immitem credas iussisse novercam. Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas, sive tui solium Iovis et virtute parata, 25 astra tenes, haustumque tibi succincta beati nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe: huc ades et genium templis nascentibus infer. non te Lerna nocens nec pauperis arva Molorchi nec formidatus Nemees ager antraque poscunt, 30 Thracia nec Pharii polluta altaria regis, sed felix simplexque domus fraudumque malarum inscia et hospitibus superis dignissima sedes. pone truces arcus agmenque immite pharetrae et regum multo perfusum sanguine robur, 35 instratumque umeris dimitte gerentibus hostem. hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho texitur et signis crescit torus asper eburnis. pacatus mitisque veni nec turbidus ira nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge, 40 confectum thiasis et multo fratre madentem detinuit, qualemque vagae post crimina noctis Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae annua veloci peragunt certamina lustro., 45 hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos parvus adhuc similisque tui cum prima novercae monstra manu premeres atque exanimata doleres. Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit, 50 Alcides tensoque modos imitabitur arcu. Tempus erat caeli cum torrentissimus axis incumbit terris ictusque Hyperione multo acer anhelantis incendit Sirius agros. iamque dies aderat profugis cum regibus aptum, 55 fumat Aricinum Triviae nemus et face multa conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat emeritos Diana canes et spicula terget et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis Itala terra focis Hecateidas excolit idus. , 60 ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae rus proprium magnique ducis mihi munere currens unda domi curas mulcere aestusque levare sufficerent, notas Sirenum nomine rupes facundique larem Polli non hospes habebam, 65 assidue moresque viri pacemque novosque Pieridum flores intactaque carmina discens. forte diem Triviae dum litore ducimus udo angustasque fores adsuetaque tecta gravati frondibus et patula defendimus arbore soles, 70 delituit caelum et subitis lux candida cessit nubibus ac tenuis graviore favonius austro immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum attulit, Iliaco dum dives Elissa marito donatur testesque ululant per devia nymphae., 75 diffugimus, festasque dapes redimitaque vina abripiunt famuli; nec quo convivia migrent, quamvis innumerae gaudentia rura superne insedere domus et multo culmine dives mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi, 80 suadebant laesique fides reditura sereni. stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parva premebat, fluctivagos nautas scrutatoresque profundi vix operire capax. huc omnis turba coimus, 85 huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae. non cepere fores, angustaque deficit aedes. erubuit risitque deus dilectaque Polli corda subit blandisque virum complectitur ulnis., 90 'tune,' inquit 'largitor opum, qui mente profusa tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti, tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus aeraque, tot scripto viventes lumine ceras , 95 fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam te gauderet, erant? longo tu tramite nudos texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum, nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis, ne sorderet iter. curvi tu litoris ora, 100 clausisti calidas gemina testudine nymphas. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni Pollius? et talis hilaris tamen intro penates et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem despicit et tacite ridet mea limina Iuno., 105 da templum dignasque tuis conatibus aras, quas puppes velis nolint transire secundis, quo Pater aetherius mensisque accita deorum turba et ab excelso veniat soror hospita templo. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni, 110 montis et immenso non umquam exesus ab aevo, terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo asperaque invitae perfringam viscera terrae. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude. non Amphioniae steterint velocius arces, 115 Pergameusve labor.' dixit mentemque reliquit. Nec mora, cum scripta formatur imagine tela. innumerae coiere manus: his caedere silvas et levare trabes, illis immergere curae fundamenta solo. coquitur pars umida terrae, 120 protectura hiemes atque exclusura pruinas, indomitusque silex curva fornace liquescit. praecipuus sed enim labor est excindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro. hic pater ipse loci positis Tirynthius armis, 125 insudat validaque solum deforme bipenni, cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo. non tam grande sonat motis incudibus Aetne , 130 cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat Mulciber et castis exornat Pallada donis. decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi artifices mirantur opus. vix annus anhelat, 135 alter, et ingenti dives Tirynthius arce despectat fluctus et iunctae tecta novercae provocat et dignis invitat Pallada templis. iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores, 140 Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae. nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos, cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans. ipsae puniceis virides Nereides antris exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent, 145 nec pudet occulte nudas spectare palaestras. spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus, silvaque quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon, omenque Euploea carinis, et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias, 150 addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque virorum certatus et parva suae simulacra coronae. Quin age et ipse libens proprii certaminis actus invicta dignare manu; seu nubila disco, 155 findere seu volucres Zephyros praecedere telo seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, indulge sacris et, si tibi poma supersunt Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae; nam capit et tantum non degenerabit honorem., 160 quod si dulce decus viridesque resumeret annos, (da veniam, Alcide,) fors hic et pensa tulisses. Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli. nunc ipse in limine--cerno solventem voces et talia dicta ferentem:, 165 'macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et vertis in usum lustra habitata feris, foedeque latentia profers numina. quae tibi nunc meritorum praemia solvam?, 170 quas referam grates? Parcarum fila tenebo extendamque colus (duram scio vincere Mortem); avertam luctus et tristia damna vetabo teque nihil laesum viridi renovabo senecta concedamque diu iuvenes spectare nepotes, 175 donec et hic sponsae maturus et illa marito, rursus et ex illis soboles nova grexque protervus nunc umeris inreptet avi nunc agmine blando certatim placidae concurrat ad oscula Pollae. nam templis numquam statuetur terminus aevi, 180 dum me flammigeri portabit machina caeli. nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.' Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem populeaque movens albentia tempora silva, 185 et Styga et aetherii iuravit fulmina Patris.
II. PROPEMPTICON MAECIO CELERI
'Di quibus audaces amor est servare carinas, saevaque ventosi mulcere pericula ponti, sternite molle fretum placidumque advertite votis concilium, et lenis non obstrepat unda precanti: grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo, 5 depositum; iuvenis dubio committitur alto Maecius atque animae partem super aequora nostrae maiorem transferre parat. proferte benigna sidera et antemnae gemino considite cornu, Oebalii fratres; vobis pontusque polusque, 10 luceat; Iliacae longe nimbosa sororis astra fugate, precor, totoque excludite caelo. vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen, quis honor et regni cessit fortuna secundi, (dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti), 15 surgite de vitreis spumosae Doridos antris Baianosque sinus et feta tepentibus undis litora tranquillo certatim ambite natatu, quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus., 20 nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum, prima salutavit Capreas et margine dextro sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae. huius utrumque latus molli praecingite gyro, 25 partitaeque vices vos stuppea tendite mali vincula, vos summis adnectite sipara velis, vos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, pars demittat aquis curvae moderamina puppis; sint quibus exploret primos gravis artemo flatus, 30 quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant; temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus: officio careat glaucarum nulla sororum. hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton, 35 praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris litoream blanda feriens Anthedona cauda. tu tamen ante omnes diva cum matre, Palaemon, annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas, 40 nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro. et pater Aeolio frangit qui carcere ventos, cui varii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, artius obiecto Borean Eurumque Notumque, 45 monte premat: soli Zephyro sit copia caeli, solus agat puppes summasque supernatet undas assiduus pelago; donec tua turbine nullo laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.' Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes, 50 increpat. ecce meum timido iam frigore pectus labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror, claudere suspensos oculorum in margine fletus. iamque ratem terris divisit fune soluto navita et angustum deiecit in aequora pontem., 55 saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari. attamen in terras e plebe novissimus omni ibo, nec egrediar nisi iam currente carina., 60 Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor fecit iter, solidaeque pios telluris alumnos expulit in fluctus pelagoque immisit hianti, audax ingenii? nec enim temeraria virtus illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae, 65 iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum. usque adeone parum lentas transire paludes stagnaque et angustos summittere pontibus amnes? imus in abruptum gentilesque undique terras fugimus exigua clausi trabe et aere nudo., 70 inde furor ventis indignataeque procellae et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti. ante rates pigro torpebant aequora somno, nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus audebant. visis tumuerunt puppibus undae, , 75 inque hominem surrexit hiems. tunc nubila Plias Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion. Iusta queror. fugit ecce vagas ratis acta per undas paulatim minor et longe servantia vincit lumina, tot gracili ligno complexa timores, 80 quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris portatura, Celer. quos nunc ego pectore somnos quosve queam perferre dies? quis cuncta paventi nuntius an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis, 85 fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci? sed merui questus. quid enim te castra petente, 90 non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos Cimmeriumque chaos? starem prope bellica regis signa mei, seu tela manu seu frena teneres, armatis seu iura dares; operumque tuorum etsi non socius, certe mirator adessem., 95 si quondam magno Phoenix reverendus Achilli litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae, cur nobis ignavus amor? sed pectore fido numquam abero longisque sequar tua carbasa votis., 100 Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, nunc regina Phari numenque Orientis anheli, excipe multisono puppem Mareotida sistro; ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, 105 ipsa manu placida per limina festa sacrosque duc portus urbesque tuas. te praeside noscat unde paludosi fecunda licentia Nili, cur vada desidant et ripa coerceat undas Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, , 110 curve Therapnaei lasciviat ora Canopi, cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras, vilia cur magnos aequent animalia divos; quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix, quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili, 115 mergat adoratus trepidis pastoribus Apis. duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, anguiferamque domum blando qua mersa veneno Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas., 120 usque et in Assyrias sedes mandataque castra prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis notus adhuc tantum maioris lumine clavi, iam tamen et turmas facili praevertere gyro, 125 fortis et Eoas iaculo damnare sagittas. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus Caesar ab emerito iubeat discedere bello, at nos hoc iterum stantes in litore vastos cernemus fluctus aliasque rogabimus auras., 130 o tum quantus ego aut quanta votiva movebo plectra lyra, cum me magna cervice ligatum attolles umeris atque in mea pectora primum incumbes e puppe novus, servataque reddes colloquia inque vicem medios narrabimus annos;, 135 tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes, qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum, 140 candida felices sudent opobalsama virgae; ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
III. CONSOLATIO AD CLAVDIVM ETRVSCVM
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo, rara profanatas inspectant numina terras, huc vittata comam niveoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum fraude rudes populos atque aurea regna colebas, 5 mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge. nam quis inexpleto rumpentem pectora questu complexumque rogos incumbentemque favillis aspiciens non aut primaevae funera plangi, 10 coniugis aut nati modo pubescentia credat ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes, si cui corde nefas tacitum fessique senectus longa patris, si quis pulsatae conscius umquam, 15 matris et inferna rigidum timet Aeacon urna: insontes castosque voco. tenet ecce seniles leniter implicitos vultus sanctamque parentis canitiem spargit lacrimis animaeque supremum frigus amat; celeres genitoris filius annos, 20 (mira fides!) nigrasque putat properasse sorores. Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes, Elysiae gaudete domus, date serta per aras, festaque pallentes hilarent altaria lucos. felix a!, nimium felix plorataque nato, 25 umbra venit. longe Furiarum sibila, longe tergeminus custos, penitus via longa patescat manibus egregiis. eat horrendumque silentis accedat domini solium, gratesque supremas perferat, et totidem iuveni roget anxius annos., 30 Macte pio gemitu! dabimus solacia dignis luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto, 35 aggere missuri nitido pia nubila caelo stipentur cineres: nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem ignotum; similis gemui proiectus ad ignem., 40 ille mihi tua damna dies compescere cantu suadet: et ipse tuli quos nunc tibi confero questus. Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis linea nec proavis demissum stemma, sed ingens supplevit fortuna genus culpamque parentum, 45 occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti, sed quibus occasus pariter famulantur et ortus. nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque parendi sine lege manet? vice cuncta reguntur alternisque premunt. propriis sub regibus omnis, 50 terra; premit felix regum diademata Roma; hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos imperium superis. sed habent et numina legem: servit et astrorum velox chorus et vaga servit luna, nec iniussae totiens redit orbita luci., 55 et (modo si fas est aequare iacentia summis) pertulit et saevi Tirynthius horrida regis pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi. Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris: Smyrna tibi gentile solum potusque verendo, 60 fonte Meles Hermique vadum, quo Lydius intrat Bacchus et aurato reficit sua cornua limo. laeta dehinc series variisque ex ordine curis auctus honos; semperque gradi prope numina, semper Caesareum coluisse latus sacrisque deorum, 65 arcanis haerere datum. Tibereia primum aula tibi vixdum ora nova mutante iuventa panditur (hic annis multa super indole victis libertas oblata venit) nec proximus heres, immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit., 70 hinc et in Arctoas tenuis comes usque pruinas terribilem affatu passus visuque tyrannum immanemque suis, ut qui metuenda ferarum corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto reddere ab ore manus et nulla vivere praeda., 75 praecipuos sed enim merito surrexit in actus nondum stelligerum senior dimissus in axem Claudius et longo transmittit habere nepoti. quis superos metuens pariter tot templa, tot aras promeruisse datur? summi Iovis aliger Arcas, 80 nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno; stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton: tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti integer, inque omni felix tua cumba profundo. Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto, 85 intravit Fortuna gradu; iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis divitiae populos magnique impendia mundi. quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris, 90 verritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi dentis honos: uni parent commissa ministro, 95 quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster invehit: hibernos citius numeraveris imbres silvarumque comas. vigil iste animique sagacis et citus evolvit quantum Romana sub omni pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti, 100 undarum cursus, quid propugnacula poscant aequoris aut longe series porrecta viarum; quod domini celsis niteat laquearibus aurum, quae divum in vultus igni formanda liquescat massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae., 105 Hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas, exiguaeque dapes et numquam laesa profundo cura mero; sed iura tamen genialia cordi et mentem vincire toris ac iungere festa conubia et fidos domino genuisse clientes., 110 quis sublime genus formamque insignis Etruscae nesciat? haudquaquam proprio mihi cognita visu, sed decus eximium famae par reddit imago, et sibimet similis natorum gratia monstrat. nec vulgare genus; fasces summamque curulem, 115 frater et Ausonios enses mandataque fidus signa tulit, cum prima truces amentia Dacos impulit et magno gens est damnata triumpho. sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater reddidit, obscurumque latus clarescere vidit, 120 conubio gavisa domus. nec pignora longe; quippe bis ad partus venit Lucina manuque ipsa levi gravidos tetigit fecunda labores. felix a! si longa dies, si cernere vultus natorum viridisque genas tibi iusta dedissent, 125 stamina. sed media cecidere abrupta iuventa gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos; qualia pallentes declinant lilia culmos pubentesque rosae primos moriuntur ad austros, aut ubi verna novis exspirat purpura pratis., 130 illa, sagittiferi, circumvolitastis, Amores, funera maternoque rogos unxistis amomo; nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae. quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses , 135 maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris haud matura putas atque hos pius ingemis annos! Illum et qui nutu superas nunc temperat arces, progeniem claram terris partitus et astris, laetus Idymaei donavit honore triumphi, 140 dignatusque loco victricis et ordine pompae non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes. atque idem in cuneos populo deduxit equestres mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum exuit et celso natorum aequavit honorem., 145 dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris, atque aevi sine nube tenor. quam dives in usus natorum totoque volens excedere censu, testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci, cui tua non humilis dedit indulgentia mores:, 150 hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas blandus et imperio numquam pater; huius honori pronior ipse etiam gaudebat cedere frater. Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato, summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!, 155 tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus erravit, seu blanda diu Fortuna regressum maluit) attonitum et venturi fulminis ictus horrentem tonitru tantum lenique procella contentus monuisse senem; cumque horrida supra, 160 aequora curarum socius procul Itala rura linqueret, hic molles Campani litoris oras et Diomedeas concedere iussus in arces, atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus Romuleum reseras iterum, Germanice, limen, 165 maerentemque foves inclinatosque penates erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando haec est quae victis parcentia foedera Cattis quaeque suum Dacis donat clementia montem, quae modo Marcomanos post horrida bella vagosque , 170 Sauromatas Latio non est dignata triumpho. Iamque in fine dies, et inexorabile pensum deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci qualia nec Siculae moderantur carmina rupes nec fati iam certus olor saevique marita, 175 Tereos. heu quantis lassantem brachia vidi planctibus et prono fusum super oscula vultu! vix famuli comitesque tenent, vix arduus ignis summovet. haud aliter gemuit periuria Theseus litore, qui falsis deceperat Aegea velis., 180 tunc immane gemens foedatusque ora tepentes affatur cineres: 'cur nos, fidissime, linquis Fortuna redeunte, pater? modo numina magni praesidis atque breves superum placavimus iras, nec frueris; tantique orbatus muneris usu, 185 ad manes, ingrate, fugis. nec flectere Parcas aut placare malae datur aspera numina Lethes? felix, cui magna patrem cervice vehenti sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae, quique tener saevis genitorem Scipio Poenis, 190 abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi. ergo et Thessalici coniunx pensare mariti funus et immitem potuit Styga vincere supplex Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret! non totus rapiere tamen, nec funera mittam, 195 longius; hic manes, hic intra tecta tenebo: tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum parebunt; ego rite minor semperque secundus assiduas libabo dapes et pocula sacris manibus effigiesque colam: te lucida saxa, 200 te similem doctae referet mihi linea cerae; nunc ebur et fulvum vultus imitabitur aurum. inde viam morum longaeque examina vitae adfatusque pios monituraque somnia poscam.' Talia dicentem genitor dulcedine laeta, 205 audit, et immites lente descendit ad umbras verbaque dilectae fert narraturus Etruscae. Salve supremum, senior mitissime patrum, supremumque vale, qui numquam sospite nato triste chaos maestique situs patiere sepulcri., 210 semper odoratis spirabunt floribus arae, semper et Assyrios felix bibet urna liquores et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit manibus eque tua tumulum tellure levabit. nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit, 215 hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
IV. CAPILLI FLAVI EARINI
Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum, ite coronato recubantes molliter auro; ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos placabitque notos, fors et de puppe timenda transferet inque sua ducet super aequora concha., 5 Accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus intonsoque ostende patri. sine dulce nitentes comparet atque diu fratris putet esse Lyaei. forsan et ipse comae numquam labentis honorem, 10 praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro. Pergame, pinifera multum felicior Ida, illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae (nempe dedit superis illum quem turbida semper Iuno videt refugitque manum nectarque recusat), 15 at tu grata deis pulchroque insignis alumno misisti Latio, placida quem fronte ministrum Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno aspiciunt et uterque probant. nec tanta potenti terrarum domino divum sine mente voluptas., 20 Dicitur Idalios Erycis de vertice lucos dum petit et molles agitat Venus aurea cygnos, Pergameas intrasse domos ubi maximus aegris auxiliator adest et festinantia sistens fata salutifero mitis deus incubat angui., 25 hic puerum egregiae praeclarum sidere formae ipsius ante dei ludentem conspicit aras. ac primum subita paulum decepta figura natorum de plebe putat; sed non erat illi arcus et ex umeris nullae fulgentibus umbrae., 30 miratur puerile decus, vultumque comasque aspiciens 'tune Ausonias' ait 'ibis ad arces, neglectus Veneri? tu sordida tecta iugumque servitii vulgare feres? procul absit: ego isti quem meruit formae dominum dabo. vade age mecum, 35 vade, puer: ducam volucri per sidera curru donum immane duci; nec te plebeia manebunt iura: Palatino famulus deberis amori. nil ego, nil, fateor, toto tam dulce sub orbe aut vidi aut genui. cedet tibi Latmius ultro, 40 Sangariusque puer, quemque irrita fontis imago et sterilis consumpsit amor. te caerula Nais mallet et adprensa traxisset fortius urna. tu puer ante omnis; solus formosior ille cui daberis.' sic orsa leves secum ipsa per auras, 45 tollit olorinaque iubet considere biga. nec mora. iam Latii montes veterisque penates Evandri, quos mole nova pater inclitus orbis excolit et summis aequat Germanicus astris. tunc propior iam cura deae, quae forma capillis, 50 optima, quae vestis roseos accendere vultus apta, quod in digitis, collo quod dignius aurum. norat caelestis oculos ducis ipsaque taedas iunxerat et plena dederat conubia dextra. sic ornat crines, Tyrios sic fundit amictus, 55 dat radios ignemque suum. cessere priores deliciae famulumque greges; hic pocula magno prima duci murrasque graves crystallaque portat candidiore manu: crescit nova gratia Baccho. Care puer superis, qui praelibare verendum, 60 nectar et ingentem totiens contingere dextram electus quam nosse Getae, quam tangere Persae Armeniique Indique petunt! o sidere dextro edite, multa tibi divum indulgentia favit. olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes, 65 carperet et pulchrae fuscaret gratia formae, ipse deus patriae celsam trans aequora liquit Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte leniter haud ullo concussum vulnere corpus, 70 de sexu transire iubet. tamen anxia curis mordetur puerique timet Cytherea dolores. nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu intactos servare mares; nunc frangere sexum atque hominem mutare nefas, gavisaque solos, 75 quos genuit natura videt, nec lege sinistra ferre timent famulae natorum pondera matres. Tu quoque nunc, iuvenis, genitus si tardius esses, umbratusque genas et adultos fortior artus non unum gaudens Phoebea ad limina munus, 80 misisses; patrias nunc solus crinis ad oras naviget. hunc multo Paphie saturabat amomo, hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra. huic et purpurei cedet coma saucia Nisi, et quam Sperchio tumidus servabat Achilles., 85 ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem decretum est umerosque manu nudare nitentes, adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres expediuntque comas et serica pectore ponunt pallia. tunc iunctis crinem incidere sagittis, 90 atque auro gemmisque locant; rapit ipsa cadentem mater et arcanos iterat Cytherea liquores. tunc puer e turba, manibus qui forte supinis nobile gemmato speculum portaverat auro, 'hoc quoque demus' ait 'patriis (nec gratius ullum, 95 munus erit) templis, ipsoque potentius auro. tu modo fige aciem et vultus hic usque relinque.' sic ait et speculum reclusit imagine rapta. At puer egregius tendens ad sidera palmas, 'his mihi pro donis, hominum mitissime custos, 100 si merui, longa dominum renovare iuventa atque orbi servare velis! hoc sidera mecum, hoc undae terraeque rogant. eat, oro, per annos Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates gaudeat et secum Tarpeia senescere templa.', 105 sic ait et motas miratur Pergamos aras.
V. <AD VXOREM>
Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor, anxia pervigili ducis suspiria cura? non metuo ne laesa fides aut pectore in isto alter amor; nullis in te datur ire sagittis (audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu), 5 non datur. et si egomet patrio de litore raptus quattuor emeritis per bella, per aequora lustris errarem, tu mille procos intacta fugares, non intersectas commenta retexere telas, sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses. , 10 dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus? anne quod Euboicos fessus remeare penates auguror et patria senium componere terra? cur hoc triste tibi? certe lascivia corde nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi, 15 aut intrat sensus clamosi turba theatri; sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia. quas autem comitem te rapto per undas? quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos vel super Hesperiae vada caligantia Thyles, 20 aut septemgemini caput impenetrabile Nili, hortarere vias. etenim tua (nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis servat et in senium), tua, quae me vulnere primo intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem, 25 fixisti, tua frena libens docilisque recepi, et semel insertas non mutaturus habenas usque premo. tu me nitidis Albana ferentem dona comis sanctoque indutum Caesaris auro visceribus complexa tuis, sertisque dedisti, 30 oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas mecum victa Iovem; tu procurrentia primis carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes aure rapis vigili; longi tu sola laboris, 35 conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis. qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes! scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati, 40 te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam. post ista propinquum nunc iter optandosque sinus comes ire moraris? heu ubi nota fides totque explorata per usus, qua veteres Latias Graias heroidas aequas? , 45 isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?) Penelope gavisa domos, si passus Vlixes; questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui, et quam (quam saevi!) fecerunt maenada planctus. nec minor his tu nosse fidem vitamque maritis, 50 dedere. sic certe cineres umbramque priorem quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori coniugis ingentes iterasti pectore planctus, iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae: sic et mater amas, sic numquam corde recedit, 55 nata tuo, fixamque animi penetralibus imis nocte dieque tenes. non sic Trachinia nidos Alcyone, vernos non sic Philomela penates circumit amplectens animamque in pignora transfert. et nunc illa tenet viduo quod sola cubili, 60 otia iam pulchrae terit infecunda iuventae. sed venient, plenis venient conubia taedis. sic certe formaeque bonis animique meretur; sive chelyn complexa petit seu voce paterna discendum Musis sonat et mea carmina flectit, 65 candida seu molli diducit bracchia motu, ingenium probitas artemque modestia vincit. nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales conciliare toros festasque accendere taedas, 70 fertilis: et nostra generi tellure dabuntur. non adeo Vesuvinus apex et flammea diri montis hiems trepidas exhausit civibus urbes: stant populisque vigent. hinc auspice condita Phoebo tecta Dicarchei portusque et litora mundi, 75 hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae quae Capys advectis implevit moenia Teucris. nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae ipse Dionaea monstravit Apollo columba., 80 Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace nec Libye natale solum) transferre laboro, quas et mollis hiems et frigida temperat aestas, quas imbelle fretum torpentibus adluit undis. pax secura locis et desidis otia vitae, 85 et numquam turbata quies somnique peracti. nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges: morum iura viris solum et sine fascibus aequum. quid nunc magnificas species cultusque locorum templaque et innumeris spatia interstincta columnis, 90 et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus libertatemque Menandri, quam Romanus honos et Graia licentia miscent? nec desunt variae circa oblectamina vitae:, 95 sive vaporiferas, blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis, 100 lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Dinarumque lacus medicos Stabiasque renatas. mille tibi nostrae referam telluris amores?, 105 sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit me tibi, me socium longos astrinxit in annos. nonne haec amborum genetrix altrixque videri digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque moribus indubito: venies, carissima coniunx, 110 praeveniesque etiam. sine me tibi ductor aquarum Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.
IV
STATIVS MARCELLO SVO SALVTEM Inveni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; sed hic liber tres habet [ . . . . . ] se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi; secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus; tertio viam Domitianam miratus sum qua gravissimam harenarum moram exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad municipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuvenem et Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. quare ergo plura in quarto Silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere! exercere autem ioco non licet? 'secreto' inquit. sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profiteatur adversum. ita quare consilio eius accedam? in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. vale.
I. SEPTIMVS DECIMVS CONSVLATVS IMP. AVG. GERMANICI
Laeta bis octonis accedit purpura fastis Caesaris insignemque aperit Germanicus annum, atque oritur cum sole novo, cum grandibus astris clarius ipse nitens et primo maior Eoo. exsultent leges Latiae, gaudete, curules, 5 et septemgemino iactantior aethera pulset Roma iugo, plusque ante alias Evandrius arces collis ovet: subiere novi Palatia fasces et requiem bis sextus honos precibusque receptis curia Caesareum gaudet vicisse pudorem. 10 ipse etiam immensi reparator maximus aevi attollit vultus et utroque a limine grates Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum omnia iussisti componere bella novique in leges iurare fori. levat ecce supinas 15 hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur: 'salve, magne parens mundi, qui saecula mecum instaurare paras, talem te cernere semper mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci, sic annos intrare decet. da gaudia fastis 20 continua; hos umeros multo sinus ambiat ostro et properata tuae manibus praetexta Minervae. aspicis ut templis alius nitor, altior aris ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae, moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque 25 purpureique patres, lucemque a consule ducit omnis honos. quid tale, precor, prior annus habebat? dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas, dinumera fastos nec parva exempla recense, sed quae sola meus dignetur vincere Caesar. 30 ter Latio deciesque tulit labentibus annis Augustus fasces, sed coepit sero mereri: tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas, quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus permittes hunc saepe diem. manet insuper ordo 35 longior, et totidem felix tibi Roma curules terque quaterque dabit. mecum altera saecula condes, et tibi longaevi renovabitur ara parentis; mille tropaea feres, tantum permitte triumphos. restat Bactra novis, restat Babylona tributis 40 frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus, nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses.' Sic Ianus, clausoque libens se poste recepit. tunc omnes patuere dei laetoque dederunt 45 signa polo, longamque tibi rex, magne, iuventam annuit atque suos promisit Iuppiter annos.
II. EVCHARISTICON AD IMP. AVG. GERM. DOMITIANVM
Regia Sidoniae convivia laudat Elissae, qui magnum Aenean Laurentibus intulit arvis; Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat, aequore qui multo reducem consumpsit Vlixem: ast ego cui sacrae Caesar nova gaudia cenae 5 nunc primum dominaque dedit consurgere mensa, qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates sufficiam? non, si pariter mihi vertice laeto nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros, digna loquar. mediis videor discumbere in astris 10 cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra immortale merum. steriles transmisimus annos: haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae. tene ego, regnator terrarum orbisque subacti magne parens, te, spes hominum, te, cura deorum, 15 cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri vina inter mensasque, et non assurgere fas est? Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis, sed quantae superos caelumque Atlante remisso sustentare queant. stupet hoc vicina Tonantis 20 regia, teque pari laetantur sede locatum numina. nec magnum properes excedere caelum: tanta patet moles effusaeque impetus aulae liberior, campi multumque amplexus operti aetheros, et tantum domino minor; ille penates 25 implet et ingenti genio iuvat. aemulus illic mons Libys Iliacusque nitet, % multa Syene et Chios et glaucae certantia Doridi saxa; Lunaque portandis tantum suffecta columnis. longa supra species: fessis vix culmina prendas 30 visibus auratique putes laquearia caeli. hic cum Romuleos proceres trabeataque Caesar agmina mille simul iussit discumbere mensis, ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat sufficere. aetherii felix sic orbita fluxit 35 Triptolemi, sic vitifero sub palmite nudos umbravit colles et sobria rura Lyaeus. Sed mihi non epulas Indisque innixa columnis robora Maurorum famulasque ex ordine turmas, ipsum, ipsum cupido tantum spectare vacavit 40 tranquillum vultu sed maiestate serena mulcentem radios summittentemque modeste fortunae vexilla suae; tamen ore nitebat dissimulatus honos. talem quoque barbarus hostis posset et ignotae conspectum agnoscere gentes. 45 non aliter gelida Rhodopes in valle recumbit dimissis Gradivus equis; sic lubrica ponit membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux, sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan, sic gravis Alcides post horrida iussa reversus 50 gaudebat strato latus adclinare leoni. parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus: talis, ubi Oceani finem mensasque revisit Aethiopum sacro diffusus nectare vultus dux superum secreta iubet dare carmina Musas 55 et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos. Di tibi (namque animas saepe exaudire minores dicuntur) patriae bis terque exire senectae annuerint fines. rata numina miseris astris, templaque des habitesque domos. saepe annua pandas 60 limina, saepe novo Ianum lictore salutes, saepe coronatis iteres quinquennia lustris. qua mihi felices epulas mensaeque dedisti sacra tuae, talis longo post tempore venit lux mihi, Troianae qualis sub collibus Albae, 65 cum modo Germanas acies modo Daca sonantem proelia Palladio tua me manus induit auro.
III. VIA DOMITIANA
Quis duri silicis gravisque ferri immanis sonus aequori propinquum saxosae latus Appiae replevit? certe non Libycae sonant catervae, nec dux advena peierante bello 5 Campanos quatit inquietus agros, nec frangit vada montibusque caesis inducit Nero sordidas paludes; sed qui limina bellicosa Iani iustis legibus et foro coronat, 10 quis castae Cereri diu negata reddit iugera sobriasque terras, quis fortem vetat interire sexum et censor prohibet mares adultos pulchrae supplicium timere formae; 15 qui reddit Capitolio Tonantem et Pacem propria domo reponit, qui genti patriae futura semper sancit lumina Flaviumque caelum, hic segnis populi vias gravatus 20 et campos iter omne detinentes longos eximit ambitus novoque iniectu solidat graves harenas, gaudens Euboicae domum Sibyllae Gauranosque sinus et aestuantes 25 septem montibus admovere Baias. Hic quondam piger axe vectus uno nutabat cruce pendula viator sorbebatque rotas maligna tellus, et plebs in mediis Latina campis 30 horrebat mala navigationis; nec cursus agiles, sed impeditum tardabant iter orbitae tacentes, dum pondus nimium querens sub alta repit languida quadrupes statera. 35 at nunc, quae solidum diem terebat, horarum via facta vix duarum. non tensae volucrum per astra pennae, nec velocius ibitis, carinae. Hic primus labor incohare sulcos 40 et rescindere limites et alto egestu penitus cavare terras; mox haustas aliter replere fossas et summo gremium parare dorso, ne nutent sola, ne maligna sedes 45 et pressis dubium cubile saxis; tunc umbonibus hinc et hinc coactis et crebris iter alligare gonfis. o quantae pariter manus laborant! hi caedunt nemus exuuntque montes, 50 hi ferro scopulos trabesque levant; illi saxa ligant opusque texunt cocto pulvere sordidoque tofo; hi siccant bibulas manu lacunas et longe fluvios agunt minores. 55 hae possent et Athon cavare dextrae et maestum pelagus gementis Helles intercludere ponte non natanti. his parvus, nisi cliviae vetarent, Inous freta miscuisset Isthmos. 60 Fervent litora mobilesque silvae, it longus medias fragor per urbes, atque echon simul hinc et inde fractam Gauro Massicus uvifer remittit. miratur sonitum quieta Cyme 65 et Literna palus pigerque Safon. At flavum caput umidumque late crinem mollibus impeditus ulvis Vulturnus levat ora maximoque pontis Caesarei reclinus arcu 70 raucis talia faucibus redundat: 'camporum bone conditor meorum, quis me vallibus aviis refusum et ripas habitare nescientem recti legibus alvei ligasti! 75 et nunc ille ego turbidus minaxque, vix passus dubias prius carinas, iam pontem fero perviusque calcor; qui terras rapere et rotare silvas assueram (pudet!), amnis esse coepi; 80 sed grates ago servitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente, cessi, quod tu maximus arbiter meaeque victor perpetuus legere ripae. et nunc limite me colis beato 85 nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem; ne me pulvereum gravemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi (qualis Cinyphius tacente ripa 90 Poenos Bagrada serpit inter agros), sed talis ferar ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite provocare Lirim.' Haec amnis, pariterque se levarat 95 ingenti plaga marmorata dorso. huius ianua prosperumque limen arcus, belligeris ducis tropaeis et totis Ligurum nitens metallis, quantus nubila qui coronat imbri. 100 illic flectitur excitus viator, illic Appia se dolet relinqui. tunc velocior acriorque cursus, tunc ipsos iuvat impetus iugales; ceu fessis ubi remigum lacertis 105 primae carbasa ventilatis, aurae. ergo omnes, age, quae sub axe primo Romani colitis fidem Parentis, prono limite commeate gentes, Eoae citius venite laurus: 110 nil obstat cupidis, nihil moratur. qui primo Tiberim reliquit ortu, primo vespere naviget Lucrinum. Sed quam fine viae recentis imo, qua monstrat veteres Apollo Cumas, 115 albam crinibus infulisque cerno? visu fallimur, an sacris ab antris profert Chalcidicas Sibylla laurus? cedamus; chely, iam repone cantus: vates sanctior incipit, tacendum est. 120 en! et colla rotat novisque late bacchatur spatiis viamque replet. tunc sic virgineo profatur ore: 'dicebam, veniet (manete campi atque amnis), veniet favente caelo, 125 qui foedum nemus et putres harenas celsis pontibus et via levabit. en hic est deus, hunc iubet beatis pro se Iuppiter imperare terris; quo non dignior has subit habenas 130 ex quo me duce praescios Averni Aeneas avide futura quaerens lucos et penetravit et reliquit. hic paci bonus, hic timendus armis, natura melior potentiorque. 135 hic si flammigeros teneret axes, largis, India nubibus maderes, undaret Libye, teperet Haemus. Salve, dux hominum et parens deorum, provisum mihi conditumque numen. 140 nec iam putribus evoluta chartis sollemni prece Quindecim Virorum perlustra mea dicta, sed canentem ipsam comminus, ut mereris, audi. vidi quam seriem merentis aevi 145 pronectant tibi candidae sorores: magnus te manet ordo saeculorum, natis longior abnepotibusque annos perpetua geres iuventa quos fertur placidos adisse Nestor, 150 quos Tithonia computat senectus et quantos ego Delium poposci. iuravit tibi iam nivalis Arctus, nunc magnos Oriens dabit triumphos. ibis qua vagus Hercules et Euhan 155 ultra sidera flammeumque solem et Nili caput et nives Atlantis, et laudum cumulo beatus omni scandes belliger abnuesque currus; donec Troicus ignis et renatae 160 Tarpeius pater intonabit aulae, haec donec via te regente terras annosa magis Appia senescat.'
IV. EPISTOLA AD VITORIVM MARCELLVM
Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos, hac ingressa vias qua nobilis Appia crescit in latus et molles solidus premit agger harenas; atque ubi Romuleas velox penetraveris arces, continuo dextras flavi pete Thybridis oras, 5 Lydia qua penitus stagnum navale coercet ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis. illic egregium formaque animisque videbis Marcellum et celso praesignem vertice nosces. cui primam solito vulgi de more salutem, 10 mox inclusa modis haec reddere verba memento: 'iam terras volucremque polum fuga veris aquosi laxat et Icariis caelum latratibus urit; ardua iam densae rarescunt moenia Romae. hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae, 15 Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra, Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant. te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi subtrahit? aestivos quo decipis aere soles? quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus, 20 nec non noster amor, dubium morumne probandus ingeniine bonis? Latiis aestivat in oris, anne metalliferae repetit iam moenia Lunae Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret, non ego nunc vestro procul a sermone recedo. 25 certum est: inde sonus geminas mihi circumit aures. sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat torva Cleonaei iuba sideris, exue curis pectus et assiduo temet furare labori. et sontes operit pharetras arcumque retendit 30 Parthus, et Eleis auriga laboribus actos Alpheo permulcet equos, et nostra fatescit laxaturque chelys: vires instigat alitque tempestiva quies; maior post otia virtus. talis cantata Briseide venit Achilles 35 acrior et positis erupit in Hectora plectris. te quoque flammabit tacite repetita parumper desidia et solitos novus exsultabis in actus. certe iam Latiae non miscent iurgia leges, et pacem piger annus habet, messesque reversae 40 dimisere forum, nec iam tibi turba reorum vestibulo querulique rogant exire clientes. cessat centeni moderatrix iudicis hasta, qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama eminet et iuvenis facundia praeterit annos. 45 felix curarum, cui non Heliconia cordi serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus, sed viget ingenium et magnos accinctus in usus fert animus quascumque vices. nos otia vitae solamur cantu ventosaque gaudia famae 50 quaerimus. en egomet somnum et geniale secutus litus ubi Ausonio se condidit hospita portu Parthenope, tenues ignavo pollice chordas pulso Maroneique sedens in margine templi sumo animum et magni tumulis adcanto magistri: 55 at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi (detque precor Latiique ducis sic numina pergant, quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante, quique tuos alio subtexit munere fasces et spatia obliquae mandat renovare Latinae!) 60 forsitan Ausonias ibis frenare cohortes aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles aut Histrum servare datur metuendaque portae limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis, 65 quique gravem tarde subeant thoraca lacerti: seu campo pedes ire pares, est agmina supra nutaturus apex; seu frena sonantia flectes, serviet asper equus. nos facta aliena canendo vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis 70 ipse canenda geres parvoque exempla parabis magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus poscit avos praestatque domi novisse triumphos. surge, agedum, iuvenemque puer deprende parentem, stemmate materno felix, virtute paterna. 75 iam te blanda sinu Tyrio sibi curia felix educat et cunctas gaudet spondere curules.' Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras aemula Trinacriis volvens incendia flammis. 80 mira fides! credetne virum ventura propago, cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt, infra urbes populosque premi proavitaque tanto rura abiisse mari? necdum letale minari cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate, 85 nec Marrucinos agat haec insania montes. Nunc si forte meis quae sint exordia musis scire petis, iam Sidonios emensa labores Thebais optato collegit carbasa portu Parnasique iugis silvaque Heliconide festis 90 tura dedit flammis et virginis exta iuvencae votiferaque meas suspendit ab arbore vittas. nunc vacuos crines alio subit infula nexu: Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles, sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat 95 Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa mole umeri an magno vincetur pondere cervix? dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis? 100 Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem corde exire veta. nec enim Tirynthius, almae pectus amicitiae++cedet tibi gloria fidi Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae Priamiden caeso solacia traxit amico.
V. ODE LYRICA AD SEPTIMIVM SEVERVM
Parvi beatus ruris honoribus, qua prisca Teucros Alba colit lares, fortem atque facundum Severum non solitis fidibus saluto. iam trux ad Arctos Parrhasias hiems 5 concessit altis obruta solibus, iam pontus ac tellus renident in Zephyros Aquilone fracto. nunc cuncta veris; frondibus annuis crinitur arbos, nunc volucrum novi 10 questus inexpertumque carmen, quod tacita statuere bruma. nos parca tellus pervigil et focus culmenque multo lumine sordidum solantur exemptusque testa 15 qua modo fervuerat Lyaeus. non mille balant lanigeri greges, nec vacca dulci mugit adultero, unique siquando canenti mutus ager domino reclamat. 20 sed terra primis post patriam mihi dilecta curis, hic mea carmina regina bellorum virago Caesareo peramavit auro, cum tu sodalis dulce periculum 25 conisus omni pectore tolleres, ut Castor ad cunctos tremebat Bebryciae strepitus harenae. tene in remotis Syrtibus avia Leptis creavit? iam feret Indicas 30 messes odoratisque rara cinnama praeripiet Sabaeis. quis non in omni vertice Romuli reptasse dulcem Septimium putet? quis fonte Iuturnae relictis 35 uberibus neget esse pastum? nec mira virtus: protinus Ausonum portus vadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis gurgitibus puer innatasti. 40 hinc parvus inter pignora curiae contentus <artae> lumine purpurae crescis, sed immensos labores indole patricia secutus. non sermo Poenus, non habitus tibi, 45 externa non mens: Italus, Italus. sunt Vrbe Romanisque turmis qui Libyam deceant alumni. est et frementi vox hilaris foro; venale sed non eloquium tibi, 50 ensisque vagina quiescit, stringere ni iubeant amici. sed rura cordi saepius et quies, nunc in paternis sedibus et solo Veiente, nunc frondosa supra 55 Hernica, nunc Curibus vetustis. hic plura pones vocibus et modis passim solutis, sed memor interim nostri verecundo latentem barbiton ingemina sub antro.
VI. HERCVLES EPITRAPEZIOS NOVI VINDICIS
Forte remittentem curas Phoeboque levatum pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis iam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus inconsumpta manet: neque enim ludibria ventris 5 hausimus aut epulas diverso a sole petitas vinaque perpetuis aevo certantia fastis. a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser exta ferat, cur Tuscus aper generosior Vmbro, 10 lubrica qua recubent conchylia mollius alga. nobis verus amor medioque Helicone petitus sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem suaserunt mollemque oculis expellere somnum, donec ab Elysiis prospexit sedibus alter 15 Castor et hesternas risit Tithonia mensas. o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna! nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis et memoranda diu geniumque habitura perennem! mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti 20 atque locuturas mentito corpore ceras edidici. quis namque oculis certaverit usquam Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus et non inscriptis auctorem reddere signis? hic tibi quae docto multum vigilata Myroni 25 aera, laboriferi vivant quae marmora caelo Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum, quid Polycleteis iussum spirare caminis, linea quae veterem longe fateatur Apellen, monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi 30 desidia est, hic Aoniis amor avocat antris. Haec inter castae genius tutelaque mensae Amphitryoniades multo mea cepit amore pectora nec longo satiavit lumina visu: tantus honos operi finesque inclusa per artos 35 maiestas. deus ille, deus! seseque videndum indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri sentirique ingens! et cum mirabilis intra stet mensura pedem, tamen exclamare libebit, si visus per membra feres: 'hoc pectore pressus 40 vastator Nemees; haec exitiale ferebant robur et Argoos frangebant brachia remos.' ac spatio tam magna brevi mendacia formae! quis modus in dextra, quanta experientia docti artificis curis pariter gestamina mensae 45 fingere et ingentes animo versare colossos! tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum, Lemnius exigua potuisset ludere massa. nec torva effigies epulisque aliena remissis, 50 sed qualem parci domus admirata Molorchi aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos; qualis et Oetaeis emissus in astra favillis nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat: sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens, 55 hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum. Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat regnator laetis numen venerabile mensis 60 et comitem occasus secum portabat et ortus, praestabatque libens modo qua diademata dextra abstulerat dederatque et magnas verterat urbes. semper ab hoc animos in crastina bella petebat, huic acies semper victor narrabat opimas, 65 sive catenatos Bromio detraxerat Indos, seu clusam magna Babylona refregerat hasta, seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam obruerat bello; magnoque ex agmine laudum fertur Thebanos tantum excusasse triumphos. 70 ille etiam, magnos fatis rumpentibus actus, cum traheret letale merum, iam mortis opaca nube gravis vultus alios in numine caro aeraque supremis timuit sudantia mensis. Mox Nasamoniaco decus admirabile regi 75 possessum; fortique deo libavit honores semper atrox dextra periuroque ense superbus Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis diraque Romuleis portantem incendia tectis oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret 80 dona, deus castris maerens comes ire nefandis, praecipue cum sacrilega face miscuit arces ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti polluit et populis Furias immisit honestas. Nec post Sidonii letum ducis aere potita 85 egregio plebeia domus. convivia Syllae ornabat semper claros intrare penates assuetum et felix dominorum stemmate signum. Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te 90 regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aevo par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque spirat et in carae vivit complexibus umbrae. 95 hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum Alcide, nec bella vides pugnasque feroces, sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus. hic tibi sollemni memorabit carmine quantus Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem 100 Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi, quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae; hic penetrata tibi spoliataque limina mortis concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas. 105 nec te regnator Macetum nec barbarus umquam Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae his celebrare modis. certe tu, muneris auctor, non aliis malles oculis, Lysippe, probari.
VII. ODE LYRICA AD VIBIVM MAXIMVM
Iam diu lato sociata campo fortis heroos, Erato, labores differ atque ingens opus in minores contrahe gyros, tuque regnator lyricae cohortis 5 da novi paulum mihi iura plectri, si tuas cantu Latio sacravi, Pindare, Thebas. Maximo carmen tenuare tempto; nunc ab intonsa capienda myrto 10 serta, nunc maior sitis et bibendus castior amnis. quando te dulci Latio remittent Dalmatae montes, ubi Dite viso pallidus fossor redit erutoque 15 concolor auro? ecce me natum propiore terra non tamen portu retinent amoeno desides Baiae liticenve notus Hectoris armis. 20 torpor est nostris sine te Camenis, tardius sueto venit ipse Thymbrae rector et primis meus ecce metis haeret Achilles. quippe te fido monitore nostra 25 Thebais multa cruciata lima temptat audaci fide Mantuanae gaudia famae. sed damus lento veniam, quod alma prole fundasti vacuos penates. 30 o diem laetum! venit ecce nobis Maximus alter. orbitas omni fugienda nisu, quam premit votis inimicus heres, optimo poscens (pudet heu) propinquo 35 funus amice. orbitas nullo tumulata fletu: stat domo capta cupidus superstes imminens leti spoliis et ipsum computat ignem. 40 duret in longum generosus infans, perque non multis iter expeditum crescat in mores patrios avumque provocet actis! tu tuos parvo memorabis enses, 45 quos ad Eoum tuleras Orontem signa frenatae moderatus alae Castore dextro; ille ut invicti rapidum secutus Caesaris fulmen refugis amaram 50 Sarmatis legem dederit, sub uno vivere caelo. sed tuas artes puer ante discat, omne quis mundi senium remensus orsa Sallusti brevis et Timavi 55 reddis alumnum.
VIII. GRATVLATIO AD IVLIVM MENECRATEN
Pande fores superum vittataque templa Sabaeis nubibus et pecudum fibris spirantibus imple, Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus crescit et insani solatur damna Vesevi. 5 nec solum festas secreta Neapolis aras ambiat: et socii portus dilectaque miti terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti Surrentina deo sertis altaria cingat, materni qua litus avi, quem turba nepotum 10 circumit et similes contendit reddere vultus. gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta, quaeque sibi genitos putat attollitque benigno Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus 15 tot dominis clamata domus. procul atra recedat Invidia atque alio liventia pectora flectat: his senium longaeque decus virtutis et alba Atropos et patrius lauros promisit Apollo. Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis 20 ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis, omen erat. venit totiens Lucina piumque intravit repetita larem. sic fertilis, oro, stet domus et donis numquam mutata sacratis. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili 25 robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti: aptior his virtus, citius dabit illa nepotes, qualis maternis Helene iam digna palaestris inter Amyclaeos reptabat candida fratres; vel qualis caeli facies, ubi nocte serena 30 admovere iubar mediae duo sidera lunae. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus irascorque etiam, quantum irascuntur amantes. tantane me decuit vulgari gaudia fama noscere? cumque tibi vagiret tertius infans, 35 protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque cadum sordentem promere fumo et cantu signare diem? sed tardus inersque 40 nunc demum mea vota cano: tua culpa tuusque hic pudor. ulterius sed enim producere questus non licet; en hilaris circumstat turba tuorum defensatque patrem. quem non hoc agmine vincas? di patrii, quos auguriis super aequora magnis 45 litus ad Ausonium devexit Abantia classis, tu, ductor populi longe migrantis, Apollo, cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem respiciens blande felix Eumelus adorat, tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo 50 votivam taciti quassamus lampada mystae, et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae: hos cum plebe sua patrii servate penates. sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem 55 voce opibusque iuvent viridique in nomine servent. his placidos genitor mores largumque nitorem monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque. quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima patricias intrare fores, hos pube sub ipsa, 60 si modo prona bonis invicti Caesaris adsint numina, Romulei limen pulsare senatus.
IX. HENDECASYLLABI IOCOSI AD PLOTIVM GRYPVM
Est sane iocus iste, quod libellum misisti mihi, Grype, pro libello. urbanum tamen hoc potest videri, si post hoc aliquid mihi remittas; nam si ludere, Grype, perseveras, 5 non ludis. licet, ecce, computemus! noster purpureus novusque charta et binis decoratus umbilicis, praeter me mihi constitit decussis: tu rosum tineis situque putrem, 10 quales aut Libycis madent olivis aut tus Niliacum piperve servant aut Byzantiacos colunt lacertos; nec saltem tua dicta continentem quae trino iuvenis foro tonabas, 15 aut centum prope iudices, priusquam te Germanicus arbitrum sequenti annonae dedit omniumque late praefecit stationibus viarum; sed Bruti senis oscitationes 20 de capsa miseri libellionis, emptum plus minus asse Gaiano, donas. usque adeone defuerunt caesis pillea suta de lacernis vel mantelia luridaeve mappae, 25 chartae Thebaicaeve Caricaeve? nusquam turbine conditus ruenti prunorum globus atque cottanorum? non enlychnia sicca, non replictae bulborum tunicae? nec ova tantum, 30 nec lenes halicae, nec asperum far? nusquam Cinyphiis vagata campis curvarum domus uda coclearum? non lardum grave debilisve perna? non Lucanica, non graves Falisci, 35 non sal oxyporumve caseusve? aut panes nitidantis aphronitri? vel passum psithiis suis recoctum, dulci defruta vel lutosa caeno? quantum nec dare cereos olentes, 40 cultellum tenuesve codicillos? ollares, rogo, non licebat uvas, Cumano patinas in orbe tortas aut unam dare synthesin (quid horres?) alborum calicum atque caccaborum? 45 sed certa velut aequus in statera, nil mutas, sed idem mihi rependis. quid si cum bene mane semicrudus inlatam tibi dixero salutem, et tu me vicibus domi salutes? 50 aut cum me dape iuveris opima, exspectes similes et ipse cenas? irascor tibi, Grype. sed valebis; tantum ne mihi, quo soles lepore, et nunc hendecasyllabos remittas.
V
STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.
I. EPICEDION IN PRISCILLAM
Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras aut ebur impressis aurumve animare figuris, hinc, Priscilla, tuo solacia grata marito conciperem. namque egregia pietate meretur ut vel Apelleo vultus signata colore, 5 Phidiaca vel nata manu reddare dolenti. sic auferre rogis umbram conatur, et ingens certamen cum Morte gerit, curasque fatigat artificum inque omni te quaerit amare metallo. sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat. 10 nos tibi, laudati iuvenis rarissima coniunx, longa nec obscurum finem latura perenni temptamus dare iusta lyra, modo dexter Apollo quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar annuat: haut alio melius condere sepulcro. 15 Sera quidem tanto struitur medicina dolori, altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum; sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo nigra domus questu, miseram qua accessus ad aurem coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes 20 et famulos lassare greges et vincere planctus Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis caelicolas solamen erat. licet ipse levandos ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus afforet atque omnis pariter matertera vatem, 25 omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos: nil cantus, nil fila deis pallentis Averni Eumenidumque audita comis mulcere valerent: tantus in attonito regnabat pectore luctus. nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix 30 dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat imber. habentne pios etiamnum haec lumina fletus? mira fides! citius genetrix Sipylea feretur exhausisse genas, citius Tithonida maesti deficient rores aut exsatiata fatiscet 35 mater Achilleis hiemes adfrangere bustis. macte animi! notat ista deus qui flectit habenas orbis et humanos propior Iove digerit actus, maerentemque videt; lectique arcana ministri hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram 40 et colis exsequias. hic est castissimus ardor, hic amor a domino meritus censore probari. Nec mirum, si vos collato pectore mixtos iunxit inabrupta concordia longa catena. illa quidem nuptumque prior taedasque marito 45 passa alio, sed te ceu virginitate iugatum visceribus totis animaque amplexa fovebat; qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis. 50 laudantur proavis seu pulchrae munere formae, quae morum caruere bonis falsaeque potentes laudis egent verae: tibi quamquam et origo niteret et felix species multumque optanda maritis, ex te maior honos, unum novisse cubile, 55 unum secretis agitare sub ossibus ignem. illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem Dulichiive proci nec qui fraternus adulter casta Mycenaeo conubia polluit auro. si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae 60 Indorumque dares Serumque Arabumque potentes divitias, mallet cum paupertate pudica intemerata mori vitamque rependere famae. nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror, sed simplex hilarisque fides et mixta pudori 65 gratia. quod si anceps metus ad maiora vocasset, illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas fulmineosque ignes mediique pericula ponti exciperet. melius, quod non adversa probarunt quae tibi cura tori, quantus pro coniuge pallor. 70 sed meliore via dextros tua vota marito promeruere deos, dum nocte dieque fatigas numina, dum cunctis supplex advolveris aris et mitem genium domini praesentis adoras. Audita es, venitque gradu Fortuna benigno. 75 vidit quippe pii iuvenis navamque quietem intactamque fidem succinctaque pectora curis et vigiles sensus et digna evolvere tantas sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum novit et inspectis ambit latus omne ministris. 80 nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster, quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque consilia atque ipsam mentem probat. ille iubatis molem immensam umeris et vix tractabile pensum imposuit (nec enim numerosior altera sacra 85 cura domo), magnum late dimittere in orbem Romulei mandata ducis, viresque modosque imperii tractare manu; quae laurus ab arcto, quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Histri, quid Rheni vexilla ferant: quantum ultimus orbis 90 cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle; (omnia nam laetas pila attollentia frondes, nullaque famosa signatur lancea penna); praeterea, fidos dominus si dividat enses, pandere quis centum valeat frenare, maniplos 95 inter missus eques, quis praecepisse cohorti, quem deceat clari praestantior ordo tribuni, quisnam frenigerae signum dare dignior alae; mille etiam praenosse vices, an merserit agros Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro: 100 cunctaque si numerem, non plura interprete virga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris, quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras et picturato pluvium ligat aera gyro, quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu 105 Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo. Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno aspexere die, cum primum ingentibus actis admotus coniunx! vicisti gaudia ~cene 110 ipsius, effuso dum pectore prona sacratos ante pedes avide domini tam magna merentis volveris. Aonio non sic in vertice gaudet, quam pater arcani praefecit hiatibus antri Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi 115 Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae. nec tamen hic mutata quies probitasve secundis intumuit: tenor idem animo moresque modesti fortuna crescente manent. fovet anxia curas coniugis hortaturque simul flectitque labores. 120 ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit, exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx agricolae parci vel sole infecta Sabino, quae videt emeriti iam prospectantibus astris tempus adesse viri, propere mensasque torosque 125 instruit expectatque sonum redeuntis aratri. parva loquor. tecum gelidas comes illa per arctos Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni frigora, tecum omnes animo durata per aestus et, si castra darent, vellet gestare pharetras, 130 vellet Amazonia latus intercludere pelta; dum te pulverea bellorum nube videret Caesarei prope fulmen equi divinaque tela vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae. Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes, 135 Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso. Quisnam pacata consanguinitate ligavit Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas aeternum bellare deas? nullamne notavit illa domum, torvo quam non haec lumine figat 140 protinus et saeva proturbet gaudia dextra? florebant hilares inconcussique penates: nil maestum. quid enim, quamvis infida levisque, Caesare tam dextro posset Fortuna timeri? invenere viam liventia Fata, piumque 145 intravit vis saeva larem. sic plena maligno adflantur vineta noto, sic alta senescit imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi invidet et velis adnubilat aura secundis. carpitur eximium fato Priscilla decorem; 150 qualiter alta comam silvarum gloria pinus seu Iovis igne malo seu iam radice soluta deficit et nulli spoliata remurmurat aurae. quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt culta deum? furvae miseram circum undique leti 155 vallavere plagae, tenduntur dura sororum licia et exacti superest pars ultima fili. nil famuli coetus, nil ars operosa medentum auxiliata malis; comites tamen undique ficto spem simulant vultu, flentem notat illa maritum. 160 ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina; nunc magni vocat exorabile numen Caesaris. heu durus fati tenor! estne quod illi 165 non liceat? quantae poterant mortalibus annis accessisse morae si tu, pater, omne teneres arbitrium? caeco gemeret Mors clusa barathro longius, et vacuae posuissent stamina Parcae. Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error 170 optunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti noscitur; illum unum media de morte reversa mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis immotas obversa genas, nec sole supremo lumina sed dulci mavult satiare marito. 175 tum sic unanimum moriens solatur amantem: 'pars animae victura meae, cui linquere possim o utinam, quos dura mihi rapit Atropos annos: parce precor lacrimis, saevo ne concute planctu pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram. 180 linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine, maestos quod prior: exegi longa potiora senecta tempora. vidi omni pridem te flore nitentem, vidi altae propius propiusque accedere dextrae. non in te Fatis, non iam caelestibus ullis 185 arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama. nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus 190 Caesaris et propriae signet cultricis amorem. sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras.' Haec dicit labens sociosque amplectitur artus haerentemque animam non tristis in ora mariti 195 transtulit et cara pressit sua lumina dextra. At iuvenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saevo viduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit in loca (vix retinent comites), nunc ore ligato 200 incubat amissae mersumque in corde dolorem saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius vates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit. ille etiam erecte rupisset tempora vitae, 205 ne tu Tartareum chaos incomitata subires, set prohibet mens fida ducis mirandaque sacris imperiis et maior amor. Quis carmine digno exsequias et dona malae feralia pompae perlegat? omne illic stipatum examine longo 210 ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei Indorumque arsura seges praereptaque templis tura, Palaestini simul Hebraeique liquores Coryciaeque comae Cinyreaque germina; et altis ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit 215 tegmine. sed toto spectatur in agmine coniunx solus; in hunc magnae flectuntur lumina Romae ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem: is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque noctis habent. illam tranquillo fine solutam 220 felicemque vocant; lacrimas fudere marito. Est locus ante urbem qua primum nascitur ingens Appia, quaque Italo gemitus Almone Cybebe ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnis. hic te Sidonio velatam molliter ostro 225 eximius coniunx (nec enim fumantia busta clamoremque rogi potuit perferre) beato composuit, Priscilla, toro. nil longior aetas carpere, nil aevi poterunt vitiare labores: sic cautum membris; tantas venerabile marmor 230 spirat opes. mox in varias mutata novaris effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis, illo Maia tholo, Venus hoc non improba saxo. accipiunt vultus haud indignata decoros numina: circumstant famuli consuetaque turba 235 obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum dixerit? hac merito visa pietate mariti protinus exclames: 'est hic, agnosco, minister illius, aeternae modo qui sacraria genti 240 condidit inque alio posuit sua sidera caelo.' sic, ubi magna novum Phario de litore puppis solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes lataque veliferi porrexit brachia mali invasitque vias, in eodem angusta phaselos 245 aequore et immensi partem sibi vindicat austri. Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus corde foves longumque vetas exire dolorem? nempe times ne Cerbereos Priscilla tremescat latratus? tacet ille piis; ne tardior adsit 250 navita proturbetque vadis? vehit ille merentes protinus et manes placidus locat hospite cumba. praeterea, si quando pio laudata marito umbra venit, iubet ire faces Prosperina laetas egressasque sacris veteres heroidas antris 255 lumine purpureo tristes laxare tenebras sertaque et Elysios animae praesternere flores. sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni placat, ut expletis humani finibus aevi 260 pacantem terras dominum iuvenemque relinquas ipse senex. certae iurant in vota sorores.
II. LAVDES CRISPINI VETTI BOLANI FILII
Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus; et mea secreto velluntur pectora morsu, udaque turgentes impellunt lumina guttas, ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici 5 vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis rupibus atque oculos longo querar aere vinci. Quid? si militiae iam te, puer inclite, primae clara rudimenta et castrorum dulce vocaret auspicium, quanto manarent gaudia fletu 10 quosve darem amplexus! etiamne optanda propinqui tristia, ut octonos bis iam tibi circuit orbes vita? sed angustis animus robustior annis succumbitque oneri, et mentem sua non capit aetas. nec mirum: non te series inhonora parentum 15 obscurum proavis et priscae lucis egentem plebeia de stirpe tulit; non sanguine cretus turmali trabeaque recens et paupere clavo augustam sedem et Latii penetrale senatus advena pulsasti, sed praecedente tuorum 20 agmine. Romulei qualis per iugera circi cum pulcher visu titulis generosus avitis exspectatur equus cuius de stemmate longo felix demeritos habet admissura parentes, illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem 25 pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae: sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit, primaque patricia clausit vestigia luna. mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem agnovere umeri. sed enim tibi magna parabat 30 ad titulos exempla pater. quippe ille iuventam protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen belliger indocilemque fero servire Neroni Armeniam. rigidi summam Mavortis agebat Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum 35 ille quoque egregiis multum miratus in armis Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus credere partirique metus, quod tempus amicum fraudibus, exerto quaenam bona tempora bello, quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis 40 Armenii. Bolanus iter praenosse timendum, Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris, metiri Bolanus agros, aperire malignas torrentum nemorumque moras tantamque verendi mentem implere ducis iussisque ingentibus unus 45 sufficere. ipsa virum norat iam barbara tellus, ille secundus apex bellorum et proxima cassis. sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent arma Cleonaeusque acies impelleret arcus, pugnante Alcide tamen et Telamona timebant. 50 disce, puer, (nec enim externo monitore petendus virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret laus animos. aliis Decii reducesque Camilli monstrentur), tu disce patrem, quantusque negantem fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen 55 intrarit mandata gerens quantusque potentis mille urbes Asiae sortito rexerit anno, imperium mulcente toga. bibe talia pronis auribus, haec certent tibi conciliare propinqui, haec iterent comites praecepta senesque paterni. 60 Iamque alio moliris iter nec deside passu ire paras. nondum validae tibi signa iuventae inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi. nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis occidit et geminam prolem sine praeside linquens; 65 nec saltem teneris ostrum puerile lacertis exuit albentique umeros induxit amictu. quem non corrupit pubes effrena novaeque libertas properata togae? ceu nescia falcis silva comas tollit fructumque exspirat in umbras. 70 at tibi Pieriae tenero sub pectore curae et pudor et docti legem sibi dicere mores; tunc hilaris probitas et frons tranquilla, nitorque luxuriae confine tenens, pietasque per omnes dispensata modos; aequaevo cedere fratri 75 mirarique patrem miseraeque ignoscere matri admonuit fortuna domus. tibine illa nefanda pocula letalesque manu componere sucos evaluit, qui voce potes praevertere morsus serpentum atque omnis vultu placare novercas? 80 infestare libet manes meritoque precatu pacem auferre rogis; sed te, puer optime, cerno flectentem iustis et talia dicta parantem: 'parce precor cineri: fatum illud et ira nocentum Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis 85 pectora sero videt nec primo in limine sistit conatus scelerum atque animos infanda parantes. excidat illa dies aevo nec postera credant saecula. nos certe taceamus et obruta multa nocte tegi propriae patiamur crimina gentis. 90 exegit poenas, hominum cui cura suorum, quo Pietas auctore redit terrasque revisit, quem timet omne nefas. satis haec lacrimandaque nobis ultio. quin saevas utinam exorare liceret Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae 95 immemoremque tuis citius dare manibus amnem.' Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris. nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus affectata tibi. nuper cum forte sodalis immeritae falso palleret crimine famae 100 erigeretque forum succinctaque iudice multo surgeret et castum vibraret Iulia fulmen, tu, quamquam non ante forum legesque severas passus sed tacita studiorum occultus in umbra, defensare metus adversaque tela subisti 105 pellere, inermis adhuc et tiro, paventis amici. haud umquam tales aspexit Romulus annos Dardaniusque senex medii bellare togata strage fori. stupuere patres temptamina tanta conatusque tuos, nec te reus ipse timebat. 110 par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur. ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda, tendentem cursus vexantemque ilia nuda 115 calce ferocis equi, vultu dextraque minacem: si qua fides dictis, stupui armatumque putavi. Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans tela novercales ibat venator in agros Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam; 120 Troilus haut aliter gyro leviore minantes eludebat equos, aut quem de turribus altis Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas spectabant Tyriae non torvo lumine matres. ergo age (nam magni ducis indulgentia pulsat 125 certaque dat votis hilaris vestigia frater), surge animo, et fortes castrorum concipe curas. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo, flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus, qui tibi iam tenero permisit plaudere collo 130 nubigenas clipeos intactaque caedibus arma. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem? Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis flumina, an aestiferis Libyae sudabis in arvis? an iuga Pannoniae mutatoresque domorum 135 Sauromatas quaties? an te septenus habebit Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce? an Solymum cinerem palmetaque capta subibis non sibi felices silvas ponentis Idymes? quod si te magno tellus frenata parenti 140 accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes, quanta Caledonios attollet gloria campos, cum tibi longaevus referet trucis incola terrae: 'hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas adfari; vicis speculas castellaque++longe 145 aspicis?++ille dedit cinxitque haec moenia fossa; belligeris haec dona deis, haec tela dicavit (cernis adhuc titulos); hunc ipse vocantibus armis induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno,' qualiter in Teucros victricia bella paranti 150 ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem. Felix qui viridi fidens, Optate, iuventa durabis quascumque vias vallumque subibis, forsan et ipse latus (sic numina principis adsint) cinctus et unanimi comes indefessus amici, 155 quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis, hic amor est; duretque, precor! nos fortior aetas iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo, et mihi. sed questus solitos si forte ciebo 160 et mea Romulei venient ad carmina patres, tu deeris, Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles. sed venies melior (vatum non irrita currunt omina); quique aquilas tibi nunc et castra recludit, 165 idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules. Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae, unde suae iuxta prospectat moenia Romae proximus ille deus, fama velocior intrat 170 nuntius atque tuos implet, Crispine, penates? dicebam certe: vatum non irrita currunt auguria. en, ingens reserat tibi limen honorum Caesar et Ausonii committit munia ferri. vade, puer, tantisque enixus suffice donis, 175 felix qui magno iam nunc sub praeside iuras cuique sacer primum tradit Germanicus ensem! non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse Bellipotens aquilas torvaque induceret ora casside. vade alacer maioraque disce mereri!
III. EPICEDION IN PATREM SVVM
Ipse malas vires et lamentabile carmen Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae da, genitor praedocte, lyrae. neque enim antra moveri Delia nec solitam fas est impellere Cirrham te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra, 5 quicquid ab Ismariis monstrarat collibus Euhan, dedidici. fugere meos Parnasia crines vellera, funestamque hederis inrepere taxum extimui trepidamque (nefas!) arescere laurum. certe ego, magnanimum qui facta attollere regum 10 ibam altum spirans Martemque aequare canendo. quis sterili mea corda situ, quis Apolline merso frigida damnatae praeduxit nubila menti? stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantem nec digitis nec voce, deae. dux ipsa silenti 15 fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum astitit, Hebre, tibi cernens iam surda ferarum agmina et immotos sublato carmine lucos. At tu, seu membris emissus in ardua tendens fulgentisque plagas rerumque elementa recenses, 20 quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem, quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem causa queat, notique modos extendis Arati; seu tu Lethaei secreto in gramine campi concilia heroum iuxta manesque beatos, 25 Maeonium Ascraeumque senem non segnior umbra accolis alternumque sonas et carmina misces: da vocem magno, pater, ingeniumque dolori. nam me ter relegens caelo terque ora retexens luna videt residem nullaque Heliconide tristes 30 solantem curas: tuus ut mihi vultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, vilis honos studiis. vix haec in munera solvo primum animum tacitisque situm depellere curis nunc etiam labente manu nec lumine sicco 35 ordior adclinis tumulo quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos odit et infaustae regnum dotale novercae. 40 hic ego te (nam Sicanii non mitius halat aura croci; dites nec si tibi rara Sabaei cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas inferni cum laude laci) sed carmine plango Pierio; sume et gemitus et vulnera nati 45 et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes. atque utinam fortuna mihi dare manibus aras, par templis opus, aeriamque educere molem, Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco! 50 illic et Siculi superassem dona sepulcri et Nemees lucum et Pelopis sollemnia trunci. illic Oebalio non finderet aera disco Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa; 55 sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem. ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos, praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni ore nec Orpheae quirent avertere leges. 60 atque tibi moresque tuos et facta canentem fors et magniloquo non posthabuisset Homero, tenderet et torvo pietas aequare Maroni. Cur magis incessat superos et aena sororum stamina, quae tepido genetrix super aggere nati 65 orba sedet, vel quae primaevi coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem vincit in ardentem, liceat, moritura maritum? maior ab his forsan superos et Tartara pulsem invidia, externis etiam miserabile visu 70 funus eat; sed nec modo se Natura dolenti nec Pietas iniusta dedit: mihi limine primo fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo parcius extinctum saevorum crimine agrestum 75 fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem Astyanacta parens. laqueo quin illa supremo inclusit gemitus: at te post funera magni Hectoris Haemonio pudor est servisse marito. Non ego, quas fati certus sibi morte canora 80 inferias praemittit olor nec rupe quod atra Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur, in patrios adhibebo rogos; non murmure trunco quod gemit et durae queritur Philomela sorori: nota nimis vati. quis non in funere cunctos 85 Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit et Phrygium silicem, atque ausum contraria Phoebo carmina nec fida gavisam Pallada buxo? te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua 90 et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere campos et quibus Arcadia carmen testudine mensis ~cydalibem~ nomenque fuit, quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, 95 qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores. omnia namque animo complexus et omnibus auctor, 100 qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat Aoniis vincire modis seu voce soluta spargere et effreno nimbos aequare profatu. Exsere semirutos subito de pulvere vultus, Parthenope, crinemque adflato monte sepultum 105 pone super tumulos et magni funus alumni, quo non Monychiae quicquam praestantius arces doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit. si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres nil gentile tenens, illo te cive probabas 110 Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci. illa tuis totiens praestant se tempora sertis cum stata laudato caneret quinquennia versu ora supergressus regis Pylii oraque regis Dulichii speciemque, comam subnexus utroque. 115 non tibi deformes obscuri sanguinis ortus nec sine luce genus, quamquam fortuna parentum artior expensis. etenim te divite ritu ponere purpureos Infantia legit amictus stirpis honore datos et nobile pectoris aurum. 120 protinus exorto dextrum risere sorores Aonides, puerique chelyn summisit et ora imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo. nec simplex patriae decus, et natalis origo pendet ab ambiguo geminae certamine terrae. 125 te de gente suum Latiis ascita colonis Graia refert Hyele, ~graius~ qua puppe magister excidit et mediis miser evigilavit in undis; maior at inde suum longo probat ordine vitae <Parthenope> * * * 129a Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille verus, alit victos immanis gloria falsi. atque ibi dum profers annos vitamque salutas, protinus ad patrii raperis certamina lustri vix implenda viris, laudum festinus et audax 135 ingenii. stupuit primaeva ad carmina plebes Euboea et natis te monstravere parentes. inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro vox tua: non totiens victorem Castora gyro nec fratrem caestu virides clausere Therapnae. 140 sin pronum vicisse domi, quid Achaea mereri praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae nunc Athamantea protectum tempora pinu, cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes abstulit aut alium tetigit Victoria crinem? 145 Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes te monitore regi, mores et facta priorum discere, quis casus Troiae, quam tardus Vlixes, quantus equum pugnasque virum decurrere versu Maeonides quantumque pios ditarit agrestes 150 Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat Pindaricae vox flexa lyrae volucrumque precator Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles non formidata temeraria Chalcide Sappho, 155 quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae. sed quid parva loquor? tu par assuetus Homero ferre iugum senosque pedes aequare solutis 160 versibus et numquam passu breviore relinqui. quid mirum, patria si te petiere relicta quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni, quos Veneri plorata domus neglectaque tellus Alcidae, vel quos e vertice Surrentino 165 mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi, quos propiore sinu lituo remoque notatus collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme, quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt litora, qua mediis alte permissus anhelat 170 ignis aquis et operta domos incendia servant? sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae antra rogaturae veniebant undique gentes; illa minas divum Parcarumque acta canebat quamvis decepto vates non irrita Phoebo. 175 mox et Romuleam stirpem proceresque futuros instruis inque patrum vestigia ducere perstas. sub te Dardanius facis explorator opertae, qui Diomedei celat penetralia furti, crevit et inde sacrum didicit puer; arma probatis 180 monstrasti Saliis praesagumque aethera certis auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen, cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum verbera succincti formidavere Luperci. Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter 185 iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeumate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent: tu laudis origo. 190 non tibi certassent iuvenilia fingere corda Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni, quique tubas acres lituosque audire volentem Aeaciden alio frangebat carmine Chiron. Talia dum celebras, subitam civilis Erinys 195 Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis, et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes. vix requies flammae necdum rogus ille deorum siderat, excisis cum tu solacia templis 200 impiger et multum facibus velocior ipsis concinis ore pio captivaque fulmina defles. mirantur Latii proceres ultorque deorum Caesar, et e medio divum pater annuit igni. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu 205 mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes. Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, 210 admisere deae; nec enim mihi sidera tantum aequoraque et terras, quae mos debere parenti, sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti non vulgare loqui et famam sperare sepulcro. qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres 215 mulcerem felixque tui spectator adesses muneris! heu quali confusus gaudia fletu vota piosque metus inter laetumque pudorem! quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior! talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena 220 qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu obruit et prensa vovet exspirare corona. ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes 225 solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae vix cepisset ager, si per me serta tulisses Caesarea donata manu! quod subdere robur illa dies, quantum potuit dempsisse senectae! 230 nam quod me mixta quercus non pressit oliva et fugit speratus honos, quam dulce parentis invida Tarpei caperes! te nostra magistro Thebais urguebat priscorum exordia vatum; tu cantus stimulare meos, tu pandere facta 235 heroum bellique modos positusque locorum monstrabas. labat incerto mihi limite cursus te sine, et orbatae caligant vela carinae. nec solum larga memet pietate fovebas: talis et in thalamos. una tibi cognita taeda 240 conubia, unus amor. certe seiungere matrem iam gelidis nequeo bustis; te sentit habetque, te videt et tumulos ortuque obituque salutat, ut Pharios aliae ficta pietate dolores Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant. 245 Quid referam expositos servato pondere mores? quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris, quantus amor recti! rursusque, ubi dulce remitti, gratia quae dictis! animo quam nulla senectus! his tibi pro meritis famam laudesque benignas 250 iudex cura deum, nulloque e vulnere tristem concessit. raperis, genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens. sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas 255 et Teucros aequare senes, o digne videre me similem! sed nec leti tibi ianua tristis: quippe leves causae, nec segnis labe senili exitus instanti praemisit membra sepulcro, sed te torpor iners et mors imitata quietem 260 explicuit falsoque tulit sub Tartara somno. Quos ego tunc gemitus (comitum manus anxia vidit, vidit et exemplum genetrix gavisaque novit), quae lamenta tuli! veniam concedite, manes, fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses. 265 felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis; vellet et Elysia quamvis in sede locatum abripere et Danaas iterum portare per umbras; temptantem et vivos molitum in Tartara gressus detulit infernae vates longaeva Dianae; 270 sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris. si lux una retro Phylaceida rettulit umbram, cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus, 275 fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur. At vos, umbrarum reges Aetnaeaque Iuno, si laudanda precor, taedas auferte comasque Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore, centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra 280 aversae celent valles, umbramque senilem invitet ripis, discussa plebe, supremus vector et in media componat molliter alga. ite, pii manes Graiumque examina vatum, inlustremque animam Lethaeis spargite sertis 285 et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys. in quo falsa dies caeloque simillimus aer. Inde tamen venias melior qua porta malignum cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra, quae solitus. sic sacra Numae ritusque colendos 290 mitis Aricino dictabat Nympha sub antro, Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla.
IV. SOMNVS
Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum, quove errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque et simulant fessos curvata cacumina somnos, nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror 5 aequoris, et terris maria adclinata quiescunt. septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt lampades et totiens nostros Tithonia questus praeterit et gelido spargit miserata flagello. 10 unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille, quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus et haud umquam vigilabat corpore toto. at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit, 15 inde veni; nec te totas infundere pennas luminibus compello meis++hoc turba precatur laetior: extremo me tange cacumine virgae, sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.
V. EPICEDION IN PVERVM SVVM
Me miserum! neque enim verbis sollemnibus ulla incipiam nec Castaliae vocalibus undis, invisus Phoeboque gravis. quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras? dicite, post poenam liceat commissa fateri. 5 numquid inaccesso posui vestigia luco? num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error quem luimus tantis? morientibus ecce lacertis viscera nostra tenens animaque avellitur infans, non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret 10 oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus liventesque genas et credite planctibus orbi. orbus ego. huc patres et aperto pectore matres conveniant; cineremque oculis et crimina ferte, si qua sub uberibus plenis ad funera natos 15 ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit pectus et ardentes restinxit lacte papillas, quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae immersit cineri iuvenem primaque iacentis serpere crudelis vidit lanugine flammas, 20 adsit et alterno mecum clamore fatiscat: vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit. tanta mihi feritas, tanta est insania luctus. hoc quoque cum ni<tor>, ter dena luce peracta, adclinis tumul<o en pla>nctus in carmina verto, 25 discordesque modos et singultantia verba molior orsa ly<ra: vis> est, atque ira tacendi impatiens. sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos. en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus 30 excludit ramis; nec eburno pollice chordas pulso, sed incertam digitis errantibus amens scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen fundere et incompte miserum laudare dolorem. sic merui, sic me cantuque habituque nefastum 35 aspiciant superi. pudeat Thebasque novumque Aeaciden: nil iam placidum manabit ab ore. ille ego qui (quotiens!) blande matrumque patrumque vulnera, qui vivos potui mulcere dolores, ille ego lugentum mitis solator, acerbis 40 auditus tumulis et descendentibus umbris, deficio medicasque manus fomentaque quaero vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici, quorum ego manantes oculos et saucia tersi pectora: reddite opem, saevas exsolvite gratis. 45 nimirum cum vestra domus ego funera maestus * * * 46a increpitans: 'qui damna doles aliena, repone infelix lacrimas et tristia carmina serva.' verum erat: absumptae vires et copia fandi nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto 50 repperit: inferior vox omnis et omnia sordent verba. ignosce, puer: tu me caligine maestum obruis. a! durus, viso si vulnere carae coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo 55 non tacuit. nimius fortasse avidusque doloris dicar et in lacrimis iustum excessisse pudorem? quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis? o nimium felix, nimium crudelis et expers imperii, Fortuna, tui qui dicere legem 60 fletibus aut fines audet censere dolendi! incitat heu! planctus; potius fugientia ripas flumina detineas rapidis aut ignibus obstes, quam miseros lugere vetes. tamen ille severus, quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae. 65 Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces delicias doctumque sui convicia Nili infantem lingua nimium salibusque protervum dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem aspexi atque unctum genitali carmine fovi, 70 poscentemque novas tremulis ululatibus auras inserui vitae. quid plus tribuere parentes? quin alios ortus libertatemque sub ipsis uberibus tibi, parve, dedi; heu! munera nostra rideres ingratus adhuc. properaverit ille, 75 sed merito properabat, amor, ne perderet ullum libertas tam parva diem. nonne horridus ipsos invidia superos iniustaque Tartara pulsem? nonne gemam te, care puer? quo sospite natos non cupii, primo gemitum qui protinus ortu 80 implicuit fixitque mihi, cui verba sonosque monstravi questusque et vulnera caeca resolvens, reptantemque solo demissus ad oscula dextra erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes exsopire genas dulcesque accersere somnos. 85 cui nomen vox prima meum ludusque tenello risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.thelatinlibrary.com |